Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Ad majorem a) præterea dicti Martini, suorumque complicum, fautorum et adhærentium, ac receptatorum prædictorum sic post lapsum termini prædicti declaratorum hæreticorum et condemnatorum confusionem, b) universis et singulis utriusque sexus Christifidelibus, Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, patriarchalium, metropolitanarum, et aliarum cathedralium, collegiatorum ac infcriorum ecclesiarum Prælatis , Capitulis , aliisque personis ecclesiasticis , sæcularibus, et quorumvis ordinum, etiam Mendicantium, (præsertim ejus congregationis, cujus dictus Martinus est professus, et in qua degere vel morari dicitur) regularibus, excmptis, et non exemptis, nec non universis et singulis Principibus, quacunque, ecclesiastica vel mundana fulgentibus dignitate, Regibus, Imperatoribus, Electoribus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Capitaneis, conductoribus, domicellis, communitatibus, universitatibus, potentatibus, civitatibus, terris, castris et locis, seu eorum habitatoribus, civibus et incolis, omnibusque aliis et singulis supradictis per universum orbem præsertim in eadem Alemannia constitutis, mandamus, quatenus sub prædictis omnibus et singulis pænis c), ipsi , vel eorum quilibet præfatum Martinum, complices, adhærentes, receptatores, et fautores personaliter capiant d), et captos ad nostram instantiam retineant, et ad nos mittant; reportaturi pro tam bono opere a nobis et sede apostolica

a) Brachium sæculare excitabit hic rugitus. b) Confundantur omnes iniquc agentes supervacue. e) Vide quomodo Ecclesiam non amore ut Christus societ,

sed vi ac terrore, ut tyranni, cogat. Quis ferret talem

pastorem ? d) Nunc tandem expediebat plures esse Curtisanos, qui

tantum hominum cogerent.

remunerationem præmiumque condignum a); vel saltem eos, et eorum quemlibel de metropolitanis, cathedralibus, et aliis ecclesiis, domibus, monasteriis, conventibus, civitatibus, dominiis, universitatibus, communitatibus, castris, terris ac locis, respective tam clerici et regulares, quam laici omnes et singuli supradicti, omnino expellant. Civitates vero, dominia, terras, castra, villas, comitatus, forticilia, oppida et loca quæcunque ubilibet consistentia, earum et eorum respective, Metropolitanas, Cathedrales, Collegiatas, et alias ecclesias, Monasteria, Prioralus, domus, conventus, et loca religiosa vel pia, cujuscunque ordinis (ut præfertur) all quæ præfatum Marlinum, vel aliquem ex prædictis declinare contigerit, quamdiu ibi permanserit, et triduo post recessum, ecclesiastico subjicimus interdicto. b) Et ut præmissa ommibus innotescant, mandamus c) insuper universis Patriarcbis, Archiepiscopis, Episcopis, patriarchaliun, metropolitanarum et aliarum cathedralium ac collegiatarum ecclesinam Prælatis, Capitulis, aliisque personis ecclesiasticis, sæcularibus et quorumvisordinum supradictorum regularibus fratribus, religiosis, monachis, exemptis, et non exemptis supradictis ubilibet, præsertim in Alemannia constitutis, quatenus

a) Præmium pollicitum iis, qui nos prodidcrint, et pretio

paciscitur proscriptorum capiia. Vere Romanus est. Dic mihi vero, Decime, quid facies in die visitationis et

calamitatis longe venientis ? Non fugisi a futura Dei ira ? b) Interdicit sacris. En pietatem cjus Pontificis, qui se

pacificum appellari nuper, quasi novus orbi Salomon

illuxisset, voluit. c) Nihil facit aliud, quam mandat, jubet, imperat, decer.

nit, vetat, inhibet, terret, minatur. Nimirum Imperatorem ostendit se. Veram heus tu, Leo, ne superbi!

Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.“

ipsi, vel eorum quilibet sub similibus censuris et poenis eo ipso incurrendis, Martinum, omnesque et singulos supradictos, qui elapso termino, hujusmodi mandatis seu monitis nostris non paruerint, in eorum ecclesiis, dominicis et aliis festivis diebus, dum inibi major populi multitudo ad divina convenerit, declaratos hæreticos et condemnatos publice nuncient, faciantque et mandent, ab aliis nunciari, et ab omnibus arctius evitari. Nec non omnibus Christifidelibus, ut eos evitent pari modo, sub prædictis censuris et pænis. Et præsentes literas, vel earum transsumptum sub forma infra scripta factum, in eorum ecclesiis, mionasteriis, domibus, conventibus, et aliis locis, legi, publicari , atque affigi faciant. Excoinmunicamus a) quoque et anathematicamus omnes et singulos cujuscunque status, gradus, conditionis, præeminentiæ, dignitatis aut excellentiæ fuerint, qui, quo minus præsentes literæ, vel earum transsumpta, copiæ, seu exemplaria in suis terris et dominiis legi, affigi, et publicari possint, fecerint, vel quoquo modo procuraverint, per se, vel alium, seu alios, publice vel occulte, directe vel indirecte, tacite vel expresse. Postremo, quia difficile foret, præsentes literas ad singula quæque loca deferri b), in quibus necessarium

