Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

gaudere non licuit. Ardentissimo enim desiderio impellebamur ad Imperatorem conveniendum, et inaugurandum, pertractandaque cum Eo Religionis negotia, quas ob res tantum iter, omni difficultate posthabita, susceperamus.

Recta igitur in Fontis, ut dicitur, Bellaquei Arcem contendimus, ubi potentissimi, Nostrumque amantissimi Principis adspectu complexibusque frui denique Nobis datum fuit. Qua voluptate, quo gaudio completi sumus primo illo eius Imperatoris occursu, cuius Nomen fines Terrarum ultimos pervasit, et cuius opera Deus usus est, ut Catholica Religio in Gallis publicam rursus in lucem emergeret! Eum profecto diem, et quos alios in Arce Fontis Bellaquei, suadente humanissimo Imperatore, transegimus, ut ab itineris incommodo levaremur, memori, gratissimoque semper animo recolemus.

Praefata ex Arce, ubi maximam Imperatoris benevolentiam, et munificentiam experti, admiratique sumus, Lutetiam Parisiorum una perreximus. Ibi condicta die (quae fuit secunda Decembris, eademque prima Adventus Dominica) Imperatoris, et carissimae in Christo Filiae Nostrae Josephinae, optimae Eius Coniugis, inter illius Civitatis, totiusque Galliae, quae suis quasi sedibus mota illuc commigrasse videbatur, ovationes, ingenti supra modum pompa, et sacro, solemnique ritu consecratio, et coronatio peracta est.

Augusta huiusmodi Caeremonia expediti, animum ad pertractanda, ut diximus, Religionis negotia statim convertimus. Id autem eo maiori fiducia fecimus, quod Imperator ipse datis, ut compertum Vobis est, litteris significaverat, se familiares, Nobiscum sermones habere velle, quibus Catholicae Religionis amplificandae, Diviniqué Cultus in pristinum splendorem restituendi ratio quae reretur. Atque hic sine gratissimi animi sensu commemorare non possumus hilaritudinem illam, comitatem, benevolentiam, animique propensionem, qua Nos apostolica libertate desideria Nostra expromentes audivit, et Nostras pro Catholicae Religionis bono, Gallicanaeque Ecclesiae splendore, Sanctae demum huius Sedis auctoritate, ac dignitate petitiones excepit.

Nostra praecipuum in modum intererat de sincero paucorum Episcoporum in Catholicam unitatem reditu cognoscere, qui antequam canonicam a Nobis institutionem obtinerent, con

gruo suae reconciliationis testimonio opus habuerant, illam tamen consequuti ita se gesserant, ut Nos de germanis eorum sensibus valde sollicitos redderent. Hanc vero sollicitudinem paucos post dies iidem sustulerunt. Verbis enim, et scriptis, quae Nobiscum attulimus, Apostolicae Sedis iudiciis circa Ecclesiastica Galliae negotia firmiter, atque ex animo se adhaerere, et subiicere declararunt. Qua tum consolatione impleti sumus! Ut illorum lacrymis dum paterna eos Charitate complecteremur, illacrymavimus! Ut vero consolatio haec nostra non solum diuturna sit, sed etiam augeatur, confidimus illos certa, et patentia argumenta daturos, quibus eorum declarationem sincero prorsus corde factam esse constet, omnisque de ipsis in posterum querendi occasio Nobis adimatur. Quod ut fiat, scrutatorem cordium Deum enixis precibus obsecramus, ut quod bonum opus praestiterunt, sua gratia roboret, atque perficiat.

Gravissimo huiusmodi negotio per Nos absoluto, alia statim suscepimus, quae ad Religionis bonum, ad Ecclesiae libertatem, ad Cleri decus, ad sacrorum Ministrorum numerum augendum, ad eos, qua decet ratione substentandos, pertinebant. Fiducia freti, quam Nobis humanissimus Imperator ingessit, eaque libertate usi, qua Ministerium Apostolicum exerceri oportet, Ecclesiae Gallicanae plagas, temporum iniuria, et opinionum pravitate eidem inflictas, et quas patitur angustias, verbo, scriptoque Ii exposuimus; et petitiones hac super ré Nostras Eidem significavimus. Quae Nobis Imperator responsa dedit, ea quidem et officii erga Nos, licet immeritos, plenissima sunt, et magnam in spem Nos erexerunt fore, ut Gallicana Ecclesia sensim, et gradatim convalescens, pristinum denique vigorem, formamquè recuperet. Quaedam profecto mala eius indolis sunt, ut licet repentino impetu ingruerint, si quis tamen extemplo sanare illa velit, ingravescant potius, quam tollantur.

