Sayfadaki görseller
PDF
ePub

VITA

S. IVONIS

PAUPERUM ADVOCATI.

CAP. I.

Patria, ortus, parentes, infantia Ivonis.

Ivonis igitur patria apud citeriores Britannos non longe a Tre

corensi Urbe S. Martini pagus fuit. Nam in iis regionibus pagos colere nobilium virorum est. Parentes clara familia honesti, probique, patri Aheloro, matri vero Azoni nomen erat. Pietatis illorum argu-mentum est, multa per somnium genitrici oblata, quasi futura nati sanctitas non obscure argueretur; voces, fulgures, variaque rerum simulacra, quibus clarissimorum hominum ortus præmonstratur. Sed ipse jam a primis annis multo majora, clarioraque signa dedit : pie-tatem colere, templa invisere, parentibus obtemperare, quæ prima tantarum mox rerum fundamenta infantia jecerat..

CAP. II

Studia Literarum, Juris, Theologiæ, et Sanclitatis:
severa disciplina..

Ubi primam teneritudinem excessit, viridi adhuc pueritia, sed! ingenio valido ac firmo Lutetiam venit.. Hæ Gallorum Athenæ sunt.. Ibi mentem primis jam tyrociniis informatam, altioribus disciplinarum studiis instruxit. Acrem sciendi, ac discendi cupiditatem mirificum',, et promptum ingenium comitabatur. Hæc omnia simul pietate auge-bantur. Ubi studia illa explevisse sibi visus est Aureliam se con-tulit, ut juri Pontificio, ac Theologiæ vacaret. Tum vero assuevit Ivo corpus inedia, vigiliis, lucubrationibus macerare; convivia, lu-xus, delicias vitare; consortia, ac contubernia, quæ malorum: ple-rumque esse solent initia, effugere; solitudinem amare, numquam otiosus esse. Nam libidini nihil que, atque otium amicum est; ubi

[ocr errors]

illud irrepsit, sensim corpus, animumque segnitie animumque segnitie corrumpit, vacuumque curis paulatim mollioribus cogitationibus delinitum, in fæda, ac turpia præcipitem agit; sed ad virtutem per studia, atque artes tutissimum iter est. Ex primum nostram mentem ad pejora vergentem, quod est hominum ingenium, suæ pulcritudiuis admonent, et salubribus præceptis ad virtutis iter revocant, asperitatem incapti præceptorum varietate, ac perfectionis specie, ad quam tenditur, mollientes. At vero luxus, et ambitio, et sanguinis, ætatisque calor disciplinas aversantur; nam quod molle, ac planum sese offert, fervens ætas libenter amplectitur, de fine parum sollicita. Sed studia præclara laboribus, sudoreque parantur, quæ corrupta mens, ac mollis minime sequitur. Igitur virtutis viam ingressus Ivo materiam luxui, et libidini subtraxit; et quod juri daturus esset operam male se justitiam administraturum putavit, ni sedatis animi perturbationibus, se antea justum præstitisset. Præterea incredibili quodam ardore ad Theologiæ studia rapiebatur. Ea cum de divinis agat, ac penitissima illarum rerum mysteria scrutetur, nequaquam iis se communicat, qui nimium se terrestribus immiscuerint, cæterisque animantibus propiores sunt, sed erectam mentem postulat, et divinitate, id Iis ille institutis virest virtute ornatam, ut divinorum sit capax. tutes, ac disciplinas hausit.

[ocr errors]

CAP. III.

Fama virtutis ejus, et in Judicem electio.

Sed clara, et magnifica in occulto esse non possunt. Virtus ipsa quo magis silentium præfert, eo splendidius se prodit. Quam multi mortales, qui per solitudines vitam degentes virtutem coluerunt, a Deo indicati sunt? Voces enim, rumoresque cito evanescunt; et quæ sola fama constant, si cæteris destituantur, fluxa sunt; facta egregia æterna manent, et per se fulgent. Itaque solitudo Ivonis, severitas, humilitas illi celebritatem, gratiam, gloriamque conciliarunt, eo admirabilius, quo magis ab illo dissimulabantur; nam virtutis dissimu latio maxima virtutum est. Fama igitur pietatis, sanctimoniæ, et doctrinæ per multas gentes sese effuderat; et postquam eo pervaserat, ut supprimi non posset, illum omnes colere, venerari, in pretio habere. Cum autem hæc tam præclara Rhedonensis Archidiaconus de Ivone accepisset; illum honorifice accersitum Ecclesiasticum Judicem creat. In illo munere vir Sanctissimus ita se gessit, ut se adhuc

4

præstantiorem indicaret. Nam multi mortales privato statu boni, integrique, ubi dignitates accessere, ambitione solvuntur. Multi antequam Rempublicam capessant, pares, ac firmi, postquam provincias suscepere, impares, infirmique censentur. At Ivo abstinentiam, sedulitatem, vigilantiam augere, laborare, parare potestatem, ac dignitatem virtutis augendæ facultatem putare. Itaque illum non ambitio inflare, non avaritia corrumpere, non segnities mollire poterant. Ad hæc ut facile omnium capacem cognosceres, nihil de consuetis precibus relinquere; nunquam sacrum omittere, nihil de Theologiæ studiis cessare, prorsus ut omnia perfecte, cumulateque impleret.

