Sayfadaki görseller
PDF
ePub

patronatui isti speciali mentione non derogarent. » At vero in themate res toto caelo diversa videtur.

Etenim quidquid sit de hoc iure patronatus gubernii, de cuius existentia et valore plurimum dubitari posset, praesertim attenta hodierna statum inter et ecclesiam relatione, eoque etiam admisso, tamen quum hoc ius patronatus, in vim optionis, ab eodem gubernio admissae, non valeat exerceri, nisi in ultima praebenda ex optione residua, iam nihil gubernii interesse potest quod hic vel ille optet, et quod optet Titius ex apostolica gratia, magis quam Caius in vim ordinariae praxis: sartum enim tectumque semper erit patronatus ius exercendum erga unum beneficium residuum.

Unde allegata circumstantia regii patronatus nullo modo videtur turbare gratiam favore theologi signatam. Et hoc ipso, quamvis haec circumstantia in prioribus precibus fuisset tacita, rescriptum nihilominus valere, neque subreptitium aut obreptitium dici verosimiliter posset. Namque si subreptio sive per taciturnitatem veri, sive per falsi expressionem, contingens circa solam causam impulsivam, non vitiat rescriptum, ut expresse loquitur Glossa in cap. Ex parte 14 v. Falsa, De convers. coniugat. et subsequenter tenent DD. communiter; a fortiori taciturnitas 'alicuius circumstantiae parvi aut minimi valoris, ad effectum de quo agitur, nocere non potest.

Cum itaque rescriptum diei 22 Septembris 1884 haberi non possit tamquam subreptitium aut obreptitium, supervacaneum ferme apparet verba ulterius facere de illius iustitia et aequitate. Sed cum Capitulares ad hoc etiam provocarent, animadversum fuit cum Card. Petra, ad Const. 2 Innocentii VI n. 24 tom. 4, « absonum videri quod theologus qui maius onus subit, minora emolumenta quam ceteri simplices canonici in perpetuum habeat. » Hinc in iis capitulis ubi est optio et theologus tenuiorem praebendam possidet, S. C. C. persaepe iustissime indulsit, ut hic opulentiorem praebendam semel optare posset vel etiam iterato, sicut ceteri canonici » - Lucidi tom. I pag. 380 n. ed.; et

>>

prostant exempla in Melevitana 29 Febr. 1826 in Regien. optionis 7 Iunii 1775 et 11 Iulii subseq., Volaterrana Iuris optandi 20 Iulii 1793, Bellunen. 23 Aprilis 1864.

In themate autem canonicus theologus tenuissimam prae omnibus tenebat praebendam; unde consultissime et cohaerenter omnino ad aequitatem eidem optandi gratia largita videtur; quae proinde etiam ex hoc capite sustinenda veniret.

Et fortius etiam quia optio vicissim ab aliis capitularibus patrata, haec quidem irregularis et informis apparet. Narrat enim theologus Stagioni optionem a capitularibus factam fuisse absque ulla solemnitate; canonicum Perenich, capituli procuratorem, fisco pro sequestro indicavisse praebendam s. Philippi et Iacobi - et hoc quidem quamvis monitus fuisset et subinde quatuor ex capitularibus, cum ceteri aut nollent aut non possent se movere, ascensum quasi per viam facti patravisse. Porro notat idem theologns Stagioni:

Optio, iuxta Scarfantonium, est factum hominis, et pro regula statuendum est quod tunc debet fieri per actum capitularem et actus optionis fieri debet in ipso capitulo legi- . time congregato.

IURA CANONICORUM. Istorum patronus aggreditur orationem suam monens, optionem a canonicis peractam, quidquid sit de quaestione in abstracto, re ipsa et facto revocari non posse. Siquidem Gubernium, cui iuspatronatum in capitulum. competere affirmat, sequestrationi supposuit praebendam minorem, post optionem vacantem, sicuti supposuisset maio

s. Ioannis, si optio intra viginti dies peracta non fuisset. Cum igitur deficiat unus ex terminis subrogationis, scilicet praebenda s. Ioannis, quae ex actu canonicorum legitimo et a civili Gubernio confirmato, a canonico seniore possidetur, putat sollicitudines et perturbationes inutiliter non esse excitandas in subrogatione insistendo, eo vel magis quod Gubernium numquam in praesenti rerum statu sibi contradiceret, neque suum exequatur apponeret rescripto pontificio.

Prosequitur deinde argumentationem suam ac tuetur, nullum ius competere canonico Stagioni in praebendam s. Ioannis, sive spectetur ut theologus, sive ut indultarius gratiae pontificiae. Ut autem primum probet affert loca ex constitutionibus capituli Ortonensis deprompta, in quibus ius optionis senioribus tantum conceditur ratione servitii praestiti, ac ab hoc iure arcentur, praeter archidiaconum, canonici theologus et poenitentiarius, qui praebendam fixam et immutabilem habent, quaeque uti talis a Gubernio retinetur. Quod ut iuri communi consentaneum evinceret, aliquas in medium protulit S. C. C. resolutiones, praeter plurium Doctorum auctoritatem. Haec omnia vero speciali modo firmari autumavit ex iuramento, quo Canonicus Stagioni, qui tantum a quatuor annis Theologi munere fungitur, in possessione capienda promisit, ad formam constitutionum capitularium, se suam praebendam theologalem usque ad obitum retenturum.

