Sayfadaki görseller
PDF
ePub

XXII. - Acte du Conseil général par lequel il est

cide que l'argent qui restera aux confréries, après qu'elles auront pourvu à leurs charges, sera applique aux besoins de l'hôpital des pestiférés.

12 Novembre 1503.

In nomine domini Amen. Hujus instrumenti tenore cunctis presentibus pariter et futuris notum sit et manifestum Quod anno a nativitate ejusdem domini sumpto currente millesimo quingentesimo tertio Indicione sexta cum eodem anno sumpta Et die duodecima mensis Novembris, Nobilibus Petro de Orseriis , Girardo de Vaudo, Henrico de Nanto et Peytrimando de Malodumo, Sindicis civitatis Geben. Nec non nobilibus et honorabilibus Petro Versonex , Petro Levrerii, Hugonino de Burdignino, Ludovico de Lestelley, Roleto Nicolay, Glaudio Cadodi, Anthonio Lyonardi, Anthonio Pecolat, Hugonino de Boulo, magistro Guillelmo de Mez, Johanne Spatule, Dominico Lamberti , magistro Petro de Vitello, Johanne Muoliz, Petro Jolyti, Petro de Arlo, Jacobo Paqueti , Johanne Turci, Guygone Prepositi, Johanne Mailliardi, Glaudio Philippi, Petro Bonnaz, Johanne Chastronis, Matheo Chandiot, Johanne Vuychardi, Glaudio Richardeti, Anthonio de Fonte, Johanne Donzelli, Glaudio Pensabini, Jaquemino Belli, Anthonio Juglardi, Guilliermo Neyrodi, Christino Tombeti, Stephano Bachodi, Petro Fabri, Johanne de Mara, Johanne de Orseriis, Johanne Amiaux et Dominico Vuarembert civibus el burgen. dicle civitatis in claustro ecclesie cathedralis sancti Petri Gebenn. ad sonur campane majoris dicle ecclesie in consilio generali more solilo congregatis Et ibidem existentibys, deque negociis et civitatis agibilibus tunc occurrentibus tractantibus totamque communitatem representantibus, Prenaninati nobiles Sindici organo prefati nobilis Petri de Orseriis considici exposuerunt quemadmodum in hospitali pestifero per dictam communitatem a paucis annis citra erecto et edifficato, omnes pestilenciali morbo infecti ad illud affluentes visitantur et vite alimenta non sine maximis et fere intollerabilibus expensis ministrantur, Cujus hospitalis facultates exigue sunt ymo nulle, nisi que pro elemosyna ibidem donantur ut oneribus ipsius possit subveniri, congruum hoc ideo fore juri et cquitati consonum, pro Christi pauperum et miserabilium personarum sustentatione et aliis oneribus supportandis, modum laude procul dubio dignum reperiendi quo inediante dicto hospitali et pauperibus languidis succurratur, Notisficando quomodo in consilio ordinario die tercia hujus Novembris celebrato, de hiis operibus sermone facto, advisatum extitisse, quod pro hiis oneribus succurrendis, Omnes pecunie in quibuscunque confratriis bujus civitatis et penes priores dictarum confratriarum existentes, ultra tamen onera in eisdem fieri assueta et ipsis oneribus prius supportatis et detractis, ad opus dictorum pauperum et dicti hospitalis pestifferi erogentur ut possent ipsa onera facilius supportare que grandia sunt, Quamobrem memorati Sindici aslantes dixerunt quod unusquisque super hiis sua mentis archana reserare velit Et in hoc generali colloquio fuit conclusio perpetuo duratura, ut in futurum omnia hospitale concernentia recto gubernentur fine. Quibus premissis propositis et narratis, ut premictitur, per prefatos cives et burgen. Intelligibili voce auditis, matura ipsius generalis consilii deliberatione prehabita , vocibusque et votis per unumquemque prius einissis , Considerantes caritatem omnium virtutum fore radicem et fondamentum , sine qua omnibus ad eterna gaudia scandere volentibus via est preclusa , celsamque beatitudinem que

in dei visione consistit, vite cursu consummato, acquirere non possumus, Peroplantes, deo dante, Intercedentibus apud eum beatis Anthonio et Sebastiano in quorum honorem hospitale

