Sayfadaki görseller
PDF
ePub

universas sordes idolorum, quæ impius iste Jeroboam, avaritiæ gratia, de corde suo confinxit. Hinc nunc multi impuri sacrifices, posthabita sordida lue, nubunt in Domino, quamvis et hoc Erasmus male habeat. Mallet enim, id fieri Episcoporum autoritate: quasi vero Paulus organum illud electum, non sit illis satis idoneus Episcopus, qui tale docet. O cœcitatem! Scriptura quoque docet: crescite et multiplicamini! Erasmus, hujus scripturæ interpres, docet, id debere fieri autoritate Episcoporum, quasi Deus Optimus Maximus non sit per se satis bonus autor, qui hoc jubet, imo dat vires, ut impleatur præceptum suum, hoc est, puto, ascendisse cubile patris et foedasse stratum ejus. Quid si Episcopi nolint? (Sicut et pro pristina sua tyrannide nolunt; malunt enim illi boni viri centum male olentia scorta admittere uni sacrifico, quam unicam uxorculam. Ecce fructus istorum sanctulorum. Cum istis habet Erasmus. O impietatem plus quam Judaicam!) Dominus Deus, qui sapientior est Episcopis et horum Erasmo, jubet, ut crescamus et multiplicemur, nolentibus volentibus Episcopis, suadente et dissuadente Erasmo, neque ullam personam excipit, præter paucula Eunuchorum genera, neque tempus ullum; Erasmus putat, expectandum tempus, quo forte reddituri sunt matrimonium Episcopi. Quid si interim nequeant continere sacrifices? Eant Episcopi et Erasmus, et, ut sunt sapientes viri et mirabiles homines, prohibeant naturam tot sacrificum, qui cœlibes vivere nequeunt, et mendacem faciant Deum in opere suo, sicut et hactenus aliis sæculis soliti sunt frequenter. Videtur quoque Petro æquum esse, ut plus obediatur Deo, quam hominibus. Ecce sapientiam Erasmicam! Hic est ille Erasmus, qui novum confingit fidei defensorem. Habeat sane Erasmus suum fidei defensorem Regem Angliæ, clarum illum mundo, impotentem spiritu; nos habeamus Christum, quem fraterculus ille

obscurus mundo, spiritu potentissimus Lutherus prædicat. Hoc unum scimus certo, neque per Erasmum, neque per Regem Angliæ, quantumvis robustos viros, ostensam esse vitæ viam, vel saltem modum positum porcis Romanisticis. Qui enim fieri posset, ut esset persuasus orbis, Romanum Pontificem, cæterumque chaos et abominabile regnum esse Antichristum, de quo Prophetæ, Christus ipse una cum Apostolis tam dira. prædicant, nisi hoc Lutherus evidentissimis rationibus indicasset? Erasmus vero præpedivit mortales, ne suspicarentur, esse, cum viderunt omnia feré illius scripta ad istos dirigi sanctissimos et reverendissimos; cum sint nihil minus. Age tandem, si Romanus Pontifex, illiusque sodalitium non sunt Antichristus, reddant matrimonium liberum, reddant Eucharistiæ communionem, cessent Missarum venditiones emptionesque, ponant suas stultas et impias constitutiunculas, abrogent cæteras negotiationes! Hoc 'si fieret, unde se tot animalia ventris sustentarent? hoc jamdudum suboluit Romanistis, qui nunc sanctissimo prætextu blandiuntur Erasmo, et non videt miser Erasmus, sub hoc melle latere venena. Tu vale, precareque mecum Deum Optimum Maximum, in nomine Filii ejusdem, ut Erasmo det mentem meliorem, liberetque ab impiis Papistarum instinctibus !

564

b)

Martini Lutheri ad N. Amicum Epistola.