[ocr errors]

Gradum deinde faciens ad secundum, animadvertit patronus, rescriptum diei 22 Septembris remissum fuisse Archiepiscopo administratori, ut veris existentibus narratis, pro suo arbitrio et conscientia. illud exequi valeret. Iam vero hanc non esse gratiam praecisam et absolutam, dicit: etenim Archiepiscopus gratiam concedere posset vel denegare iuxta suum placitum, seu rerum adiuncta ab eo solum commensuranda, verificatisque antea factis Sacratissimo Principi expositis.

At vero in precibus canonici Stagioni vitium esse ait tum subreptionis cum obreptionis. Reticetur enim regius patronatus, quod si scivisset Summus Pontifex gratiam non signasset, ne conflictus inter ecclesiasticam et laicam potestatem excitaretur. Exponitur vero falsum, cum dicitur theologalem praebendam vix 30 scutata attingere. Nam memorat patronus, theologalem praebendam ab Episcopo Ortonensi Iosepho Falconio ex redditibus canonicatus vacantis per obitum Ioannis Baptistae de Fabritiis, et beneficii simplicis s. Crucis anno 1726 erectam fuisse, ad tramitem tunc

nuper evulgatae constitutionis Benedicti XIII, quae scuta 60 in dotem requirebat. Ex quo infert praebendam theologalem summam praesetulisse aut maiorem aut certe parem requisitae ab illa constitutione. Cum autem progressu temporis etiam praebenda s. Pantaleonis theologali fuerit unita, nunc praeter libellas 139 quae sunt redditus huius postremae, gaudet canonicus theologus distributionibus quotidianis in libellis 600, quae non modo plurimum exsuperant summam a Stagioni assertam, sed constituunt dotem duplo maiorem eâ, quam vult Benedictina constitutio.

Haec vero quae usque adhuc protulit talia esse dicit, quae certe rescripti executionem ex parte Archiepiscopi impedirent. His accedit quod sublata optione ad hanc praebendam, magnum damnum capitulo obveniret respectu habito ad parvum censum capituli eiusdem atque ad grave servitium, praeterquamquod ius quaesitum videretur laedi veterum canonicorum, inter quos sunt aliqui qui famulati sunt ecclesiam ultra quadragesimum annum.

Demum monet factum aliud non esse silentio praetereundum, quod forsan solum litem dirimere valet. Narrat scilicet, rescriptum diei 22 Septembris 1884 nullimode capitulo fuisse communicatum, neque ante mortem canonici Paulini quae secuta est die 17 Ianuarii, neque intra 20 dies sequentes, intra quos optio peragenda erat, uti ex attestatione canonici a secretis capituli probatur. Hinc optio a canonicis facta est cum plenissima rescripti ignorantia. Unde Archipraesul iure merito votum capitulo favorabile emittit, eo vel magis quod praedictum rescriptum capitulo, rite coacto, non fuerit ex officio, atque opportuno tempore comunicatum. His itaque animadversis, enodandum propositum fuit

Dubium

An sit locus executioni rescripti diei 22 Septembris 1884, vel potius confirmanda sit optio peracta post obitum canonici Paolini in casu.

RESOLUTIO. S. C. C. recognita sub die 23 Ianuarii 1886

censuit respondere: Negative ad primam partem; affirmative ad secundam, facto verbo cum SSmo.

EX QUIBUS COLLIGES: I. Ecclesiasticam esse iurisprudentiam quod in rescriptis gratiae seu ad beneficia, vel privilegiorum attendatur tempus quo litterae datae vel expeditae sunt; ut deprehendatur ex eodem instanti ius esse quaesitum parti in cuius favorem eaedem litterae datae vel expeditae sunt, nisi aliud obsistat.

II. Iure praeventionis solere Pontificem aliquando mandare alicui conferri beneficium proxime vacaturum; ex quo fit ut provisio Apostolica praeferri debeat tamquam prior, et provisiones factae ab habentibus ius conferendi cadere debent, etiamsi factae fuerint ab ignorantibus eiusmodi pontificiam praeventionem.

III. Formulam arbitrio et conscientiae Episcopi, quae additur rescriptis pontificis, non secumferre libertatem executionis ex parte Episcopi, docent quamplurimi.

IV. Hinc gratiam censeri factam fuisse favore petentis, quoties executor necessarius, iussus exequi gratiam, precum veritatem cognoverit.

V. Huic iurisprudentiae in themate obicem apposuisse videri tum preces oratoris quae veritati omni ex parte non . nitebantur, tum quoad praebendae theologalis reditus, tum quoad praxim antiquissimam ilius Capituli non optandi, ad quod ex iuramento obstringebatur etiam orator.

NULLIUS AQUAEVIVAE

INSIGNIUM CANONICALIUM

Die 12 Decembris 1885.

Per summaria precum.

COMPENDIUM FACTI. Capitulum ecclesiae regalis s. Eustachii exposuit S. C. Congregationi, Ferdinandum IV utriusque Siciliae regem, per decretum diei 9 Maii 1789 capitularibus haec quae sequuntur concessisse insignia.

« ÖncekiDevam »