Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Ulrichus Huttenus ad Leonem X.

Hæc super Bulla tua habuimus, Pontifex Leo, quam præstabat Romæ contineri apud sanctum Petrum, ut perpetuo lateret, quam tanto cum pudore (si te modo pudet dedecoris,) foras et in lucem emitti. Quare ne non semper aliquid recte moneamus te, pretium operæ est, isti tuæ licentia modum statuere, et petulantes hujus generis Bullas frenare, ne plus æquo se effundant. Paulus jubet etiam a specie mali abstinere te, tanto minus debet, apertum te offendiculum præbere populo Christiano, cui jam persuasum ipsi quoque est, in Germania præsertim, ex Pontificalibus constitutionibus, ut numi vulgo sunt, tanto quamque deteriorem esse, quanto sit recentior. Noli vero commutare veritatem Dei in mendacium; et humanas vestras constitutiones, ab avaritia et ambitione depromptas, divinis præferre mandatis, et Dei verbo. Illud inprimis desiste, amore lucri, divinæ scripturæ sensum iniquis detorquere modis, et ab se alienum reddere, ac fascinare fidelium mentes, ne veritati obediant. Nam quid conaris tam manifestis tuis flagitiis boni speciem inducere? quum possim, si in concertationem me perduxeris, unum in Germania Epi-· scopum ostendere omnibus, a quo vi ac fraude extorsisti quater sexagies mille aurcos. Est hoc tondere oves? Aut spelunca latronum facta est domus Domini? Tandem cupiditatibus tuis obsiste, atque istam tempera rapacitatem tuam, confidens in verbis mendacii, ac dicens quotidie Templum Domini, Templum Domini! et: Pax, Pax! quum non sit pax. Nam ut hominum genus fallas, his fraudibus non potes illum latere cordium scrutatorem, qualis sis. Memineris vero flagelli inundantis, ubi

transibit, ne veniat super te, et pseudecclesiam istam luam, totamque semel conculcet pessimorum Romæ hominum colluviem. Quid enim Romæ habes præter infinitum illum musicorum tuorum, et adsentatorum gregem, nisi meros fures, neros impostores, fraudatores, prædones, aut aliter malos homines; qui quasi aucupes ponunt laqueos, et pedicas ad capiendum quotidie hinc aliquid? Parcius præterea lacesse veritatis adsertores, ne malum ultro tibi concilies! Jam hoc enim clamant cum propheta passim multi: Quia corruit in plateis veritas, et æquitas non potuit ingredi; et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, prædæ patuit. Quare meum est consilium, ne unquam in mnentem veniat tibi, ulterius persequi Lutherum, cum iis una, quos ille commovit. Plures sunt enim, quam ut vel tibi, vel ulli Episcopo liceat tantum animarum, si possitis etiam, perdere. Vides jam ante mussitatum esse passim contra te, quod tam leviter et nulla de causa istud tuum fulmen jaculeris: quod non consideras, si in contemptum aliquando venerit, quantum offendiculi vulgo pariturum sit. Igitur mansuesce, et caritatis non fictæ illius, sed Christianæ et sincera officium fac! Exhibe te formam nobis ad imitandum: ac illud cura, non ut explearis tu, sed ut nos pascamur! Quod ubi decreveris, tum scientia posthac pasce nos et doctrina, non Bullis! jam pertæsum est harum enim. Indulgentias vero tuas nauseamus, ut æque nihil! Pontificia dotes sunt sapientia, puritas, castitas, et rerum omnium contemptus. Has amplectere. Sic enim fiet, ut colat te Germania, quum amare viderit, non oppugnet, ubi terrere persenserit. Decet autem benevolentia vincere te omnes, vi cogere neminem. Hæc libere: sed vere, ut et res sunt, et tempora ferunt. Vale, ex Germania. M. D. XX.

Dirumpamus vincula eorum, et

projiciamus

a nobis jugum ipsorum.

LXV.

Ulrichi Hutteni

ad

Erasmum Roterodamum

Epistola.

Einleitung.

Dieser Brief ward im Jahre 1520 geschrieben, und befindet sich nicht in der Wagenseilischen Sammlung, wohl aber in Mosers patriotischem Archiv, VII. p. 23. Er führt folgende Ueberschrift:

DESYDERIO ERASMO ROTERODAMO, Theologo Christianiss. amico adorabili salut. Moguntiæ, Colonias aut ubi ubi est.

Erasmo Roterodamo Ulrichus Huttenus
S. D.

Male mihi cedat, quidquid hoc est, quod tanto cum periculo incepi, hoc temporis, nisi me sollicitum magis habet tua salus, quam mea fortuna, Erasme optime! Jtaque cum, quo spectet res, plane videas, miror, quid ibi*) agas, ubi et magna est, ut usquam alibi, nostrarum partium infensio et Decimi mandata grassantur nunc, ut audio, atrociter. Quin etiam exustis Lutheri libris, secure te consistere existimas; quasi non illius damnatio tuæ causæ sit præjudicium? aut tibi passuros putandum sit, qui Lutherum damnaverunt? fuge, heus tu, fuge, ac te nobis serva! Mihi periculi satis multum quidem est, etiam infinitum, sed tantumdem animi periculis indurati, et fortuna, quæ ferat, tua alia causa est. Fuge, optime Erasme, fuge dum licet, ne siquid adversi (quod abominor) cadat, jam tum non sit hoc ipsum integrum, et necesse sit dicere hoc, quod sapiens nemo dixit, non putaram. Jam palam clamant isti, omnium horum autorem esse te, atque ab hoc fonte profluxisse, quidquid est, quod male nunc habet Leonem te præivisse nobis, te erudiisse, te primum incitasse libertatis studio hominum mentes, te esse illum a quo pendeamus alii. Quod etsi hujusmodi non est, quia tamen nosti, quocum genere hominum res nobis est, nullam debes

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »