Sayfadaki görseller
PDF
ePub

desinenti curaverunt studio adimplere, et per universum orbem, nunc per se nunc per legatos suos, corrigenda corrigere et statuenda statuere summopere studuerunt. Quorum quoque vestigia subsecutus fe. me. Eugenius pp. antecessor noster de corrigendis hiis que in regno Norweie correctionem videbantur exposcere, et [de] verbo ibi fidei seminando, juxta sui officii debitum sollicitus extitit, et quod per seipsum, universalis ecclesie cura obsistente, non potuit, per legatum suum Nicholaum tunc sedis Albanensis episcopum, qui postea in Romanum Pontificem est assumptus, executioni mandavit. Qui ad partes illas accedens, sicut a suo patrefamilias acceperat in mandatis, talentum sibi creditum largitus est ad usuram, et tamquam fidelis servus et prudens, multiplicatum inde fructum studuit reportare. Inter cetera vero que ad laudem illic nominis dei et ministerii sui commendationem implevit, juxta quod predictus antecessor noster ei preceperat, palleum Johanni antecessori tuo indulsit, et, ne de cetero provincie Norweie metropolitana cura possit deesse, commissam gubernationi sue urbem Nidrosien. ejusdem provincie perpetuam metropolim ordinavit, et ei Asloen., Amatripien. [or 'Hammarcopiensem'], Bargen. [or 'Bergensem'], Stavangrien., Insulas Orcades, Insulas fareie, Suthraie et Islanden. [sium] et Grenelandie episcopatus, tamquam sue metropoli, perpetuis temporibus constituit subjacere, et eorum episcopos, sicut metropolitanis suis, tam sibi quam suis successoribus obedire. Ne igitur ad violentiam [or 'violationem'] constitutionis ipsius ulli unquam liceat aspirare, Nos fe. me. predicti Eugenii, et Alex. atque Clementis predecessorum nostrorum romanorum pontificum vestigiis inherentes, eandem constitutionem auctoritate apostolica confirmavimus et per seriem presentium confirmamus, Statuentes ut Nidrosien. civitas supradictarum urbium perpetuis temporibus metropolis habeatur, et earum episcopi tam tibi quam tuis successoribus sicut suo metropolitano obediant, et de manu vestra consecrationis gratiam sortiantur; successores autem tui ad Romanum pontificem tamen percepturi donum consecrationis accedant, et ei solummodo et Romane ecclesie subjecti semper existant. Porro concesso tibi palleo, pontificalis scilicet officii plenitudine, infra ecclesiam tantum, ad sacra missarum sollempnia, per universam provinciam tuam hiis solummodo diebus uti fraternitas tua debebit, qui inferius leguntur inscripti: Nativitate domini, Epiphania, Cena domini, Resurrectione, Ascensione, Pentecoste, in sollempnitatibus beate dei genitricis semperque virginis marie, Natalicio beatorum

Petri et Pauli, Inventione et Exaltatione Sancte Crucis, Nativitate beati Joannis Baptiste, festo beati Johannis evangeliste, Commemoratione omnium Sanctorum, in consecrationibus ecclesiarum vel episcoporum, benedictionibus abbatum, ordinationibus presbyterorum, in die consecrationis ecclesie tue ac festis sancte trinitatis et sancti Olavi et anniversario tue consecrationis die. Studeat ergo tua Fraternitas, plenitudine tante dignitatis suscepta, ita strenue cuncta peragere, quatinus morum tuorum ornamenta eidem valeant convenire. Sit vita tua sub

ditis exemplum, ut per eam cognoscant quid debeant appetere, quid cogantur vitare. Esto discretione precipuus, cogitatione mundus, actione purus, discretus in silentio, utilis in verbo; cura tibi sit magis prodesse hominibus quam preesse; non in te potestatem ordinis sed equalitatem oportet pensare conditionis. Stude ne vita doctrinam destituat, nec rursum vite doctrina contradicat. Memento quod est ars artium regimen animarum. Super omnia studium tibi sit, apostolice sedis decreta firmiter observare et, tamquam matri et domine tue, ei humiliter obedire. Ecce, frater in christo karissime, inter multa alia hec sunt pallei, hec sacerdotii, que omnia facile, christo adiuvante, adimplere poteris, si virtutum omnium magistram, caritatem, habueris et humilitatem, et quod foris habere ostendis habebis. Decernimus ergo.