Nec sola, Ven. Fratres, spe Nos ali putetis. Multa facta sunt, quae faciendorum quoddam quasi pignus, arrhamque praebent. Societates Sacerdotum Missionis, et Puellarum Charitatis, quas S. Vincentius a Paulo tam salutariter instituit, sacris, propriisque vestibus insignitae iam revixerunt: pecuniae Divino cultui exercendo, et Cathedralibus reparandis comparandae ratio publico Decreto statuta est: amplae, conspicuaeque aedes ape

[ocr errors]
[ocr errors]

riendis ibidem Clericorum Seminariis attributae sunt; ut eadem Seminaria pecuniam, aut fundos sibi haereditate relictos cousequi possint, permissum est: quae vero Seminaria ad Metropolitanas Ecclesias pertinent certis iam gaudent subsidiis a publico aerario subministratis: qui reditus praefatarum Ecclesiarum Cathedralium Episcopis, et Canonicis constituti erant, aucti sunt! Municipia, Provinciaeque sumptus facere iubentur conservandis templis, et sacra supellectile decorandis necessarios: Societas Missionum, ut dicitur, exterarum, propagandae in ultimas terras orthodoxae fidei destinata, Imperatore annuente, ita restituta est, ut, et bona, quibus potiebatur, recuperaverit, et novos acquirendi fundos potestatem adepta sit. Operarii ad spargendum apud gentes Evangelii semen missi, Imperatoris auctoritate iuvantur, et proteguntur. Nos ipsi praestantibus aliquot Congregationis Missionis Sacerdotibus ad Sinensium oras sanctissima Religione imbuendas proficiscentibus Apostolicam exultanti animo benedictionem impertiti sumus. Neque tot inter curas Patriarchalem Nostram Basilicam Lateranensem omnium Urbis, et Orbis Ecclesiarum Matrem, et Caput oblivisci potuimus, quae cum reditus, quos pridem in Gallia possidebat, ob praeteritas rerum vicissitudines amisisset, munificentia generosissimi Principis recreatur. Praeter haec, alia etiam maximi momenti facta sunt. In mandatis itaque datum est ut, quam habent Episcopi spirituales, ac disciplinares Ecclesiasticorum culpas iudicandi, inque eos, cum opus fuerit, canonicis poenis animadvertendi potestatem, libere exerceant; Ministrorum temporalium ad eamdem potestatem importunis, iniustisque vinculis coercendam conatus reprimantur; obstacula iuventuti in Clerum cooptandae obiecta imminuantur; christianae demum adolescentum institutionis, et spiritualis infirmorum, militum, agrestiumque salutis cura suscipiatur. Hi Nostrorum cum Maximo Principe colloquiorum fructus, uberiorum, quos ab eo petivimus, ab eiusque religione expectamus, pignus Nobis, et arrham, ut supra diximus, praebent.

Neque vero alia plura, quàe Nostro in Galliam adventu Pater Misericordiarum Deus operari dignatus ibidem est, spiritualia bona silentio a Nobis praetereunda sunt. Quo animi fervore, quibus pietatis sensibus Galliarum Populi summum Ca

tholicae Ecclesiae Pastorem in Nobis venerati sint, scitis. Quos accepistis ea de re nuntios, ii veritatem non aequant, tantum abest, ut superaverint. Nullis enim verbis excitatae apud Gallos Religionis amor, Zelus, exercitium exprimi possunt. Misericors profecto Deus tantis iter in Galliam Nostrum benedictionibus cumulare dignatus est, ut, eodem itinere Christifidelium in Galliis spirituali bono supra omnem modum consultum fuisse Episcopi ipsi saepissime affirmare non dubitaverint. Nos admissione, et adloquio omnibus satisfacere, omnium preces audire, cum fieri potuit, explere, spiritualibus malis mederi, animos ad pietatem acuere numquam, destitimus. Omnes Lutetiae Paraecias invisimus, ibique, uti et postea Lugduni, plura hominum millia eucharistico pane Ipsi refecimus. Hospitales item domos christianae charitati erga infirmos exercendae, aut Iuventuti informandae sacras, visitavimus. Ingens Catholicorum turba Nos ubique circumstabat, sequebatur, deducebat, suamque benedictionis apostolicae a Nobis accipiendae cupiditatem numquam satis explesse sibi videbatur.

