Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Emi porro ac Revmi Patres sacris tuendis Ritibus praepositi, omnibus rite perpensis, auditoque voce et scripto R. P. D. Augustino Caprara Sanctae Fidei Promotore, rescribendum censuerunt : Constare de paritione Decretis sa. me. Urbani Papae VIII. Die 17 Decembris 1885.

Facta autem de his, ea ipsa die, Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII fideli relatione, Sanctitas Sua Rescriptum Sacrae eiusdem Congregationis ratum habere et confirmare dignata est. D. CARDINALIS BARTOLINIUS S. R. C. Praef.

L.XS.

LAURENTIUS SALVATI S. R. C. Secretarius.

[ocr errors]

EX S. CONGREGATIONE INDICIS

DECRETUM

Feria V die 1 Aprilis 1886.

Sacra Congregatio Eminentissimorum ac Reverendissimorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium a SANCTISSIMO DOMINO NOSTRO LEONE PAPA XIII Sanctaque Sede Apostolica Indici librorum pravae doctrinae, eorumdemque proscriptioni, expurgationi, ac permissioni in universa christiana Republica praepositorum et delegatorum, mandavit et mandat in Indicem librorum prohibitorum referri quod sequitur Opus a Suprema Sac. S. Off. Congr. damnatum atque proscriptum Decr. Fer. IV 31 Martii 1886.

Henri Des Houx. Souvenir d'un Journaliste Français à Rome. Paris Paul Ollendorff, éditeur 28 bis. Rue Richelieu, 1886.

Datum Romae die 1 Aprilis 1886.

Fr. THOMAS MARIA Episc. Sabinen. Card. MARTINELLI Praef.

Fr. Hieronymus Pius Saccheri Ord. Praed.

S. Ind. Congreg. a Secretis.

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

CEPHALUDEN.

PROVISIONIS PAROECIAE.

Die 16 Maii et 12 Decembris 1885.

Sess. 24 cap. 12 de Reform. COMPENDIUM FACTI. Anno 1883 vacante paroecia Geraci Siculo oeconomus in spiritualibus institutus fuit sacerdos Puccio. Episcopus concursum indicere distulit, usquedum die 24 Ianuarii 1884, compulsus (ut idem ait) ex supplicatione sacerdotum et iteratis precibus municipii loci, supplicavit SSmum pro sacerdote Alesso, ut is absque concursu nominari posset ad paroeciam.

Ast prosequitur Episcopus: quum ad me pervenerint aliae petitiones favore sacerdotis Puccio, mutato consilio, optimum fieri credidi, si, via gratiae relicta, paroecia provideretur iuxta normas per concursum. Iussi itaque de re illico edoceri meum agentem in Urbe, ut a gratia dispensationis a concursu favore sacerdotis Alesso petenda abstineret; et paulo post, die 13 Februarii, edictum concursus evulgavi. Duo nomen dederunt, nempe iidem Puccio et Alesso; sed die examini assignata, nempe 3 Martii, solus comparuit sacerdos Puccio, dum alter ad Curiam transmitti curavit attestationem medicam, qua fides fiebat, ipsum morbo domi praepediri, simulque orabat, ut examen differretur.

Sacerdos Puccio, qui audierat de petitione SSmo facta favore sacerdotis Alesso, Episcopo suggessit, valde opportune assentiri posse precibus sacerdotis Alesso, et rem utiliter differri, ne duo haberentur parochi; nempe Alesso per dispensationem ab examine, Puccius per concursum tunc subeundum.

Ast Episcopus asseverans se iamdiu in scriptis monuisse suum agentem, ut a gratia pro dicto Alesso expostulanda

Acta, Tom. XVIII. fasc. CCXIV.

· 30

desisteret, atque certiorem ab eo se esse factum, quod grátia non fuerat expetita, voluit ut examen celebraretur; in quo approbatus extitit sacerdos Puccio, qui duos post dies Episcopali bulla ad paroeciam nominatus, possessionem eiusdem capiebat die 9 mensis, omnibus loci sacerdotibus praesentibus, ipsoque Alesso, qui in Curia protestationem iam contra factum emiserat.

Paulo post autem, cum electus parochus a Gubernio civili regium placet expostularet, hoc obtinere haud valuit, opponente civili officiali, esse apud se bullam Pontificiam, qua paroecia loci Geraci conferebatur sacerdoti Alesso. Itaque contra valorem et effectum huius bullae, reclamante sacerdote Puccio, praesens controversia enata est.

Episcopus rogatus retulit, ex nuperrimis informationibus, quae magis veritati consonae sunt, sese criterium immutavisse quoad sacerdotem Alesso, qui omnino meritis caret ad consequendam paroeciam. Scandalum autem fieri quatenus removeretur sacerdos Puccio: Bullam pontificiam illicitis artibus obtentam fuisse ab Alesso cum Agente Romae. Attamen rem facile componi posse, ait Episcopus, sanando, quatenus opus sit, electionem a Curia episcopali peractam. (1)

Disceptatio Synoptica

IURA SACERDOTIS ALESSO. In primis, sacerdotis Alesso patronus animadvertit, affectiones beneficiorum, sive tacitas reservationes, tunc locum habere, cum Summus Pontifex

