Sayfadaki görseller
PDF
ePub

D

« auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum, et prorsùs ◄ inane esse et fore, pari auctoritate volumus atque decernimus, non obstan⚫tibus de jure quæsito non tollendo, de suppressionibus committendis ad partes « vocalis quorum interest, aliisque nostris et cancellariæ apostolicæ regulis, ⚫ necnon dictarum ecclesiarum per nos, ut præfertur, suppressarum et extinc« tarum, etiam canfirmatione apostolicâ et quâvis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus etiam immemorabilibus, privilegiis quoque, indultis, • concessionibus et donationibus eisdem ecclesiæ, ut præfertur, suppressis et • extinctis, aut quibuscumque personis quâcumque ecclesiasticâ vel mundanâ diguitate fulgentibus, quantùmvis specificâ et individuå mentione dignis etiam ⚫ romanorum pontificum prædecessorum nostrorum sub quibuscumque formis a et verborum tenoribus, etiam motu simili, et de apostolicæ potestatis pleni⚫tudine seu consistorialiter in contrarium præmissorum concessis et emanatis, « et longissimè et immemorabilis temporis usu, possessione, seu quasi exercitis atque præscriptis. Quibus omnibus et singulis, etiam de illis, eorumque totis tenoribus et formis specialis, specifica et individua mentio, seu quævis alia expressio habenda, aut alia aliqua exquisita forma ad hoc servanda foret, << illorum tenores, ac si de verbo ad verbum, nihil penitùs omisso, et formâ in ⚫ illis traditâ observatâ, inserti forent, præsentibus pro expressis habentes; ad præmissorum omnium et singulorum effectum latissimè et plenissimè, ac specialiter et expressè, ex certà scientiâ motuque et potestatis plenitudine paribus derogamus et derogatum esse volumus, cæterisque contrariis quibuscumque. • Volumus etiam ut ipsarum præsentium transumptis etiam impressis, manu alicujus notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personæ in ecclesiasticâ dignitate constitutæ munitis, eadem prorsùs fides ubique adhibeatur quæ ipsis præsentibus adhiberetur si forent exhibitæ vel ostensæ.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

«

Nulli ergò omninò hominum liceat hanc paginam nostræ suppressionis, extinctionis, erectionis, constitutionis, concessionis, impertitionis facultatum, subjectionis, commissionis, mandati, decreti, derogationis et voluntatis, infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præ« sumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

[ocr errors]
[ocr errors]

Datum Romæ, apud Sanctam-Mariam-Majorem; anno Incarnationis Dominicæ millesimo octingentesimo primo. Tertio calendas decembris, pontifi<< catûs nostri anno secundo.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Hinc est quod nos obtemperantes mandatis sanctissimi Domini nostri, ac utentes facultatibus à Sanctitate Suà nobis specialiter delegatis, prævià suppressione et respectivâ dismembratione à Sanctitate Suâ, ut suprà factis, et salvis omnibus et singulis dispositionibus et ordinationibus in præfatis litteris apostolicis contentis, præsertim quod ad eas metropolitanas et cathedrales ecclesias quarum diœcesium partes extrà fines actualis territorii Gallicanæ reipublicæ existant, necnon earum ecclesiarum suorumque capitulorum jura, privilegia et jurisdictionem, itemque quod ad episcopos qui extrà ejusdem territorii limites reperiantur; quique anteà veteribus gallicanis archiepiscopis tanquàm eorum suffraganei subdebantur, de quibus omnibus deindè Sanctitas Sua apostolica auctoritate statuet atque decernet quidquid magis apportunum judicabi

T. H.

34

præsentis decreti nostri tenore ad ea omnia procedimus quæ à Sanctitate Suâ in eisdem apostolicis litteris supplenda perficiendaque nobis committuntur, ut nova decem archiepiscopalium et quinquaginta episcopalium ecclesiarum in regionibus quæ nunc temporali dominationi reipublicæ gallicanæ subjacent, erectio à Sanctitate Suâ, ut suprà facta numeris omnibus absolvatur, justis gubernii votis cum quo, collatis consiliis, omnia quæ ad restituendam in Galliis, catholicam religionem pertinent acta sunt, respondeatur; conventio denique inter eamdem Sanctitatem Suam guberniumque ipsum inita suum sortiatur effectum,