CAP. IV.

Justitia, æquitas, studium conciliandi animos,
et alia gesta per eum.

Ad ejus Tribunal cum omnis generis mortales accederent, nemo tamen offensus inde discedebat. Nam æquitas, et jus si exacte serventur, omnes querela tollantur necesse est. At ille quidem, si quando pro Tribunali adversus aliquem Sententia esset ferenda, id non sine lacrymis facere poterat; si qua vero offensio inter aliquos, aut gravior discordia oborta esset, ut sæpe fieri videmus, ipse inter illos conciliator animos lenire, injurias tollere, pacem; concordiamque firmare laborabat. Humanitati verborum, vis potestatis vim, et pondus augebat. Hoc ille pulcherrimum factu putabat, atque idem difficillimum. Nam quo majora sunt ingenia, atque erectiora, eo gravius contumelias ferunt. Præterea inter impares implicata ratio est conciliandi ; dum potentior satis inimico esse putat, quod secum certaverit. Tenuior dignitatem suam pactionibus metitur. Inter pares -anceps, et difficilis, dum neuter alteri concedit. Ille tamen hæc omnia diligentia, auctoritate, præterea exemplis superabat. Sed de Ecclesiastica libertate mirum in modum sollicitus erat, quam vi, studio, denique periculo suo acerrime propugnabat.

CAP. V.

Ipsius Judicis charitas in Orbos, Viduas, ac Pauperes.

Quæ Quae omnia licet judicibus admirationi, atque exemplo essent; mihil ille tamen præstitit, quod eis majoris, aut clarioris esset exem

pli; quam quod ipse tamquam sibi commissum præcipue curabat, ut. orbis, viduisque auxiliator esset; de eorum causis maxime laboraret; et pro defunctis parentibus, conjugibusque ipse parentis, conjugisque charitatem indueret; quod genus hominum præsidio destitutum, quo vehementius actu, insidiis, calumnia vim patitur, eo magis miserandum est. Eos igitur bonis pulsos in fortunas suas restituebat; calamitate vexatos erigebat; oppugnatos a potentibus fortiter tuebatur, eorum injurias longe acrius, quam pro suis ulciscebatur; nam si quid sibi contumelia illatum esset, Deo condonans ornamenti loco ducebat: at infirmioribus illatas pro judicio cognoscebat. Par illi egentium omnium cura, ac sollicitudo: iis non modo ut judex justitiam administrabat, sed etiam quam maxime poterat, pecunia, fortuna, opibus sublevabat. Inter hæc Trecorensis Episcopus tantis virtutibus permotus, illum apud se esse jubet, ac generalem suæ Diocesis Judicem constituit. In hoc quoque munere se sui similem præstitit, nec immutatus dignitatis. locus, quicquam de illius consuetudine immutavit.

CAP. VI.

Abdicatio Magistratuum, Sacerdotium, secessus..

Verum ille ad majora, et celsiora rapiebatur. Nam humana mens. si cælestium rerum studio tangatur, iis se immiscet, iis alitur: Atque ut oculorum acies diem tantum, ac lucem aspicit; noctem, ac tenebras perosa; sic illa cælo, Deoque assueta, in illo vivit; a cæteris vero, quæ nos mortales stulte admiramur, animum avocat, cunctaque terrestria fugit, atque execratur. Ivo igitur postquam Dei spiritum hauserat, nec illa perpeti poterat, quibus a cælestium meditatione revocaretur, magistratu se abdicat, atque ad altiora pietatis studia se confert. Sane agendi consilia plurimum ad contemplandi perfectionem conducunt: sed postquam animus perturbationibus vacuus se sui compotem fecit; ut egregie contemplari possit, agendi munera aliqua ex parte prætermittenda sunt. Ivo igitur ubi se a judiciis, a foro, ac magistratu vacuum fecit, totum se divinarum rerum contemplationi tradidit, atque ut se dignior, aptiorque evaderet, Sacerdotio se addicit. Inde ut a curis, ac strepitu abesset, ad Ecclesiam Parochialem, de Lohaneto dictam, se recipit; in qua maxime animarum saluti deservire posset, ut secessus ille sicut minime otiosus sibi, cæteris etiam haud inutilis esset.

« ÖncekiDevam »