Gratia et pax in Domino! Tu potius, optime N.! pro me ora, quanto tu nunc majore otio donatus es, et pietate me superas. Opto sane et oro Dominum Jesum, ut tibi, quod petis, linguæ donum impertiat, in laudem gratiæ suæ. Cæterum, quod scribis, ne irriter in Erasmum, ante impetratum est quod rogasti. Equidem Huttenum nollem expostulasse, multo minus Erasmum abstersisse. Si hoc est Spongia abstergere, rogo: quid est maledicere et conviciari? Prorsus frustra sperat Erasmus sua rhetorica sic omnibus ingeniis abuti, quasi nemo sit, imo quasi pauci sint, qui sentiant, quid alat Erasmus. Si sic pro se scribit Erasmus, optabilius est, ut contra se scribat. Incredibilem enim et nominis et autoritatis jacturam fecit hoc libro, ut me plane hominis misereat, qui ad causam nunquam accedit, et sic in vitia amicorum jam secundo sævit, cum in Leum hostem fuerit tam lenis, et ipse alias omnes a maledicendo etiam inimicos dehortatur ac valde detestatur. Ego semper causam expectavi ut ageret. In mores facile est rhetoricari. Porro edita est et mea epistola de Erasmo privatim scripta, deinde alia ad Fabricium, quod me vehementer male habet, quamquam nullius verbi me pudeat; si palam sit defendendum, piget tamen publica fieri per importunos istos (nescio quem vocem?) delatores, quæ privatim amiculis scribuntur. Porro mihi Erasmi scriptio, sicut nihil nocet, si adversetur, ita nihil magis confidam, si patrocinetur. Ego habeo, qui causam defendat, etiamsi totus mundus

[ocr errors]

in me solum insaniat: id quod Erasmus in me vocat pervicaciam asserendi. Sed qui videam, hominem esse tam longe ab intellectu Christianarum rerum, (quod hactenus non putaram, etsi aliquando suspicarer) facile patior, ut me vocet quocunque volet nomine, donec causam attingat. Propositum est enim mihi, neque vitam neque mores velle tueri, sed solam causam, lacerent me moresque meos quicunque velint, sicut hactenus feci, imo illis palam vitam ipsam in corpore debeo, et magnam partem fiduciæ spiritus mei, qui mihi atrocissime maledicunt et traducunt; tantum abest, ut vellem Erasmi gloria aut nomine vehi. Moror est mihi et timor in laudibus meis, gaudium vero in maledictis et blasphemiis. Si hæc sunt Erasmo mirabilia, nihil miror. Discat Christum et valefaciat humanæ prudentiæ. Dominus illuminet eum, et alium faciat virum ex Eras mo, et omnes nos simul servet et augeat. Hoc opto ex animo, quantum donatur optare. Vale, mi N.! et Erasmum, si patitur, saluta meo nomine. Nihil in me est erga eum asperi, sed vere misericordia, quam si contemnit, et magis forte sperat, quæ ipse cogitat, libens perdidero et hoc votum. Wittenberga, prima Octobr. Anno M. D. XXIII.

[merged small][merged small][ocr errors]

c)

Martini Lutheri

a d

Erasmum Roterodamum

Epistola *)

Gratia et pax a Domino nostro Jesu Christo! Jam satis diu silui, optime Erasme, et quamvis expectarem, ut tu major et prior silentia rumperes, tamen, cum frustra expectarim tam diu, ipsa puto caritas me cogit incipere. Primum nihil causor, quod alieniorem te erga nos habueris, quo magis tibi esset integra et salva causa tua contra hostes meos Papistas, Denique non ægre tuli admodum, quod editis libellis, in aliquot locis pro illorum gratia captanda, aut furore mitigando, nos acerbiuscule momorderis et perstrinxeris. Quando enim videmus, nondum esse tibi a Domino datam eam fortitudinem, vel et sensum, ut monstris illis nostris libere et videnter occurras nobiscum. Nec ii sumus, qui a te exigere audeamus id, quod vires et modum meum superat. Quin imbecillitatem meam et mensuram doni Dei in te toleravimus, et venerati fuimus. Nam id plane non potest negare totus orbis, quod literæ florent et regnant, per quas ad sinceram Bibliorum lectionem venitur, donum etiem Dei in te esse magnificum et egregium, de quo gratias agere oportuit. Proinde ego quidem nunquam optavi, ut deserta aut neglecta mensura tua,

*) Aus Erasmus Werken, Tom. III. prior der Leidener Ausgabe, abgedruckt. In der Le Clerc'sehen befindet sie sich nicht.

« ÖncekiDevam »