Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Cathedralem EceLEsiAM De Tulancingo in Mexicana ditione Americae Septemtrionalis, vacan. per obitnm bo. me. Ioannis Baptistae Ormaecbea, ultimi illius Episcopi extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D. Augustini Torrea Episcopi Tabascensis.

Cathedralem Ecclesiam Brigantien. vacan. per translationem ad Sedem Portalegrensem R. P. D. Emmanuelis Bernardi da Souza Ennes, favore R. D. Iosepbi Alves de Mariz Presbyteri Conimbricensis: ad primodictam Brigantien. Ecclesiam ex benignitate SANCTITATIS SUAE promoti, ad praesentationem Serenissimi Portugalliae et Algarbiorum Regis Fidelissimi.

Cathedralem Ecclesiam Sancti Thomae De Guayana in ditione de Benezuela Americae Meridionalis , vacan. per obitum bo'. me. Iosepbi Emmanuelis Arroyo et Nino, ultimi iilius Episcopi extra romanam curiam defuncti, favore R. D. Emmanuelis Pbilippi Bodriguez, Presbyteri archidioeceseos S. Iacobi de Benezuela.

Ceteras deinde addidit Ecclesias per Litteras in forma Brevis, prout sequitur, provisas.

Mobiliensem Sedem vacan. per translationem R. P. D. Dominici Manuus. ad'titular. Ecclesiam . Maronien. pro R. D. Hieremia 0'Sullivan.

Ecclesiam Bathursten. vacan. per obitum bo. me. Mattbaei Quinn pro R. D. Iosepho Byrne.

Bredanae Ecclesiae vacan. per obitum bo. me. Henrici van Beek praepositus fuit R. D. Petrus Leyten.

Sozusena Ecclesia Titularis vacan. per decessum bo. me. Francisci Kerril Amherst provisa de persona R. P. Ioannis Baptistae Cazot, e Societate Iesu, Vicarii Apostolici Madagascarensis.

Acmoniae Episcopus Titularis vacan. certo modo, renuntiatus Iulius Alphonsus Cousin, e Lutetiae missionibus exteris, Vicarius Apostolicus laponiae Meridionalis.

Trapezopolis Insula Titulari vacan. per translationem ad Metropolim Leopoliensem latini ritus R. P. D. Severini Morawski, ditatus R. D. Franciscus Sogaro, ad Apostolicum Vicariatum Africae Centralis assumptus. .

Thermopylarum Ecclesiae Titulo vacan. per translationem ad Sedem Maearnensem R. P. D. Antonii Ioachim de Medeiros, cohonestatus R. D. Franciscus Antonius Hubertus Boermans, Sanctitatis Suae ab intimis supra numerum cubiculisj Ruremondae Capituli Praepositus, in illius Antistitis R. P. D. Ioannis Augustini Paredis Coadiutorem cum futura successione deputatus.

Cybirensi Ecclesiae .titulari, certo modo vacan. , praepositus R. ,D. Richardus Fhelan, in Coadiutorem cum futura successione praeelectus R. P. D. Ioannis Tuigg, • Antistitis Pittsburgensis.

Cardicensis Ecclesia, vacan. per obitum bo. me. Alphonsi Mariae di Donato, collata fuit R. D. Augusto Bonetti e Missionis Congregatione, aptid Thessalonicam Parocho.

Post haec SSmus aperiens Os de more Emis ac Rihis neo-Cardinalibus, utin Consistoriis, Congregationibus, aliisque Cardinalitiia functionibus, quibuscumque in locis, propria pandere vota valerent, eisque pretiosum annulum donando concessit et adsignavit unicuique pro Titulo sui Cardinalatus Ecclesias;' quae se,quuntur:

S. Stephani in Monte Coelio, vacan. per pbitum clar. me. Emmanuelis S. R. E. dum viveret Presbyteri Cardinalis Gargia Gril, Ord. Praedicator. Archiepiscopi Caesaraugustan., Emo ac Rmo Dfio Cardinali Melchers.

SS. Nerei et Achillei, vacan. per obitum clar. mem. Ignatii dum viveret S. R. E. Presbyteris Cardinalis, do Nascimento Moraes Cardoso, Emo ac Rmo Cardinali Capecelatro.