و

est erectum, a pestilenciali plaga et ab omnibus adversis liberari, Cum nichil prestancius magnifficentiusque ad bene beateque vivendum in hanc vallem miserie censeatur quam Christi pauperibus succurrerc, voluerunt consensumque expressum prebuerunt et concordes nemine discrepante Sed omnes in unam prorsus concurrentes summam huic operi caritativo operam dare et tribuere volentes absoluteque concluserunt, Quod pecunie confratriarum hujus civitatis quarumcumque ultra onera earumdem ut premictitur assueta et supportari solita et ipsis prius detractis, in manibus priorum dictarum confratriarum restantes, ad opus pios dicti hospitalis et ad morbo pestiffero infectorum in eodem nunc et in futurum affluencium substentacionem convertantur, consideratis oneribus dicti hospitalis que de die in diem excrescunt causante peste proh dolor, annis fere singulis in hac civitate regoante, precipientes michi notario subsignato eivitatis Gebenn. secretario, ut hec conclusio in violabiliter servelur, De premissis omnibus et singulis litteras testimoniales seu publicum instrumentum ad opus dicte Communitatis fieri, quod ex nunc incombenti officio duxi concedendum et concessi. Actum Gebenn, in dicto claustro ecclesie sancti Petri anno Indicione et die duodecima Novembris superius exaratis, Presentibus ibidem honestis viris Michaele Lyonardi et Guillelmo Bocardi vigillibus dicte civitatis testibus ad premissa vocatis et rogatis.

Et ego Ludovycus Montyonis Civis Gebenn. auctoritate imperiali notarius publicus, etc.

XXIII. Bulle du pape Jules 1l qui confirme la déci

sion prise dans un Conseil général en faveur de l'hópital des pestiferés de Palais, d'appliquer aux besoins dudit hópital l'argent des confréries, lorsque cellesci auraient satisfait aux charges qu'elles doivent supporter.

Pridie Kal. Marcii 1505.

Julius episcopus servus servorum dei Dilectis filiis Viennen, et Lugdunen. ac Gebennen. Officialibus Salutem et apostolicam benedictionem. Hodie a nobis emanarunt littere teporis subsequentis. «Julius episcopus servus servorum dei ad perpetuam rei memoriam Hüis que pro infirmorum et aliarum miserabilium personarum pia Subventione et ne alii Christi fideles ex contagiosa commixtione eorumdem infirmorum inficiantur provide facta dicuntur, libenter, cum a nobis petitur, adjicimus apostolici muniminis firmitatem. Sane pro parle dilectorum filiorum communitatis Civitatis Gebennen. nobis nuper exhibita petitio continebat quod cum ipsi communitas quoddam Hospitale a paucis annis citra, in plano Palatii suburbiorum civitatis predicte pro infirmis pestiferis recipiendis construi el edificari fecisset, et ad illud morbo pes tilentiali infecti confugientes seu declinantes visitarentur, et vite alimenta ac alia necessaria susciperent, Communitas prefati seu eorum Sindici et alii cives dicte civitatis, totam communitatem representantes, considerantes intollerabiles expensas pro premissis necessarias ex facultatibus seu fructibus dicti hospitalis supportari non posse, cum illius facultates sive fructus ad modum exigui, ymo quasi nulli sint, nisi prout per Christi fideles pro hujusmodi oneribus supportandis in elemosinam erogatur, Cupientesque tam pjo et necessario ac caritativo operi subventionis ipsarum personarum morbo pestifero infeclarum salubriler provideri, habito super hoc generali concilio, ubi dilecti filii Priores et confratres confratriarum civitatis predicte interfuerunt, concorditer statuerunt et ordinaverunt quod pro oneribus predictis supportandis omnes pecunie in quibuscunque confratriis dicte civitatis et penes confratres dictarum confratriarum existentes , ultra onera in eisdem confratriis supportari solita et ipsis oneribus in ipsis confratriis prius supporlalis et deductis, ad opus dicli hospitalis pestiferi pro oneribus predictis erogarentur, hujusmodique stalutum et ordinationem seu deliberationem Venerabilis frater noster Aymo episcopus Lausannen. et ecclesie Gebennen. in spiritualibus et temporalibus per sedem apostolicam administrator deputatus, ordinaria auctoritate approbavit et confirmavit ac mandavit ejus Officialibus in spiritualibus et temporalibus mediatis et immediatis ipsorumque loca tenentibus sub pena excommunicationis et cenlum librarum Gebennen. pro quolibet eorum, quatenus premissa altenderent et observarent et in nullo contravenirent, omnesque et singulos Priores et rectores quarumcunque confratriarum cujuscunque stalas vel conditionis forent ecclesiasticos vel seculares cogerent et compellerent censuris el aliis modis fortioribus, ad reddendum quolibet anno computum et legitimam cautionem predictis Sindicis seu depulatis ab eis de gestis et administratis per eos occasione premissorum et predictarum confratriarum, et reliqua, supportatis oneribus eisdem confratriis incumbentibus, dictis sindicis seu deputatis ab eis traderent et solverent quibuscumque oppositionibus rejectis prout in Instrumento super deliberatione premissorum per dictum Consilium generale habito ac litteris Episcopi et administratoris super confirmatione et approbatione predictis habitis, dicitur plenius contineri, Cum autem, sicut eadem pelicio subjungebat, premissa cedant non solum ad piam et miserabilem subventionem dictorum peste pro tempore infectorum in dicto

« ÖncekiDevam »