. Ac primùm, quoniam à Sanctitate Suâ omne onus in nos transfusum est, circuitum novosque fines singularum diœcesium decernendi, et clarè atque distinctè ea omnia quæ ad eosdem pertinent explicandi, illud juxtà receptam et constantissimè servatam ab apostolicâ Sede praxim et consuetudinem in hanc rem esset à nobis præstandum, ut singulorum locorum et parœciarum ex quibus unaquæque coalescere debet diœcesis, diligens hoc loco enumeratio perficeretur, ne ullo unquàm tempore de ipsis limitibus, et super exercitio spiritualis jurisdictionis à singulis antistibus exercendæ, exoriri dubium possit, utque proptereà omnis inter conterminos episcopos controversiæ præcidatur occasio; nunc tainen neque parœciarum mentio fieri potest, cùm nova earum erectio et divisio peragi debeat ab archiepiscopis et episcopis in suâ respectivè diœcesi, postquàm canonicè fuerint instituti, juxtà facultatem à Sanctissimo Domino nostro iisdem tributam in suprà dictis apostolicis litteris incipientibus, Ecclesia Christi, neque temporis angustiæ patiuntur ut loca singillatim enumeremus omnia ex quibus singularum diœcesium territorium constare debebit.

Ne igitur tantis gallicanarum ecclesiarum necessitatibus diutiùs opem et auxilium differamus, atque celeriùs et ejusdem Sanctitatis Suæ votis, et repetitis gallicani gubernii postulationibus, et catholicorum omnium precibus ac desideriis satisfaciamus, eam, tot utilitatibus propositis inire cogimur rationem, quâ rem omnem explicare, retentis aliquæ pacto Sedis apostolicæ regulis et consuetudinibus, expeditissimè possimus.

Ratio autem quam in circuitu novisque diœcesium finibus decernendis sequimur, hoc est: quoniam scilicet singularum diœcesium novæ circumscriptionis territorium complecti debebit unam aut plures ex provinciis sive regionibus gallicanis, idcircò earum provinciarum seu regionum appellationem intereà sequemur in designandis locorum spatiis intrà quæ cujuslibet metropolitanæ et cathedralis ecclesiæ eorumque antistitum jurisdictio se continere debebit.

« Hunc verò actum, novorum antistitum auxilio et adjunctâ parœciarum omnium et locorum unâquaque diœcesi contentorum descriptione, tùm pleniùs exactiùsque perficiemus, cùm ii secundùm ea quæ ab iisdem diligenter postutabimus, quidquid ad id opus numeris omnibus absolvendum necessarium erit, nobis suppeditabunt.

Ut autem una et brevitati et perspicuitati inserviamus, singulis metropolitanis et cathedralibus, ut suprà, erectis, propriam metropolitanam et cathedralem respectivè ecclesiam, titulosque sanctorum patronum sub quorum invocatione appellandæ erunt, præfigimus nominaque provinciarum seu regionum adjungemus, quarum integram extensionem, præter ipsam civitatem in quâ metropolitana vel cathedralis erecta est, pro diœcesi singulis suprà dictis ecclesiis intendimus assignare.

[ocr errors]

Itaque ad majorem omnipotentis Dei gloriam beatissimæ Virginis Mariæ, quam inclyta Gallicana natio ut patronam præcipuè veneratur, sanctorumque quos singulæ dioceses in patronos pariter habebunt, honorem, etiamque ad catholicæ religionis conservationem et incrementum utentes facultatibus nobis ut suprà tributis, metropolitanarum et cathedralium ecclesiarum titulos novarumque

Gallicanarum diœcesium limites in subjecto elencho describimus atque assignamus eumdem tenentes ordinem quem Sanctitas Sua in designandis novis metropolitanis cum suis suffraganeis ecclesiis secuta est.

Elenchus ecclesiarum metropolitanarum et cathedralium, cum nominibus sanctorum titularium patronorum sub quorum invocatione in unâquâque ecclesia metropolitanâ et cathedrali templum majus erit appellandum; itemque nomina provinciarum seu regionum quarum extensionem et circuitum unaquæque diœcesis pro suo territorio ejusque limitibus habebit.