S. Bernardi ad Thermas, vacan. per obitum cl. me. Victoris, Augusti, Isidori S.- R. E. dum viveret Presbyteri Cardinalis Dechamps, Emo ac Rmo Cardinali Battaglini.

S. Susannae vacan. per obitum cl. me. Bartholomaei S. R. E. dum viveret Presbyteri Cardinalis dAvanzo, Emo ac Rmo Dfio Cardinali Moran.

SS. Ioannis et Pauli vacan. per dimissionem actranslationem, vigore optionis, Emi ac Rmi Domini Eduardi S. R. E. Episcopi Cardinalis Howard ad Suburbicariam Sedem Tusculanam, Emo ac Rmo Diio Cardinali Schiaffino.

Tandem Diaconiam SS. Viti ac Modesti, vacan. per transitum ad Ordinem Presbyteralem, dimissionem huius Diaconiae et assigrfationem Tituli s. Praxedis, favore Emi ac Rmi Dni Eduardi S. R. E. dum viveret, Cardinalis Borromaei, Emo ac Rmo Dno Cardinali Cristofori.

Institum exinde fuit pro Pallio debito Ecclesiis Metropolitanis vel provisis, vel pateiactis utroque in secreto Consistorio, hoc est, pro Dublinensi, Pragensi, Coloniensi, Oregonopolitana, S. Dominici, Bukarestensi. atque Sanctae Fidei in America favore R. P. D. Ioannis Baptistae Salpointe, qui successit dimissionario Archiepiscopo R. P. D. Ioanni Lamy.

-»;»■ 0 •»!»■

EX S, CONGREGATIONE CONCILI

MEDIOLATNTEN.
Fractionis Ieiunii Naturalis Ante Missam (1)

Diebus 20 Decembris 1884, et 18 Aprilis 1885.

Compendium Facti. Quae causa iam proposita fuerat in plenario S. C. Concilii conventu diei 7 Iulii 1882 super incidentali libello sub titulo Decretorum et appellationis ■ eadem in acriori partium certamine super merito sub diebus superius indicatis Erhorum Patrum iudicio subiecta est.

Incidentalis propositionis synopsini inseruimus in volumine 16 p. 328. Satis hic erit summa facti capita recolere. Fractionis ieiunii naturalis ante Missam accusatus fuerat penes Archiepiscopalem Curiam M. Sacerdos David A. Curia Tribunali Ecclesiastico inquisitionem peragendam iudiciumque super imputatione ista ferendum conmiserat. Exceptiones quasdam proposuerat accusatus, quas incidentalibus decretis' parvi faciendas proclamaverat Pro-Vicarius Generalis Tribunalis Praeses. Scilicet removeri a iudicio ferendo petierat accusatus Assessorem G., et a testium sibi adversorum numero Gervasium quemdam R.: admitti vero ad testimonhim pro se ferendum quosdam M. et C. Decreta Assessorem G. et testem accusationis Gervasium R. retinuerant. Appellatione a decretis Curiae ad S. C. interiecta a sacerdote Davide , resolutum est die 7 Iulii 1882 dubium An sustineantur decreta Curiae archiepiscopalis 5 et 10 Ia

(1) Uberiorem huins cansae synopsim Davideni inito, vitia, per eiusdem defen

confecimus ex qua maximam Episcupa- sorem nitide in, lucem posita , et iuxta

les Gnriae utilitatem ernnt suscepturae. indubias inris theorias impugnata. Ex

Etenim materies funditus pertractata inde ergo liquet quae scopula praccipue

fuit de modo criminales processns insti- vitanda sint ad criminalinm indiciorum

tuendi, non directe quidem, sed per exi- contra Sacerdotcs suscipiendornm nulli

stentia in processu , contra sacerdotem tates avertendas.

nuarii 1883 in casu per responsum: Quoad Assessorem 6. ac testem B. affirmative; quo vero ad testes M. et C. negative.

