Sayfadaki görseller
PDF
ePub

lati sunt, sed ex necessitate peragendarum sacrarum functionum, et ex propria cuiuslibet infirmitate ipsimet hanc electionem instanter provocarunt. In electione autem verorum et propriorum Canonicatuum et dignitatum, exceptis electionibus Dignitatum et Praelaturarum maiorum, sufficit consensus tacitus etiam posterior, nempe approbatio, quae deducenda est potius a factis, quam a verbis: ità Pitonius discept. eccl. discept. 5, n. 132 et discept. 24, n. 10. Si autem iste consensus tacitus sufficit pro veris Canonicis, multo magis sufficere debet pro Canonicis honorariis eligendis qui obtinent tantum ius honorificum ex gratia, et nihil aliis auferunt ex materiali emolumento. Et animadvertit patronus, quod paucis casibus a iure exceptis, uti in electione Canonicorum supranumerariorum in cathedralibus, quo in casu, dissentientibus Canonicis, nequidquam Episcopus agere valet. - Scarfant. - ad Ceccop. lucubr, canon. lib. 4 Tom. II tit. 12 n. 15 in ceteris Episcopus exquirere non tenetur nisi consilium Capituli.

At in casu non solum omnes participantes existentes. mense Feb. 1881, nemine excepto, de consilio sciscitati sunt, sed etiam rogati fuerunt de formali consensu, et hunc praestiterunt ante nominationem, in actu nominationis, et per 15 menses post ipsam nominationem..

Hoc enim tempore canonicalia munia dignitates et canonici honorarii rite expleverunt. In choro et in solemniis, in processionibus et in funeribus, pacifice semper exercuerunt propria iura. In congressibus capitularibus uti tales a canonicis et participantibus absque ulla oppositione habiti fuerunt.

Imo prosequitur orator, in ipsis congressibus capitula-. ribus fuisse condignum locum ab honorariis dignitatibus et canonicis occupatum: et die 7 Iulii 1881 omnes in electione magistri coeremoniarum convenerunt.

Inde orator ad varias difficultates solvendas devenit; et primo defendit, quod participantes in actu possessionis proprium assensum dederunt. Etenim ipsi die 19 Febr. 1884

Vicarii foranei mandato invitati sunt ut possessioni Dignitatum adsisterent. Omnes ergo intelligebant de quo agebatur. Et canonici titulares omnesque participantes, exceptis infirmis, huic possessioni interfuerunt. Ex his patet, quod participantes omnes disertissimis factis approbarunt et ratam habuerunt nominationem, ab Episcopo tunc publicatam. Alias ipsi participantes private ad Episcopi domum ire, rationem proprii dissensus pandere, atque protestationem emittere debuissent. Sed contra, sive tunc, sive in posterum diu acquie

verunt.

Quoad vero effraenam numero canonicorum honorariorum nominationem respondit orator, quod ea vetatur, quando habetur casus existentiae in capitulo omnium titularium dignitatum et canonicorum. At in casu nostro mense Febr. 1884 ex antiquis canonicis una Dignitas et quatuor canonici supérerant, et ex istis aliqui infirmi. His mortuis, extinguebatur canonicorum collegium: et deficientibus dignitatibus capitularibus sacrae functiones in diebus solemnioribus peragebantur a simplicibus participantibus cum evidenti sacri cultus et devoti populi discrimine. Ad hoc malum evitandum necesse erat nominatio canonicorum honorariorum: quia huiusmodi canonicorum honorariorum creatio, teste cit. Ceccoperio lucubr. canon. lib. 1 tit. 14 n. 22, fieri debet ex causa, nempe ut augeatur cultus Ecclesiae et ut canonici sic recepti instituantur in moribus et officiis ecclesiasticis, et ut inserviant tam Ecclesiae quam canonicis titularibus in divinis functionibus.

Ast admissa etiam perdita hypothesi, prosequitur orator, quod dubium aliquod super. validitate huius electionis adhuc supersit, tunc adhibenda erit sanatoria: haec autem gratia nunquam denegatur, quando neglecta forma, actus, de quo quaeritur, fieri expediat. Et plures sunt causae legitimae pro hac sanatoria, nempe aequitas electionis, qualitates personales, ac merita promotorum, scandalum quod depositis dignitatibus et canonicis honorariis spectatissimis redundaret, et laudabile eorum exercitium post nominationem. Quod fir

matur ab Episcopo auxiliari, qui enixe commendavit dignitates et canonicos honorarios, ut eis concederetur ex gratia manutentio in possessione nominationis.

Quibus animadversis in utramque partem, supposita fuerunt enodanda

Dubia

I. An constet de nullitate electionis in casu.
Et quatenus affirmative.

II. An sit consulendum SSmo pro sanatione in casu. RESOLUTIO. Sacra C. C. re cognita sub die 27 Februarii 1886, censuit respondere: Ad I. Affirmative. Ad II. Affirmative et ad mentem: mens est ut Ordinarius procedat. ad novam electionem, servatis servandis, et habita ratione ad qualitates eligendorum et Ecclesiae servitium.

EX QUIBUS COLLIGES. I. Canonicos honorarios eligi posse ab Episcopo cum consensu Capituli vel a Capitulo cum consensu Episcopi.