"Datum Rome apud s. petrum per manum Jo. S. Marie in Cosmedin Diac. Card. Sce. Roman. ecclesie Cancellarii Id. febr. Indict. VI. Incarnationis dominice anno M°CC°V°. Pontificatus vero domini Innocentii pp. III. anno octavo."

From, as above:

The bull of Anastasius IV. is as follows:

"Anastasius etc.

Venerabili fratri Johanni Trudensi Archiepiscopo ejusque successoribus etc.," as just above, with a few unimportant variations.

"Datum Laterani per manum Rolandi S. R. E. presbyteri Cardinalis et Cancellarii [ . . . kal.] Decembris, indictione III., Incarnationis Dominicæ anno 1154, pontificatus vero domni. anastasii papæ IV. anno II."

DOCUMENT LIX.

GREGORY IX. ENFORCES PRIESTLY CELIBACY IN NORWAY.'

Sicut ex

"Gregorius Ep". [Sigurdo] Archiep. Nidrosiensi. parte tua fuit propositum coram nobis, tam in diocesi quam provincia Nidrosiensi abusus detestande consuetudinis inolevit, quod videlicet sacerdotes inibi existentes matrimonia contrahunt et utuntur tanquam laici sic contractis. Et licet tu juxta officii tui debitum id curaveris artius inhibere, multi tamen pretendentes excusationes frivolas in peccatis, scilicet quod felicis recordationis Hadrianus papa predecessor noster, tunc epus. Albanensis, dum in partibus illis legationis officio fungeretur, hoc fieri permisisset, quamquam super hoc nullum ipsius documentum ostendant, perire potius eligunt quam parere, longam super hoc nichilominus consuetudinem allegando. Cum igitur disturnitas temporis peccatum non minuat sed augmentet, mandamus quatinus, si est ita, abusum hujusmodi studeas extirpare, et in rebelles, si qui fuerint, censuram Datum Viterbii XVII. kal. Junii Anno ecclesiasticam exercere. undecimo."

DOCUMENT LX.

GREGORY IX. FORBIDS SIMULATING HOLY COMMUNION IN CHURCHES WANTING BREAD AND WINE.2

"Gregorius Ep. [Sigurdo archiepiscopo] Nidrosiensi. Tue fraternitati querenti, an deficienti in quibusdam ecclesiis suffraganeorum tuorum Eucharistia propter frumenti penuriam, simplex oblata undecumque confecta populo, ut sub quadam decipiatur pietatis specie, cerevisia vel potus alius loco vini, cum vix aut nunquam vinum reperiatur in illis partibus, sint tradenda, taliter respondemus, quod neutrum est penitus faciendum, cum in hujusmodi sacramento visibilis panis de frumento et vini

1 Lange und Unger, Diplomatarium Norvegicum, vol. i. p. 15, no. 19, Efter Marinis Afskr. af Orig. Regest í Vatikanets Arkiv: Greg. IX., An. XI., Ep. 77. (Ref. to p.

2 Lange und Unger, Diplomatarium Norvegicum, vol. i. p. 14, no. 16, Efter Marinis Afskr. af Orig. Regest í Vatik. Arkiv: Gregorius IX., An. XI., Epa. 70. (Ref. to p. 388.)

de uvis debeat esse forma in verbo creatoris per sacerdotis ministerium consecrata, quod veritatem carnis et sanguinis non est dubium continere; quamquam dari possit populo panis simpliciter benedictus, prout in quibusdam partibus fieri consuevit. Datum Viterbii V. Idus Maii, pontificatus nostri anno undecimo."

DOCUMENT LXI.

ICELANDIC APOSTLES' CREED.1

"Kristindoms-bálkr. Capituli I.