a) Tandem ad ultimum evadit leonina feritas. Ubi si in

isto musicorum tuorum strepitu licet audire tibi Leo, scire cupio, qua confidentia hoc agas? Putasne in tua esse potestate, interficere animas, quæ non moriuntur, et vivi ficare, quæ non vivunt? Quare autem mentiris populo Dei credenti mendaciis ? An nefas esset hoc, si non solum sceleratam hanc a nobis bullam, et om. nes huic similes fortiter arceremus, sed et ipsos occi.

deremus publicę bullarum caupones ? b) Huic difficultati subvenientes denuo edendam curavimus.

Multum enim nostra interest, talem tuam tam splendi. dain Bullam latissime circunferri.

nec

foret: volumus, et Apostolica autoritate decernimus, quod carum transsunptis manu publici notarii confeclis et subscriptis, vel in alma urbe impressis, et sigillo alicujus ecclesiastici prælati munitis, ubique stetur, et plena fides adlıibeatur, pront originalibus li. teris staretur et adhiberetur, si forent exhibitæ vel ostensæ. Et ne præfatus Martinus, omnesque alii supradicti, quos præsentes literæ quo libet concernunt ignorantiam earundem literarum, et in eis contentorum omnium et singulorum prætendere valeant, litteras ipsas in basilicæ principis Apostolorum, et cancellariæ apostolicæ, non cathedralium ecclesiarum Brandenburgensium, Misnensium et Mörspergensium valvis affigi el publicari debere voluimus; Decernentes, quod earundem literarum publicatio sic facta supradictum Martinum, omnesque alios et singulos prænominatos, quos litteræ hujusmodi quoslibet concernunt, perinde arctent, ac si literæ ipsæ die affixionis et publicationis hujusmodi eis personaliter lectæ et intimatæ forent; quum non sit verisimile, quod ea, quæ tam patenter fiunt, debeant apud eos incognita remanere, a) Non obstantibus constitutionibus b) et ordinationibus apostolicis, seu supra. dictis omnibus et singulis, vel eorun alicui , aut quibusvis aliis a sede apostolica prædicta, vel ab ea potestatem habentibus, sub quavis forma, etiam confessionalis, et cum quibusvis , etiam fortissimis clausulis c) aut ex quavis causa, seu grandi consideratione indultum, vel concessum existat, quod interdici, suspendi,

a) At cognoscimus, sed non agnoscimus. Hæc tandem

est hobetudo nostra. b) Omnia perrumpit hoc fulmen, etiamsi apostolicum

opponatur quid. Atque ita Satanam expellit Satanas, ut

spes sit divisum cjus intra se regnum, mox ruiturum, c) Adamantinis illis et maximi emptis.

vel excommunicari non possint per literas apostolicas, non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad verbum, non autem per clausulas generales id importantes de indulto hujusmodi mentionem , ejusdem indulti tenores, causas et formas perinde ac si de verbo ad verbum insererentur, ita ut omnino tollatur præsentibus pro expressis habentes. Nulli ergo omnino hominum a) liceat, hanc paginam b) nostræ damnationis, reprobationis, rejectionis, decreti, declarationis, inhibitionis, voluntatis, manilati , hortationis, obsecratiouis, requisitionis, monitionis, assignationis, concessonis, condemnationis, subjectionis, excommunicationis et anathematicationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei c) ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Romæ apud sanctum Petrum, anno incarnationis dominicæ millesimo quingentesimo vigesimo, XVII. Kalendis Julii, Pontificatus nostri anno octavo.

Visa. R. Milanesius.

Albergatus.

a) Utinam omnes legant ac intelligant, ut qualis sit arbor,

ex fructu arboris pernoscant! Hoc inprimis optamus, Decime! Tantum abest, ut refugere hoc tuum cdictu. lur. volumus. Sit hoc igitur anteactæ vitæ testimonium

tibi. Hic te fætus probet. b) Sexcentis nominibus inscribit tale suum tantum decre

tum Decimus. c) Quam in tua manu habes. Nam quid omnium est,

quod non arrogetis vobis, Pontifices ? Quibus nos vicissim cum Tertulliano respondemus : condamna. mur a vobis, a Dco absolvemur,“ Hoc nos dirimat!

« ÖncekiDevam »