II. In themate consensum Capituli haud adfuisse videri: et ideo electionis nullitas renuntiata fuit. (1)

MELEVITANA

COMMUTATIONIS VOLUNTATIS

Die 27 Februarii 1886.

Per summaria precum.

COMPENDIUM FACTI. Antonius Vargas anno 1792 summam scutorum melitensium 20,000, vi libellarum 40,000 aequivalentem, legavit sub hac lege, ut duo canonicatus, duaeque dignitates, decanatus scilicet et primiceriatus, fundarentur in ecclesia collegiata s. Pauli Naufragi in oppido Valletta.

(1) Confer Vol. III. pag. 138, 140. Vol. IV pag. 189, 317, 579, 584, 585, Vol. XVII, 554: quo loco relatae sunt Litterae EE. Patrum S. C. Concilii quoad Canonicos honorarios constituendos.

Interea ex redditibus praedictae sortis 1,240 libellae quotannis inter quatuor canonicos dividuntur hac proportione, 400 pro decano, 320 pro primicerio, 280 pro priori canonico, 140 pro altero. Sed hi testatoris lege adiguntur ad contribuendum in solidum 80 libellas sacristiae favore; praeterea quilibet ipsorum menstruam missam celebrare debet, ac tandem tenetur oneribus capitularibus et missae conventuali, sicut ceteri alii canonici satisfacere. Et quamvis chorale servitium aequaliter omnes gravet, tamen hi quatuor canonici utpote recentioris fundationis excluduntur ab emolumentis, vulgo cassa d'anime quae ex animarum cura capitulo obveniunt.

Notandum insuper est, fundatorem praescripsisse, quod ex legata summa parva massa 1,000 libellarum sensim constitueretur, eademque integra semper esset servanda; et lucrum ipsius vergeret in augmentum eiusdem, quoties impendendum non occurreret pro immobilium emendorum manutentione. Porro haec parva massa paulatim conflata, anno 1883 praescriptas 1,000 libellas attigit.

In hoc rerum statu quatuor canonici Vargas ad s. Sedem convolarunt conquerentes, se exiguâ nimis praebenda cohonestari, et haec postulantes: ut sibi liceat rependere sacristiae decem scutata, loco quadraginta; et ut fructus mille libellarum, quae efformant parvam massam, valeant unire triginta scutatis supradictis, ac aequis partibus inter se diribere.

Capitulum precibus quatuor canonicorum assentitur; ipseque Ordinarius non habet quod obiiciat, imo ipsorum postulatum uti iustum considerat, attentâ maximâ difficultate in qua vergunt postulantes convenienter pro munere vitam ducendi.

Disceptatio Synoptica.

PETITIO RESPUENDA VIDERETUR. Animadversum fuit ex officio caute in mutationum voluntate esse procedendum, et si canonici, auctis rerum pretiis, maioris emolumenti necesse

habent, similem conditionem necessitatemque pati ecclesiae fabricam: ideoque sacristiae subtrahendo 30 scuta, eaque canonicis tribuendo, videretur huius damno canonici succurri. Porro « iure naturae aequum est neminem cum alterius detrimento et iniuria fieri locupletiorem. » L. Iure natuturae 206 ff. De reg. iur. et concordat L. Nam hoc 14 ff. De condict. indeb. - ibi - « Nam hoc naturâ aequum est, neminem cum alterius detrimento fieri locupletiorem ; reg. 48 iur. can. in VI. »

At vero quum interesse habentes, nempe capitulum et Ordinarius, aequo animo assentiant iustumque existiment dictam summam detrahi, et quatuor canonicis tribui, iam praesumptio est, id damno fabricae saltem considerabili, non fieri. Aliunde quatuor canonici Vargas observant confratres suos anterioris fundationis, omnes in solidum sacristiae non solvere nisi 10 scuta, licet plures numero et ditiores sunt. Hos itaque qui tenuioribus praebendis ditantur magis gravare haud aequum appareret.

PETITIO EXCIPIENDA VIDERETUR. Verumtamen ad favendum precibus, id praesertim concurrit quod nempe hodierna oratorum praebenda tenuis adeo appareat, ut ad decentem vitae substentationem, ipso Episcopo teste, vix sufficiat. Porro succurrendum esse clericorum necessitatibus unione beneficiorum aliisque remediis, quae profecto mutationem piarum voluntatum maiorem ac in themate important, permittit ac indicat Trident. concilium Sess. 24, cap. 13 et 15.

In specie vero ad perceptionem lucri, ex parva massa derivantis, quod quidem iuxta testatoris voluntatem in augmentum sortis pro immobilium restauratione cedere deberet, observari licet, finem testatoris evasisse hodie impossibilem ex civili illius insulae lege. Quapropter ne in vacuum ac in indefinitum fructuum cumulo sors augeatur, fructus iidem erunt inter beneficiatos dividendi.

Addas fundatoris intentionem certe fuisse, tutiorem commodioremque canonicis statum paulatim parare; quum et immobilia emere eademque per parvae massae erectionem as

Acta, Tom. XVIII. fasc. CCXVI.

38

« ÖncekiDevam »