Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Colonienses, Amstellodamenses; quorum etiamnum ostenduntur Curiae sive Hallae, nec alia fere memoria nunc superest, solis Lusitanis suam domum tenentibus, cum iure Magistratus in ea renovandi, nunc autem etiam deficientibus. Quam autem instructores huius pompae prudenter caverunt, ipsi miscerent nationes illas, quarum nunc memoria, non laetitiam, sed dolorem paritura erat civibus; sic etiam in praefato Nymphae Antverpiensis curru, iam inde a tempore secti bifariam Belgii sapienter omissa fuit repraesentatio Provinciarum septemdecim, olim unitarum sub uno Regis Hispanici Imperio, Antverpiam agnoscentium communem metropolim. Quod autem in dicto curru septemdecim illae repraesentari solerent, a totidem lectis virgunculis, singulis uniusque Provinciae scutum praeferentibus, docet muleta anno M.CCCC.XLV iniuncta ei, cuius culpa contigerat vacare locum Brabantiae, ad quem ipsius filia fuerat destinata. Nunc ergo praedictae comites Nymphae nostrae, sine nomine circumducuntur ex ea quam hic iuvat indicasse causa, solique ornatui serviunt.

XLII. Processum est autem nunc etiam longiori quam alias circuitu excursum : a Triangulari puteo usque ad Nosocomium maius, et per Lyranorum curruum stationem flexa ad campum Flandrorum pompa, emensa est maiorem Cammeriam viam, usque ad fossam Latomorum. Hanc autem ingressae machinae (quas huc usque praegressa Ambacta cum Guldis, Clero et Magistratu, porro permiserunt progredi) recta per viam Cammeriam processerunt ad vetus Frumentarium forum. Versus Cathedralem autem tendentes Guldae, quia octava vespertina sonuerat, clausam invenerunt, quamvis consuetudinis esset redire per illam ad Maius forum.

XLIII. Superest explicanda amburbalium pars ultima, numero et mora inter procedendum praecipua: GULDAE, inquam (quas ad notionem vocis Teutonicae, de qua infra, Latino

vocabulo satis apte aliqui iuramenta vocant), ex toto civium flore sub sacramenti specialis religione collectae ad tutelam Civitatis, quae hac etiam vice splendidius quam alias processerunt. Earum origo, progressus et disciplina meretur hic quoque explicari, dum splendor decrescit in dies. Sic ergo accipe.

Exeunte seculo undecimo, GODEFRIDUS BULLONIUS, cum ingenti Principum virorum numero, et copiosissimo Christianorum Cruce signatorum exercitu transgressus est ex Europa in Asiam: ubi cum, post alias praeclaras victorias, sanctam quoque civitatem Ierusalem a Saracenis potenter recepisset, Rex ibidem communi suffragio dictus est, non tamen coronatus; eo quod indignum duceret aurea istic corona incingi caput, ubi Dominus noster IESUS CHRISTUS spineam gestaverat. Tam laetis et gloriosis successibus excitata iuventus, quae domi remanserat, eodem coepit aspirare, seque ad paria facinora frequenti armorum tractatione praeparare. Hoc ego semen fuisse dixerim, unde nata postmodum militaria civium Collegia sunt, iis potissimum armis etiam nunc solita exerceri ad praemia, quorum maioribus nostris tunc praecipuus usus erat, puta BALISTARIO ac MANUALI ARCUBUS, fistulisque pulverariis, ac denique frameis. Balistarius arcus chalybeius est, funeque ex boum nervis contorto tendendus; quia autem flecti nequit absque rota magnoque molimine, ideoque dum tenditur inter genua ad pedes tenetur, nomen quoque ab his accepit, ut Arcus subpedaneus, VOETBOOG, dicatur; emittiturque eo sagitta ferrea impetu tanto, ut loricas et galeas, quantumvis densas, facile penetret et maximum eius apud Anglos fuisse usum, discimus ex Meyero in Annalibus Flandricis, narrante quantas aliquando strages sic armatae turmae intulerint Gallis. Horum Balistariorum Collegium in publicis processionibus,tamquam vetustius ceteris, ultimum locum tenet ante

Magistratum; sed, mutato armorum genere, a tempore Ducum Burgundiorum, fistulis pulverariis, aeque ac ceterae Guldae, solerter utuntur, servatis ad privata exercitia balistis; Patronum autem colunt S. Georgium, quem in expugnatione Hierosolymitana propitium experti, toti Belgio tam venerabilem fecerunt, ut nullum in eo oppidum videre sit, quod non aliquam S. Georgii ecclesiam, capellam, vel altare habeat. Balistarios proxime praecedunt SAGITTARII, arcui manuali et sagittis ligneis in scopum mittendis assueti, sub patrocinio S. Sebastiani; et tam hi quam isti numero paulatim auctiores, quam ut uno Collegio capi possent, bifariam sese diviserunt, discreta quoque appellatione VETERIS ac NOVI ARCUS BALISTAE, subest Vetera ac Nova suis quaeque Capitaneis et vexillis.