[ocr errors]

Metropolitana Parisiensis; B. Mariæ Virginis in cœlum assumptæ. - Provincia in regio Sequanæ.

[ocr errors]
[ocr errors]

Suffraganeæ Versaliensis; sancti Ludovici, Franciæ regis. Sequanæ et ŒEsiæ, Eburæ et Liderici. Meldensis; sancti Stephani, protomartyris. Sequanæ et Matronæ, itemque Matronæ. - Ambianensis. Beatæ Mariæ Virginis. Suminæ, QEsiæ. Atrebatensis; Beatæ Mariæ Virginis. Freti Gallici. Cameracensis; Beatæ Mariæ Virginis. Septentrionis. Suessionensis; sanctorum Gervasii et Protasii, martyrum. Axonæ. Aurelianensis; sanctissimæ Crucis D. N. J. C. Amnis Lidericini, Liderici et Cari. - Trecensis; sanctorum Petri et Pauli, apostolorum, Albæ, Icaunæ.

[ocr errors]

Metropolitana Bituricensis; sancti Stephani, protomartyris, Amnis Cari

Ingeris.

[ocr errors]
[ocr errors]

Suffraganeæ; Lemovicensis; sancti Stephani protomartyris. Crosiæ, Amnis Corresii et Vigennæ superioris. Claromontensis; Beatæ Mariæ Virginis. Elaveri, Montis-Dumæ. Sancti Flori; sancti Flori, episcopi et confessoris.

Ligeris superioris, Montis Cantalini.

[ocr errors]

Metropolitana Lugdunensis; sancti Joannis Baptistæ et sancti Stephani protomartyris. Rhodani, Ligeris, Idani.

«

[ocr errors]

Valenti

Suffraganeæ. Mimatensis; Beatæ Mariæ Virginis et sancti Privati, episcopi et confessoris. Gratianopolitana; Beatæ Mariæ Virginis. Isaræ. nensis, sancti Apollinari, episcopi el martyris. Drunæ. - Camberiensis; sancti Francisci Salesii, episcopi et confessoris. Montis Albi, Lemani lacus.

[ocr errors]

Metropolitana Rothomagensis; Beatæ Mariæ Virginis. Sequanæ inferioris. . Suffraganeæ. Ebroicensis; Beatæ Mariæ Virginis. Eburæ. Sagiensis, Beatæ Mariæ Virginis. Olinæ. - Bajocensis: Beatæ Mariæ Virginis. Rupis Calvados nuncupatæ. Constantiensis provinciæ Rothomagensis; Beatæ Mariæ Virgi

nis. Oceani Britannici.

«

Metropolitana Turonensis; sancti Gatiani, episcopi et confessoris. Ingeris et

Ligeris.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Suffragane. Cenomanensis; sancti Juliani, episcopi. Sarthæ, Meduanæ. Andegavensis; sancti Mauritii et sociorum martyrum. Meduanæ et Ligeris. Rhedonensis; sancti Petri, apostoli. Isolæ et Vilanæ. Nannetensis; sancti Petri apostoli. Ligeris inferioris. Corisopitensis; sancti Corentini, episcopi et confessoris. Finisterræ. Venetensis; sancti Petri, apostoli. Sinus Morbihani. -Briocensis; sancti Stephani, protomartyris. Orarum septentrionalium. Metropolitana Burdigalensis; sancti Andreæ, apostoli. Girumnæ. Suffraganeæ. Engolismensis; sancti Petri apostoli. Utriusque Separis et Rupellensis; sancti Ludovici, regis et confessoris. Inferioris Carantoni et amnis Vendeani.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Metropolitana Tolosana; sancti Stephani, protomartyris. Garumnæ superioris et Aurigeræ.

« Suffraganeæ. Cadurcensis; sancti Stephani, protomartyris. Oldi, aliàs Loti et Aveyronis. Agennensis; sancti Stephani, protomartyris. Loti et Garumnæ,

[ocr errors]

amuis Gersi.

