Sayfadaki görseller
PDF
ePub

prium exercuerunt. Inolitafitaque videtur consuetudo Archidiaconorum iuribus contraria. Porro consuetudo legitime praescripta, praesertim si a statu privilegii ad ius commune regressum inducat, et ius commune restituat, est plurimum attendenda, imo videretur peremptoria.

Quibus aliisque animadversis, propositum fuit diluendum
Dubium

An Archidiacono pinnensi competat ius instituendi parochos Colliscorbini in casu.

RESOLUTIO. Sacra C. C. re discussa sub die 27 Februarii 1886 censuit respondere: Negative.

EX QUIBUS COLLIGES: I. Triplicem dari speciem institutionis, nempe corporalis seu immissionis in possessionem; auctorizabilis idest approbationis ad curam animarum; collativa quae est species media inter corporalem et auctorizabilem, neque ab ista satis distinguitur.

II. Inter privilegia Archidiaconorum Cathedralium olim cooptatam fuisse primam speciem institutionis, seu corporalem erui ex cap. 7 de offic. archid. minime vero institutionem auctorizabilem seu collativam; quas de iure communi ad solos Episcopos spectare tradunt canonistae.

III. Etsi vero de iure communi institutio tituli collativa seu auctorizabilis ad Episcopos pertineat; tamen haud excluditur eam acquiri posse ab aliis, Episcopo inferioribus, sive per collatum privilegium, sive per consuetudinem aut praescriptionem.

IV. Antiquitus ius instituendi Parochos Colliscorbini accenseri potuisse aliis Archidiaconorum iuribus contrarium argumentum non adesse: hodie tamen amplius non existere variis evinci rationibus: quarum princeps est quod Concordatus anni 1818 ius conferendi omnes paroecias tradidit Episcopis Regni.

V. Quum Episcopi habeant fundatam intentionem in iure quoad collationem et institutionem beneficiorum, alter hoc ius sibi vindicare non valet, nisi concludenter probaverit

sibi competere aliquo ex iusto titulo, nempe ex privilegio, aut ex praescriptione et consuetudine iam inolita.

VI. Nunc vero omnia iura, privilegia et potestatem Archidiaconorum pene concidisse, et oblivione premi, excepto munere adsistendi Episcopo generales habenti ordinationes, apud omnes certum est.

ORITANA

ELECTIONIS SEU NOMINATIONIS

Die 27 Februarii 1886.

COMPENDIUM FACTI. Ex Constitutione Pauli V Capitulum collegiatae e Francavilla Fontana constabat quinque Dignitatibus, quindecim canonicis et viginti et octo mansionariis. Ob autem nefariam suppressionis legem mense Februarii 1884 ex antiquis dignitatibus et canonicis una tantum dignitas, nempe Archipresbyter et quatuor canonici, supererant; et isti maiori ex parte inhabiles ob senectutem et physicas infirmitates. Et ideo Episcopus tres Dignitates et septem canonicos honorarios elegit ex dignioribus, ut putavit, participantibus. Atque diem 21 Februarii 1884 decrevit pro possessione, quae sub die 19 eiusdem mensis a procuratore collegii singulis capitularibus enunciata fuit per invitationis schedulam in Sacrario affixam, et originaliter in libro conclusionum capitularium insertam. Huic possessioni, ab Episcopo una cum cancellario peractae, interfuerunt unica et superstes dignitas, Archipresbyter, canonici et omnes participantes, praeter infirmos. Et assignatum fuit electis stallum iuxta ordinem dignitatis et canonicatus.

Huic electioni et possessioni, post tres menses obstiterunt aliqui ex participantibus, qui supplicem libellum die 29 Iunii 1884 S. C. C. obtulerunt, in quo expositis, quae huc usque retuli, huius electionis nullitatem enixe expostulabant.

Cum autem apud S. C. C. alia penderet nullitatis quaestio, quoad electionem canonicorum honorariorum in Ecclesia

collegiata Manduriae, ab eodem Oritano Episcopo absque capituli consensu peractam, sub die. 10 Augusti eiusdem anni decretum fuit: «Expectetur reponsum super alio simili negotio Ecclesiae vulgo Manduriae. » Et revera super hac quaestione Manduriae S. C. C. in plenario consessu 18 aprilis 1885 decrevit: « Iuxta exposita electionem et nominationem canonicorum honorariorum, de quibus in precibus, non sustineri. »

Cum hoc decretum cognitum fuit a participantium Francavillae patrono, statim clientum nomine die 13 Maii 1885 coram S. C. C. institit, ut declararetur nullitas electionis dignitatum et canonicorum honorariorum in Ecclesia collegiata Francavillae Fontanae. Eodem die responsum fuit: « Ad tramitem resolutionis S. C. diei 18 Aprilis p. e. in Oritana electionis seu nominationis constare pariter de nullitate electionis in casu, idque notificetur Episcopo auxiliari. » Huic rescripto dignitates et canonici honorarii totis viribus obstiterunt.

Disceptatio Synoptica.