XLIV. Quatuor istis accedunt Confraternitates aliae duae. (fratres enim se mutuo appellant collegae), BOMBARDARIORUM et GLADIATORUM; quorum hi frameis longis largisque exercentur; nullius nunc quidem in militia usus, sed ante pauca secula maximi. Gestamen id erat virorum Principum atque etiam Regum, ut in vetustis eorum imaginibus cernere est. Quin etiam de Alexandro Farnesio, Parmae Principe, apud Stradam legimus, quod in celeberrimo illo navali ad Echinadas proelio, transiliens in Mustaphae Turcici Quaestoris navim e praecipuis unam, et diu frustra oppugnatam a suis, arrepto praegrandi gladio, cui vibrando assueverat, circumducto utraque manu ferro, latam per hostium stragem aperuit militibus suis viam. Guillelmus Castellus post historiam Comitum Tholosanorum, eorum chronicam ex veteri Ms. Vasconico profert, cum uniuscuiusque ibidem antiquitus depicta effigie, usque ad Philippum Regem, filium S. Ludovici; et eorum octo eiusmodi frameam seu rhomphaeam, vel manu tenent vel lateri accinctam; neque hic Antverpiae desunt exempla, tam lata et ponderosa, ut appareat non nisi a robustissimis tractari potuisse. Nostri

nunc quidem multo levioribus rhomphaeis, sed non minus longis humeroque gestandis, usu inter plebeios recentiori quam sit usus arcuum et balistarum; neque cohortes integrae iis, ut balistis ac arcubus olim armabantur. Principum gestamen eae erant; itaque serius coeperunt cives nostri ad earum tractationem, ludricam potius quam bellicam, exercere se ipsos; unde fit ut Gladiatorum Gulda (tamquam omnium iunior, sub patrocinio S. Michaelis, qui scenice effigiatur vinctum ante se daemonem agens) prima procedat; hanc ut vetustior sequatur Bombardariorum Confraternitas, grandioribus instructa fistulis; quae ne ictus aberret et directricem manum pondus nimium gravet, inventus est usus furcillarum : cui qui assueverunt, praesertim Hispani, in iis exonerandis crebrius non minus agiles ac faciles sunt quam alii in levioribus suis tractandis. Talium bombardarum non potest fuisse usus antiquior inventione ipsius pulveris nitrati; cuius auctor, quidam monachus Bertholdus Niger, post medietatem seculi xiv creditur floruisse. Istorum ergo Collegium non praesumit de vetustate certare cum Sagittariis Balistariisque. Nomen autem habent a Clavis; non Herculeis istis (quibus instructi viri duo, frondibus tecti toti, quasi silvestres praccedunt collegas suos in amburbali processu), sed a forma eius ligni, cui imposita fistula ferrea, humeris gestatur, et clavae nomen vulgo sortitur: Clava autem Teutonice COLVE dicitur, et hinc ipsam gestantes, COLVENARII, factaque metathesi CLUVENARII: interque eos procedere solet vir procerissimus, qui ut s. CHRISTOPHORI, Guldae istius Patroni, personam melius sustineat, grandibus ad tibias subligatis grallis, in formam gigantearum tibiarum configuratis insistit, ac toto ferme corpore supra ceteros elatus, operose graditur, innixus baculo paris longitudinis, non sine spectantium stupore et horrore.

XLV. Commune omnibus inter procedendum teli genus

nunc est lancea aut bombarda; et inter utrosque progreditur Vexillifer, magna cum industria illud identidem explicans, undulandoque per aerem ita ducens, ut dum humum identidem verrere videtur, tangat numquam vel extrema illius fimbra. Extra processiones munus harum Guldarum est varium, inquit Scribanius olim Principi in custodia et fida lateri manus; occursare etiam adventanti, deducere abeuntem, honorario aut tutelari comitatu solemne aliquando et nunc perstans. Si quid occurrat ab hoste gravius bellorum aut minarum, primi ad arma decurrunt, et loco cuique invalidissimo sunt praesidio. Tenentur supra reliquos cives gravi obstricti iureiurando fidei in Deum, pietatis in Patriam, parentiae in Senatum; ut hoc quasi inenodabili vinculo arctius se innectant, quam ut pavore aut spe lucri, aliena a Republica cogitent, dum se senti unt tam potenti divini nominis nexu vinculatos. Ita ille in Originibus, pag. 154; atque hinc est cur Guldam, quam Gildam dicere ac scribere malim, licet utrumvis in usu sit. Nam HULDEN Belgice est fidem alicui iurare, aut Principem inaugurando iuratum obstringere, unde participium GHEHULDE, et per contractionem substantivum GULDE. Ast GHILDE antiquis GHILDE, ut de pueris dixerint pridem Teutones, frequentius tamen videntur usurpasse pro puella: unde haec nomina propria Brunichildis, Swanechildis, Richildis, etc. Semper autem sonabat molle quid, aut etiam lasciviam et petulantiam connotabat; unde apud Kilianum GHILDE, meretrix; et vicus apud forum pecuarium, in quem aliquando iussa fuerunt scorta publica se recipere, hodiedum DEN GHILDENBERG appellatur.

RENOVATIO MAGISTRATUS.

Per Marcgravium et litteras Ducis xx Septembris, Sabbato ante Dominicam XVIII post Pentecosten, actam xvIII Maii.

« ÖncekiDevam »