Carcassonensis; sanctorum Nazarii et Celsi, martyrum. Ataxis

et Partis Pyrenæorum-Orientalium. — Montis-Pessulani; sancti Petri, apostoli, Arauræ, Tarnis. Bajocensis; Beatæ Mariæ Virginis. Agri Syrtici, Pyrenæorum inferiorum et superiorum.

Vari.

[ocr errors]

Metropolitana Aquensis; Sanctissimi Salvatoris. Ostiorum Rhodani et

Suffraganeæ. Avenionensis. Beatæ Mariæ Virginis Donorum; Amnis Gardi. Fontis Vauclusi. Dignensis; Beatæ Mariæ Virginis. Alpicum Maritimarum. Adjacensis; sancti Euphrasii, episcopi et confessoris. Golonis et Liamionis. Metropolitana Bisuntina; sancti Joannis, apostoli et evangelistæ, ac Stephani protomartyris. Dubis, Jurassi et Araris superioris.

[ocr errors]
[ocr errors]

-

Suffraganeæ. Augustodunensis; sancti Lazari à Christo suscitati. Araris et Ligeris et Amnis Niverni. Argentinensis; Beatæ Mariæ Virginis. Rheni superioris et Rheni inferioris. — Divionensis; sancti Stephani protomartyris. Matronæ superioris et Colli Aurei. Nanceiensis; Beatæ Mariæ Virginis. Mosæ, Mortæ et Vosagi Saltûs. Metensis; sancti Stephani, protomartyris. Ardennæ Sylvæ, Sylvarum et Mosellæ.

a

[ocr errors]

Metropolitana Mechliniensis; sancti Romualdi, episcopi et confessoris. Utriusque Nethæ, Dilæ.

"Suffraganeæ. Tornacensis; Beatæ Mariæ Virginis. Jemmapii. Gandavensis; sancti Baronis, episcopi et confessoris. Scaldis et Legiæ. Namurensis; sancti Albani, martyris. Sabis et Mosæ.

[ocr errors]
[ocr errors]

Leodiensis; sancti Lamberti, episcopi et martyris. Mosæ inferioris et Urtæ. Aquis Granensis; Beatæ Mariæ Virginis. Roris, Rheni et Mosellæ. Trevirensis; sancti Petri, apostoli. Sarari. Moguntinæ; sancti Martini, episcopi et confessoris. Montis Tonitrui. « Optabat quidem Sanctitas Sua ut archiepiscopalis seu episcopalis cathedræ honor conservaretur pluribus aliis ecclesiis quæ, cùm propter antiquitatem originis quam à primis christianæ religionis exordiis repetunt venerabiles, tùm propter earum prærogativas suorumque antistitum gloriam celeberrimæ, optimèque de catholicâ religione sunt meritæ. Quoniam verò temporum difficultates et circumstantiæ locorum id minimè passæ sunt, maximè expediens videtur, ut aliquarum saltem ex illustrioribus, quod catholicorum desideriis respondet, memoria retineatur, quæ novis antistibus ipsa per se ad omnem virtutem præbeat incitamenta.

D

Proptereà nos de præfatà apostolicâ auctoritate tùm generatim in præinsertis apostolicis sub plumbo litter.s, tùm in specialibus sub annulo piscatoris, die 29 nov. anni 1804 à Sanctitate suâ datis, nobis tributa, aliquibus ecclesiis noviter erectis, intrà quarum (diœcesium si de cathedralibus, si verò de metropolitanis agitur, intrà quarum metropolitanarum) fines, antiquæ supradictarum insignium ecclesiarum quæ, ut præfertur, suppressæ et extinctæ sunt, diœceses, vel earumdem antiquarum ecclesiarum adjungimus et applicamus juxtà hanc nostram hic addimus enumerationem.

Tableau des églises métropolitaines et cathédrales auxquelles on a uni les dénominations et les titres de quelques autres églises supprimées.

[ocr errors][merged small][merged small]

• Remensis et Seronensis, Viennensis et Ebrodunensis, Auxitanensis, Albiensis et Narbonensis, Arelatensis.

[ocr errors]

Cathedræ novæ erectionis.

