Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Art. XXXIV. Ratificationum hujus Conventionis traditio fiet Romae non ultra quindecim dierum spatium a die his articulis apposita.

Art. XXXV. Post hujus Conventionis ratificationem, ejusdem executio duobus selectissimis Viris, quorum alter a Sanctitate Sua, alter a Majestate Regia nominabitur, committetur, iique á respectivis Partibus Contrahentibus necessariis, et opportunis facultatibus munientur.

In quorum fidem praefati Plenipotentiarii praesenti Conventioni subscripserunt, illamque suo quisque sigillo obsignavit.

Datum Anxure (Tarracinae) die decima sexta Februarii anni millesimi octingentesimi decimi octavi.

Loco + Sigilli Ercules Card. Consalvi,
Loco + Sigilli Ca. Luigi de Medici.

Cum ergo hujusmodi Conventiones, Pacta et Concordata in omnibus et singulis punctis, clausulis, et conditionibus cum a Nobis, tum a carissimo in Christo filio nostro Ferdinando, regni utriusque Siciliae Rege, approbata, confirmata, et ratihabita fuerint, cumque idem Rex enixe a Nobis flagitaverit, ut pro firmiori eorum subsistentia robur Apostolicae firmitatis adjiceremus, solemniorisque Decreti auctoritatem interponeremus, Nos ad majorem Dei gloriam, et Catholicae Religionis incrementum, ex certa scientia et matura deliberatione nostris, deqne Apostolicae potestatis plenitudine supradictas Conventiones, Capitula, Pacta, Concordata, et Concessiones, tenore praesentium approbamus, ratificamus, et acceptamus, illis Apostolici muniininis et firmitatis robur et efficaciam adjungimus, omniaque in eis contenta, ac promissa, sincere et inviolabiliter ex Nostra, et Apostolicae Sedis parte adimpletum et servatum iri, tam Nostro, quam Successorum nostrorum nomine promittimus ac spondemus.

Decernentes easdem praesentes Literas nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis vitio, vel intentionis Nostrae, aut alio quocumque quamvis magno, aut inexcogitato defectu notari, aut impugnari posse, sed semper firmas, validas, et efficaces existere, et fore, suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere , et ab omnibus, ad

1

quos spectat inviolabiliter observari debere, quousque condi

tiones, et pacta in Tractatu expressa serventur. Et insuper, si secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit : attentari, irritum et inane decernimus. Non obstantibus Apostolicis, ac in Synodalibus, Provincialibus, et Universalibus Conciliis editis generalibus Constitutionibus, et Ordinationibus, ac Nostris, et Cancellariae Apostolicae Regulis, praesertim de jure quaesito non tollendo, nec non quarumcumque Ecclesiarum, Capitulorum, aliorumque Piorum Lo. corum fundationibus, etiam confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, Privilegiis quoque, Indultis, et Literis Apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis, et innovatis, quibus omnibus, et singulis illorum tenores pro expressis, et de verbo ad verbum inserlis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad hujusmodi effectum dumtaxat, specialiter, et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque,

Praeterea quia difficile foret praesentes Literas ad singula, in quibus de eis fides facienda fuerit, loca deferri, eadem Apostolica Auctoritate decernimus, et mandamus, ut earum Transumptis, etiam impressis, manu tamen publici Notarii subscriptis, et sigillo alicujus Personae in ecclesiastica Dignitate constitutae, munitis, plena ubique fides adhibeatur, perinde ac si praesentes Literae forent exhibitae vel ostensae.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae concessionis, approbationis, ratificationis, acceptationis, prumissionis, sponsionis, monitionis, hortationis, decreti, derogationis, statuti, mandati, et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli, Apostolorum Ejus, se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Mariam Majorem Anno Incarnatio-
nis Dominicae MDCCCXVIII Nonie Martii Pontificatus Nostri
Anno Decimo octavo.
'. A. Card. Pro-Datariu s. H. Card. Consalvi,
Visa de Curia.

D. Testa.
Loco + Plumbi.

F. Lavizzarius.

[merged small][ocr errors]

Päbstliches Schreiben, welches die Indult für

Ferdinand, König beider Sizilien, und des. sen Nachfolger enthält, Erzbischöffe und Bi. schöffe zu ernennen.

Sinceritas fidei, et devotionis affectus, quibus Tu, Carissime in Christo fili noster, erga Catholicam Religionem tantopere praestas, quibusque, non sine filialis in Nos observantiae significationibus, nova zeli ac pietatis tuae argumenta, inita cum Apostolica hac Sede Conventione ad componendas in Ditione tua res Ecclesiae, nuper addidisti, Nos impulerunt, ut ea Tibi favorabiliter concederemus, quae ad tui honoris augmentum pertinere, et desideriis tuis respondere cognovimus. His itaque causis permoti, utque singularis animi nostri in Te benevolentiam testificemur, ex certa seientia et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, Tibi, (cui jam partim ex legitimo Patronatų, partim ex Apostolico Indulto jus competit ad plures regni utriusque Siciliae Ecclesias praesentandi vel nominandi Nobis et Romano Pontifici pro tempore existenti idoneos ecclesiasticos viros