Ad tramites huius responsi , examini in Curia subiecti sunt dicti testes M. et C. Interim e vivis erepto Pro-Vicario generali, Archiepiscopus per decretum diei 20 Octobris 1883 ad sententiam ferendam inter iudices delegatos posuit illum ipsum Iosephum G. quem ab officio assessoris removendum contenderat accusatus.

Expleto processu definitiva sententia prodiit sub die 22 Decembris 1883, \n qua statutum est

1. « Sacerdotem Davidem«A. ex probationibus omnibus

> in processu collectis, convictum iuridice esse criminis com

> missi die 20 Aprilis 1882'celebrationis Missae in Ecclesia

> Parochiali S. Mariae S. civitatis M. paulo post a fractione

> ieiunii naturalis habita in publico thermopolio. >

2. < Dictum sacerdotem haud esse iuridice convictum

> de eodem crimihe eidem imputato pro diebus 12, 13 et

> 18 Aprilis 1882, cum probatio semiplena tantum de hoc

> extiterit singularibus testibus suffulta, >

« Pro huius sententiae sanctiohe relate ad diem 20 Apri

> lis 1882, tribunal delegatum, ad normam Canonis Nihil

> caus. 7 quaest. 1 cap. 16, Nullus post cibum potumque

> quemlibet minimum sumptum Missam facere praesu

> mat, suam facit confirmatque epistoiam Provicarii M. nunc

> defuncti, datam die 1 Iulii 1882 , qua sacerdoti Davidi

> A. interdicta est per totam Dioecesim praedicatio: eum

> demque sacerdotem A. ad proprium Ordinarium remit

> tit, ac in processus expensas condemnat. >

Sententiae praeses tantum tribunalis subscriptionem apposuit. Ab ea provocavit ad S. C. sacerdos A. ut in omnibus infirmaretur.

Disceptatio Synoptica

Pro Sacerdote Appellante Rationes. Per primum defensionis caput hoc sibi patronus proposuerat, ut rerum facie inspecta, omnia hoc in iudicio suspicionibus infecta. ostenderet: eum in finem ut nocendi propositum in accusatoribus potius quam ih "reo noxa appareret. Curiam enim in ipso inquisitionis initio de ieiunii fractione dixisse, « eam a testibus plene probari » de testibus vero, « eos omni exceptione maiores esse. > Cum vero accusatus testem aliquem pro se induxit, eum Curia vel removere contendisse,ut factum est pro testibus M. et C. quos nonnisi post S. Ordinis iudicatum audivit; vel eorum dicta torquere studuisse ut a proposito deflecteret. Item per rerum adiuncta evincere conabatur, res inter Curiam, et testes ita praeoccupatas fuisse, ut ii non fortuito quidquam deprehenderent, sed susceptum munus implerent ac referrent. Ita de die 20 Aprilis retulisse testes se Davidis crimen vidisse: die vero 21 huic vadimonium indictum fuisse ut in Curia sisteret. Scilicet unius diei spatio testes denunciationem ex• plevisse, Curiam denunciationem excepisse, rem ad Mediolanensem Antistitem delatam esse , hunc procedi iussisse, scriptam accuSationem fuisse, ad accusatum pervenisse.

Quo animo omnia a Curia gererentur hoc unum satis ostendere: quod iudices ad condemnandum potius quam ad iudicandum electi apparerent. Cum iudicialiter coram S. C. actum est de recusatione praepositi G., responsum fuisse frustra de recusatione disputari, cum ille non iudex verus esset, sed assessor tantum sive consiliarius iudicis inquirentis. Deinceps inquisitione expleta, cum Antistes iudicum collegium constituit, ipsum praepositum G. in. primis nominasse inter quinque iudices delegatos qui causam definirent. At neminem latere iudices delegatos non ad universitatem causarum, sed ad peculiare iudicium etiam sine causae cognitione. recusari posse ad maiorem libertatem aequitatemque iudiciorum; et nisi a subselliis recedant, acta nullitate deleri; Card. De Luca de iudic. disc. 3 num. 63 seqq.

Pari aequitate iudicem electum fuisse M., quocum rem habere noluerat David, quia is et parochus B. palam Curiae

« ÖncekiDevam »