(1) Causa haec proposita fuit die 16 Maii: sed dilata est pro nova informatione assumenda ab Archiepiscopo panormitano: qui censuit Episcopum Cephaluden. haud intellexisse, dum peteret dispensationem a concursu pro Sac. Alesso, adire Apostolicam Datariam, Bullam apostolicam impetrandi gratiâ, qua Sacerdoti Alesso paroecia conferretur; sed tantum voluisse, ut sibi facultas tribueretur conferendi paroeciam absque concarsu, cum formula de more facultatipa simul et remissiva. Sacerdos vero Alesso

contrariam colligit sententiam; nam ex verbis Episcopi alienum apparet petitam fuisse simplicem dispensationem a concursu. Siquidem ipse nihil pro se petiit sed tantummodo rem exposuit addendo: his de rationibus sapientiae Sanctitatis Vestrae submitto, quod esset valde utile, si ope dispensationis a concursu, Archipresbyter renuncietur persona benevisa populoque accepta. Et ideo ni mirum, ait Alesso, quod Rom. Pontifex gratiam dispensationis a concursu concedens, insimul beneficium contulerit.

manus apponit, seu voluntatem suam pandit quoad provisionem alicuius beneficii, et consequenter ad huiusmodi affectionem, ob supremam Pontificis potestatem et reverentiam ei debitam manus inferiorum collatorum ita colligatae manent, ut pro ea vice non amplius possint in beneficii collatione se immiscere, et quaecumque circa eam agere praesumpserint, insanabili nullitate laborant.

Ad hanc autem affectionem inducendam, minime oportere, ait patronus, quod provisionis actus a summo Pontifice ad exitum et perfectionem sit perductus, sed satis esse quod ipse incoeperit, quoad eamdem provisionem, cognoscere et deliberare. Id enim suaderi ab ipsis vocabulis appositionis manus et affectionis, quae rem incoeptam, etiam non perfectam, indigitant, et exigi a reverentia summo Pontifici debita. Semel autem perfecta beneficii provisione, inferiorum collatorum gesta ideo nulla esse, ait patronus, quia essent eversiva gratiae pontificiae. Etenim ut habet Reiffenstuel Lib. 3 tit. 5 §. 14 num. 407 « Papa apponendo manum censetur tacite atque ipso facto collationem beneficii ad se revocare: sicque sub nullitate actus ligare manus inferioris, ne amplius pro ea vice possit eius collationi se immiscere. » Cui consonat Ferraris v. Beneficium art. 8 num. 6, et Rota coram Emerix Decis. 494 §. 11, coram Lancetta Decis. 858 §§. 2 et seq.; et coram Ratto Decis. 3 num. 3 - ibi - « Manum apponens proprie dicitur negotium perficiendum incipere, non autem incoeptum perficere, prout suadet etiam vocabulum affectionis a verbo afficere derivatum, quod non importat rem perfectam, et ad finem perductam, sed illum connotat in suo principio dumtaxat Atque idipsum mirifice suadet fundamentalis ratio affectionis residens in reverentia debita Papae ab inferioribus collatoribus, quos indecorum est se ingerere in eo negotio in quo summus Pontifex manum apposuit; quae profecto ratio verificabilis solum videtur in principio gratiae, postquam declaravit animum suum circa provisionem beneficii Hisce praeiactis animadvertit patronus summum Ponti

[ocr errors]
[ocr errors]

ficem in parochiali beneficio, de quo agitur, manum suam procul dubio apposuisse, non modo excipiendo supplicem libellum die 24 Ianuarii 1884, sibi porrectum, ac cognitionem sumendo de gratia, quae in eo sacerdotis Alesso favore implorabatur; sed etiam gratiam eamdem concedendo per apostolicas literas sub die nona Februarii eiusdem anni; ac proinde beneficium illud, sin minus ab ea die affectum evasisse ac perfectum ius quaesitum fuisse sacerdoti Alesso executionem litterarum earumdem Episcopo impositam assequendi. Ex quibus infert patronus nullitatis vitio laborare quaecumque Episcopus postea agere praesumpsit.

His, iuxta patronum, frustra obiicit Episcopus litteras Apostolicas haud fuisse sibi ab eo sacerdote exhibitas; atque ex silentio proprii agentis arguisse gratiam non fuisse concessam. Cum enim instantia pro gratia obtinenda minime fuisset a sacerdote Alesso sed ab ipso Episcopo, ope sui agentis, porrecta summo Pontifici, non sacerdotis, sed agentis erat notam reddere Episcopo gratiae concessionem, ait patronus, qui insuper asserit, agentem gratiae concessionem notam reddidisse notario seu cancellario Episcopi, ac postea ipsi Episcopo, ope telegraphi, antequam dies 3 Martii, concursui praestitutus, adveniret. Insuper animadvertit patronus, Episcopum, a quo fuerat appositio manus Summi Pontificis provocata, antequam disputationem quamlibet quoad beneficium ederet, haud se contentum praebere debuisse simplici silentio agentis ad arguendam gratiae reiectionem, sed certitudinem sibi nancisci de eadem reiectione.

Post haec, notavit patronus, affectionem, ex appositione manus pontificiae exortam, in hoc a reservatione differre, quod ad istius differentiam afficiat etiam ignorantes: id enim inferri ex Extr. Romanum, De praeb. « Post constitutum enim quod manum apponente summo Pontifice, pro ea vice nullum alium, praeter eum, posse disponere, sanctionem adiicit decernendo, ex nunc irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari» et cohaerenter ad haec Ferraris v. Be

« ÖncekiDevam »