per

Nos ac Romanos Pontifices praedictos ad easdem Ecclesias promovendos), nec non Tuis in Regno successoribus catholicis a Te descendentibus, atque una cum Subditis in sinceritate Fidei, et unitate Sanctae Romanae Ecclesiae nec non obedientia Nostra et Successorum nostrorum Romanorum Pontificum canonice intrantium perseverantibus, ac pro tempore utriusque Siciliae regnum possidentibus, in perpetuum concedimus Indultum nominandi, infra tempus a jure praefinitum, Nobis et Romanis Pontificibus Successoribus nostris dignas et idoneas persunas ecclesiasticas iis dotibus praeditas, quas Sacri Canones requirunt, ad omnes illas archiepiscopales, et episcopales Ecclesias regni utriusque Siciliae, ad quas nominandi jure, sive ex Patronatu, sive ex Apostolica concessione, nondum gaudes, firma tamen Personis a Te atque a Successoribus Tuis nominatis obligatione manente ea omnia in ordine ad Institutionem Canonicam obtinendam erga Sedem Apostolicam adimplensli, ad quae

[ocr errors][ocr errors]

de jure et consuetudine tenentur, prout jampridem in more positum fuit

.. Decernentes praesentes literas, et in eis contenta quaecumque; nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae defectu notari, aut impugnari posse, sed semper. firmas et efficaces existere et fore, suosquc plenarios et integros effectus sortiri, et obtinere, et ab omnibus, ad quos spectat, inviolabiliter observari debere.

Non obstantibus Apostolicis, ac in Synodalibus, Provincialibus, Universalibusque Conciliis editis Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, caeterisque contrariis quibuscumque.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae Concessionis, Indulti, Decreti, Derogationis, ac Voluntatis in. fringere, eique ausu temerario contraire: si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Ejus, se noveril incursurum.

Datum Romae etc.

3.

Päbstliche Rede an die Kardinäle (in Betreff des

vorstehenden Konkordats).

[blocks in formation]

Non alieno tantum admoniti exemplo, Venerabiles Fratres, sed propria etiam experientia edocti probe intelligimus misericordem Deum ita , cum servis suis agere, ut illis neque tribulationes, neque jucunditates sinat esse perpetuas, sed moestis rebus secunda quaedam permisceat, ut recreati confirmatique justitiae iter alacri animo insistere pergant. Dum enim calamitates illas, quibus Ecclesia Dei premitur, et gravissima, quae catholicum gregem circumstant pericula meditantes vehementer angimur, ecce Dominus subito in ista nostra fluctuatione, qua laboramus, dat Nobis fiduciam veniens ad Nos, et confortans Nos, tautum ne tur

bati in navi excutiamus Nos, et projiciamus in
mare-*). Hoc plane modo infirmitatem nostram erigere, ac
nostra studia excilare videtur, ut nullis deterriti difficultatibus
vires omnes ad explendas apostolici ministerii partes intenda-
mus, memores Illum, cui data est omnis potestas in
coelo et in terra, perpetuo excubare conservandae tuendae-
que
Ecclesiae suae,

contra quan
nullos unquam

inferorum conatus praevalituros spopondit. Divinae hujus bonitatis argumenta aliqua non ita pridem Vobis ex hoc ipso loco exposuimus; quod autem hodierna die Vobiscum communicamus eo Vobis ipsis gratius futurum existimamus, quo diutius expetitum est, ut propterea minime dubitemus, quin par nostrae futura sit consolatio vestra, Eam Nos carissimo in Christo filio nostro Ferdinando Primo, regni utriusque Siciliae Regi, referre debemus acceptam, qui recenti 'ac luculento testimonio comprobavit quam merito in ejus religione ac pietate firmissimam ordinandarum in suo regno Ecclesiae rerum fiduciam collocassemus.

In tanta regionum propinquitate profecto non ignoratis, Venerabiles Fratres, quot quantasque perturbatae in eo regno vel ante praeteritos casus ecclesiasticae res felicis recordationis Pio Papae VI. praedecessori nostro sollicitudines attulerint. Scitis etiam quam deterior proximorum temporum acerbitate, ac publicarum rerum conversione Ecclesiarum illarum conditio evaserit. Non est igitur cur in exponenda tot calamitatum congerie vos detineamus.

Opus similiter non est ut Vobis in mentem revocemus praedicti praedecessoris nostri numquam intermissa studia, ut opportunis tractationibus Ecclesiae res in praedicto regno componeremus.

Cum tamen Ejus iterata conamina, permittente Deo, effectu caruerint, ad colligendos laborum ab Eo susce, ptorum fructus divina Nos clementia, licet immeritos, reser: vasse videtur.

Et sane ubi primum demandata Nobis fuit suprema ovilis dominici cura, illico ad ecclesiastica illius regni negotia cogi

*) Aug. Serm. 75. de Verb. Matth.

« ÖncekiDevam »