Quid autem de praeclarissimo Ecclesiae Gallicanae Clero dicemus? Qui tantis in Nos studiis exarsit, cuiusque tanta fuerunt in Nos merita, ut ad Nostros grati animi sensus erga illum expromendos poene impares simus. Omnes autem dicendi vires excedunt amor, zelus, vigilantia, labor, quibus, Episcopi praesertim, commissum sibi Gregem pascunt, et Religioni, cuius Ministerium exercent, honori sunt, eique reverentiam apud ipsos illius hostes apprime conciliant. Cuius quidem rei cum Nos ipsi testes fuerimus, hinc debitis illum laudibus, coram Universa Ecclesia ornandum a Nobis esse merito iudicavimus.

Quae item ad Nostri Ministerii officium pertinent, eadem Parisiis obire non omisimus. Ven. Fratres Nostros S. R. E. Cardinales, qui Nos comitati sunt, et eos, qui Lutetiae morabantur, in Consistorium vocavimus, pileumque, Cardinalitiae Dignitatis insigne, Cardinali de Belloy Archiepiscopo Parisiensi, nec non Cardinali Cambaseres Archiepiscopo Rotomagensi ea solemnitate, eoque ritu dedimus, quem Apostolicae Constitutiones praescribunt. Vacantes Ecclesias novis Episcopis instruximus, quorum aliquos in vasto S. Sulpitii Templo innumerabili Spectatorum multitudine circumsepti consecravimus. Paucis ante

diebus, quam Lutetia proficisceremur, Principem, Napoleonem, Imperatoris Fratris Filium, maximo apparatu, summaque Procerum splendissimae illius Aulae frequentia lustralibus Sacramenti Baptismatis aquis abluimus. Solemnis huiusmodi Caeremonia in suburbano Saint Cloud, ut dicitur, secessu peracta a Nobis est, Imperatorque ipse, et spectatissima eius Mater, Infantem sacro e fonte religiosissime susceperunt. Hae nostrae fuerunt in Galliis curae; hae gloriosissimi Francorum Imperatoris providentiae; haec devotae in Religionem Gallicae Nationis argumenta; hic denique suscepti a Nobis itineris exitus.

Rebus ita confectis, adventante iam veris tempestate, in urbem, et Sedem Nostram revertendum Nobis esse iudicavimus. Debitis itaque officiis cum invicto Imperatore perfuncti, a cuius latere divellebamur, novisque suae erga Nos voluntatis pigno. ribus gratissime acceptis, Nos itineri denuo commisimus. Cumque Cabillonum pervenissemus, solemnes dies Passioni, et Resurrectioni Dominicae recolendae sacros ibidem celebravimus. Qualis fuit Cabillonensium, et advenarum ex finitimis oppidis undique illuc concurrentium pietas! Quale in Nos studium pari cum observantia coniunctum! Inde Lugdunum profecti sumus Lugdunenses sui erga Nos, et Apostolicam Sedem amoris, et obsequii testimonia, quae Nobis iam dederant, maiore fortassis, quam antea, contentione renovarunt. Ven. autem Frater Noster Cardinalis Feschius Lugdunensium Archiepiscopus omnia magnificae hospitalitatis officia Nobiscum rursus exercuit. Oblatam hic Nobis esse illius ornandi, testandique grati animi erga ipsum Nostri occasionem plane gaudemus. Nec tacere volumus celeberrimum illud Beatissimae Virginis de Foro Iulii dictae sanctuarium, a Nobis, cum Lugduni versaremur, incredibili cum illorum civium exultatione reseratum esse, et publico, ut antea, cultui restitutum. Augustae Taurinorum, ubi eximia civium religio, maximusque in Nos amor iterum emicuit, Imperatorem Napoleonem revisere, et alloqui, summae Nobis voluptati fuit. Ecclesiasticas Galliae, Italiaeque res illi denuo, atque diligentissime commendavimus, et repetita pro singularibus Eius in Nos, et Catholicam Religionem meritis gratiarum actione, recta iter in Etruriam aggressi Florentiam pervenimus.

Splendidissimus, laetissimusque fuit Noster eam in urbem

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« ÖncekiDevam »