DEFENSIO PARTICIPANTIUM. Horum patronus ut evinceret electionem canonicorum et dignitatum esse nullam ait: explorati iuris est, creationem canonicorum honorariorum in cathedralibus et collegiatis ecclesiis a solo Episcopo fieri non posse; sed absolute requiri capituli assensum: ita ut si hic assensus defuerit, creatio huiusmodi nulla censenda sit. Ad rem Scarfantonius De canonicis Lib. I, Titul. 14, numero 13, et concinit Nardi Tit. 2, pag. 307, ac Bouix in Tract. de capitulis, cap. 16. §. 4. Item expresse S. C. C. declaravit in Fulginatensi 26 Feb. 1639. Nam proposito dubio An Episcopus auctoritate ordinaria possit in sua Ecclesia creare canonicos honorarios absque capituli consensu » respondit: « Episcopum non posse ». Et hoc confirmatum fuit in alia. Fulginatensi diei 6 Augusti 1808.

Atqui compertum est, in electione dignitatum et canonicorum honorariorum ecclesiae collegiatae Francavillae Fon

tanae, ab Episcopo peracta, prorsus capituli assensum defuisse; concludendum ergo est, hanc electionem nullitatis vitio laborare..

Hoc autem perentorium argumentum, urget orator, maioren ab aliis adiunctis vim recipere. In iure scitissimum est, creari posse canonicos honorarios clericos doctrinâ vel pietate praestantissimos: ita Nardius loc. cit. Sed, ait orator, ex Episcopi auxiliaris informatione resultat, electos esse communi prorsus scientiâ praeditos; scientiâ praeditos; quod demonstrat, electos penitus carere meritis necessariis ad obtinendum huiusmodi honorem.

Insuper, iuxta canonistarum doctrinam, in canonicorum honorariorum electione ad numerum titularium respectus habendus est. Ad rem Fagnanus num. 9, tit. de Praebendis, et Scarfantonius De canonicis lib. 1. Et Ioannes Andreas ad cap. Dilectus de Praebendis n. 12 hanc regulam tradit: « Si sint quadraginta praebendae poterunt recipi duo vel tres; si quinque vel quatuor, unus tantum. » At in ecclesia collegiatae Francavillae Fontanae una dignitas et quatuor canonici titulares tantum extant ob novissimas temporum vicissitudines; ergo Episcopus Oritanus quatuor dignitates et septem canonicos honorarios eligendo, non solum praedictas canonistarum regulas neglexit, sed etiam praedictae ecclesiae et titularium decori minime consuluit. Etenim per hanc electionem sacerdotes participantes ad viginti unum reducti sunt: et si ratio habeatur de iis, qui vel ob senectutem, vel ob corporis infirmitatem, vel ob alia munera divinis officiis adesse nequeunt, clarum est, ob hanc electionem exiguum factum fuisse participantium numerum; et proinde non solum imminutum ecclesiae cultum, sed etiam reliquos participantes maioribus oneribus quoad chorale servitium, missarum celebrationem, ac alia officia praegravatos fuisse.

Neque urgere valet quod participantes notam habuerint. electionem illam adsistendo actui possessionis dignitatum et canonicorum honorariorum, et Capitulo habito 1884 in quo

electus fuit magister caeremoniarum. Nam adfuerunt actui possessionis, ad scandalum removendum et iram Episcopi vitandam; et per hoc tacitam praestiterunt tantum ratihabitionem, non vero expressum consensum a iure requisitum. Capitulum vero Iulii 1884 locum habuit postquam participantes nullitatis iudicium instituerunt.

Sanationem nullitatis vero omnino esse negandam censuit orator, quia ius Capituli laederetur, et nulla adest gravissima causa quae id suadeat. Et primum, quia dignitates et canonici honorarii electi fuerunt, qui neque extraordinaria scientiâ, neque eximia virtute, neque praeclaris erga Ecclesiam meritis eo honore digni videbantur. Secundo, quia electi fuerunt quatuor dignitates et septem canonici honorarii in Ecclesia, in qua una dignitas et quatuor tantum canonici titulares extant. Tertio tandem quia per hanc electionem non solum Ecclesiae cultus imminutus fuit, sed etiam maiora et graviora onera imposita fuerunt reliquis sacerdotibus participantibus.

DIGNITATUM ET CANONICORUM DEFENSIO. Altera sed vero ex parte dignitatum et canonicorum patronus totis viribus contendit, nominationem, de qua agitur, omnino esse validam. Et in primis probat, quod participantes, seu beneficiati non efformant capitulum, teste Card. De Luca Annot. ad conc. Trid. disc. 20 n. 7 et 8. Sed soli canonici et dignitates, qui canoniam habent in titulum collativum vel ab ipso ordinario collatore, vel a Summo Pontifice iuxta notam doctrinam Compostellani in cap, I, n. 4, Pignatelli consult. can. tom. 4 et s. Rota coram Verall. decis. 84 n. 1 et coram Coccino decis. 1595 n. 8; De Luca in disc. 19 n. 5 de canon. et cap.

Quod si pro validitate electionis canonicorum honorariorum requiritur ut Episcopus interpellet capitulum; interpellatio haec facile expleri potuit; quando haec electio facta fuit. Nam tunc temporis quinque tantum aderant viri capitulares, nempe una Dignitas et quatuor canonici: et isti omnes pro hac electione, non solum ab Episcopo interpel

« ÖncekiDevam »