Ambianensis, Suessionensis, Trecensis, Divionensis, Camberiensis.

Episcopales suppressæ.

• Bellovacensis et Noviomensis, Laudanensis, Catalaunensis et Antissiodorensis, Lingonensis, Gebennensis.

α

Archiepiscopis ergò et episcopis canonicè instituendis, quorum ecclesiarum nomina in superiori elencho descripta sunt, apostolicâ nobis delegatâ auctoritate mandamus, et respectivè potestatem facimus, ut eorum quilibet titulo ecclesiæ ad quam promoti fuerint, alios quoque suppressarum ecclesiarum titulos adjungant, quos nos in supradicto elencho adnotavimus, ità tamen ut ex hâc titulorum unione et applicationé, propter ecclesiarum quarumdam insignium memoriam et honorem unicè factâ, nullo unquàm tempore deduci possit, aut easdem ecclesias adhuc superesse, nec realiter fuisse suppressas, aut antistibus quibus suarum ecclesiarum titulo eorumdem titulorum adjungendorum potestatem fecimus, ullam aliam, præter eam quam singulis hujus decreti nostri tenore expressè tribuimus, jurisdictionem adscriptam fuisse.

Assignatis sanctis titularibus patronis sub quorum invocatione in unâquâque ex sexaginta erectis metropolitanis et cathedralibus respectivè ecclesiis templum majus erit appellandum, præfinitisque, singularum diœcesium limitibus, postulat rerum ordo ut ad reliqua procedentes, ad earumdem ecclesiarum capitulis ducamus exordium. Inter cætera enim, quæ nobis à Sanctissimo Domino nostro in sæpè laudatis litteris apostolicis, mandata sunt, alterum illud est, ut suppressis jàm à Sanctitate Suâ antiquis omnibus Gallicani territorii capitulis, nova in singulis metropolitanis et cathedralibus eccles is, quâ ratione fieri poterit, constituantur. Quod cùm ità nobis commissum sit, ut facultas quoque has partes subdelegandi per memoratas litteras apostolicas nobis ipsis tributa fuerit; ideò hujus facultatis vigore archiepiscopis et episcopis Galliarum primò futuris facultatem concedimus, ut posteàquam canonicè instituti ecclesiarum suarum regimen actu consecuti erunt, capitulum in metropolitanis et cathedralibus respectivè ecclesiis suis erigere ipsi possint juxtà formam à sacris canonibus conciliisque præscriptam et ab Ecclesià hùc usquè servatam cum eo dignitatum et canonicorum numero quem ad earumdem metropolitanarum et cathedralium ecclesiarum utilitatem et honorem, attentis rerum circumstantiis, expedire judicabunt. « Eosdem autem archiepiscopos et episcopos enixè adhortamur ut quantò citiùs fieri poterit, supradictà facultate, ad suarum diœcesium utilitatem ecclesiarum tàm metropolitanarum quàm cathedralium honorem, religionis decus ac administrationis suæ levamen, utantur, memores eorum quæ ab Ecclesiâ circà capitulorum erectionem et utilitatem sancita sunt.

[ocr errors]

Quod quidem eo faciliùs ab ipsis peragi posse confidimus, quòd in ipsâmet suprà memoratâ conventione inter Sanctitatem Suam et gallicanum gubernium Parisiis feliciter initâ statutum sit, singulos archiepiscopos et episcopos Gallicani territorii unum in ecclesià metropolitanâ et cathedrali capitulum habere posse.

◄ Ut verò in iisdem metropolitanis et cathedralibus ecclesiis in iis quæ ad capitula, ut suprà, erigenda spectant, ecclesiastica disciplina servetur, iisdem archiepiscopis et episcopis primò futuris curæ erit, ut quæ pertinent ad eorumdem capitulorum in erigendorum prosperum et felicem statum, regimen, gubernium, directionem, divinorum officiorum celebrationem, cæremonias ac ritus in iisdem ecclesiis earumque choro servandos, ac alia quælibet per eorumdem capitulorum dignitates et canonicos obeunda munia, pro eorumdem archiepiscoporum et episcoporum arbitrio et prudentiâ dei niantur et constituantur, relicta

« ÖncekiDevam »