"That er upphaf laga varra Islendinga, sem upphaf er allra godhra luta: at vaer skulom hava oc hallda Kristelega tru. Vaer skulom trua a Gudhfadhur almatkan scapara himens oc iardhar. Vaer sculom trua a varn drotten Jesum Krist oc Hans einga Sun, er getinn er af crapte heilags Aunda, oc faeddez af Marrio mey, pindr unnder Pilatz vallde, crosfestr, deyddr oc gravenn, for nidhr til helvites, at leysa thadhan alla sina menn. Thridhia dag epter er hann var deyddr, reis hann upp af daudha, oc var sidhan medh laerisveinnom sinom XL. daga, fra pasca degi oc til helga Thorsdags, oc steig tha til himna upp; oc thadhan scal hann koma a efzta degi thessa heims, at daema hvern aepter Sinom verdleika. Vaer skulom trua a Helgan Aunda, at hann er sannr Gudh, sem fadher oc sunr, oc thaer thriar skilningar er einn Gudh. Vaer skulom trua a that allt sem truir oll cristeleg thiodh, oc heilaga manna samband, oc heilog kirkia hever samdhyet medh obrigdhelegre stadhfesto. Vaer skulom trua syndher fire lataz medh sanne idhran oc skriptagang medh hollde oc blodhe vars drottens, er i messune helgaz medh boenahallde oc olmosu gerdhom oc fostom, oc medh ollom odhrom godhom lutum er menn gera, hugsa edha maela. Vaer skulom trua at hvers manz likamr, er i er komenu heimenn, edha koma kann til doma dags, skal tha upprisa, oc thadhan af skalo their, er illa gera thessa heims, hava enda lausan ufagnat medh diocflenom oc hans englom i helvite; en their, sem gott hava gort thessa heims, skulo tha af oc hava eilivan fagnat medh Gudhe oc ollom helgom i himinriki."

1 Finn Magnussen et al Hin., forna Lögbók Islendinga sem nef

nist Járnsida edr Hákonarbók, p. 10. (Ref. to p. 398.)

592

DOCUMENT LXII., a.

BISHOP ALFUS GIVES THE USUFRUCT OF A HOUSE TO HIS NEPHEW.1

"Ollum monnum theim sem thetta bref sea oedhir hoeyra, sendir brodhir alfuir medh gudz nadh biscopp i groenlande O. gudz; oc sina kunnukt gerande at wer uitom medh rettom sannindom uarom oc eidh then sem wer sworedh hafuom heilagre kirkiu oc herra olafue medh gudz nadh erchibiscope i nidaroff, firir erlighom herrom, herra gisbrók te medh gudz nadh biscope i bergwin, herra oghmunde findzsone droksoeta i noreghe, oc herra thorsteine profasta at postola kirkiu; at thau tuft er liggir om kirkiuna j nordnoese vttan at kirkiugardenom, eghir guth sancte mikiall oc klaustrit at Munklifui, En thau hws er ther standa hafwm wer uppbygt af varom eignom poeningom medh therre hielpp er wer fengom af klaustrino. thy medh radhe oc samthykte for nempdra herra gerdhom. wer thessa skipan a i erkebiscops gardhenom i bergwin at thau adhirnempd hws skal tidhekir nicholassun var systursun hafwa swa lenge sem han uil, en sidhan falli undir klaustrit. Oc till sanninda her om settom wer uart incigle fire thetta bref er gort war i bergwin olafs uoku aftan fyrre. anno domini M°CCC LX° sexto. Oc til sandz vitnisburdhar herom settom wer var incigle firir thetta transcriptum er gort var i bergwin."

DOCUMENT LXII., b.

CLEMENT VII. APPOINTS PETER STARAS BISHOP OF GARDAR.

"Dilecto filio Nicholao tit. Scte. Marie in Transtiberim presbytero Cardinali, Salutem etc. Romani Pontificis, quem pastor ille celestis et episcopus animarum potestatis sibi plenitudine tradita ecclesiis pretulit universis, plena vigiliis solicitudo requirit, ut ipse circa cujuslibet statum ecclesie sic vigilanter excogitet sicque prospiciat diligenter, ut per ejus providentiam circumspectam ecclesiis singulis pastor accedat ydoneus et rector providus deputetur, per quem ecclesie ipse superni favoris auxilio suffragante votive prosperitatis successibus gratulentur. Dudum siquidem bone memorie Georgio Episcopo Gradensi regimini Gradensis ecclesie presidente, Nos, cupientes eidem ecclesie cum vacaret utilem et ydoneum per apostolice sedis

1 P. A. Munch, Codex Diplomaticus Monasterii Sancti Michaelis, (Ref. to p. vulgo Munkalif, p. 12.

' Archiv. Secr. Apostol. Vatican. Regest Avenion. Clementis VII., t. iii. fo. 258. (Ref. to p. 425.)

« ÖncekiDevam »