Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

Art. XXXIV. Ratificationum hujus Conventionis traditio fiet Romae non ultra quindecim dierum spatium a die his articulis apposita.

Art. XXXV. Post hujus Conventionis ratificationem, ejusdem executio duobus selectissimis Viris, quorum alter a Sanctitate Sua, alter a Majestate Regia nominabitur, committetur, iique a respectivis Partibus Contrahentibus necessariis, et opportunis facultatibus munientur.

In quorum fidem praefati Plenipotentiarii praesenti Conventioni subscripserunt, illamque suo quisque sigillo obsignavit. Datum Anxure (Tarracinae) die decima sexta Februarii anni millesimi octingentesimi decimi octavi.

Loco Sigilli Ercules Card. Consalvi.
+
Loco + Sigilli - Ca. Luigi de Medici.

Cum ergo hujusmodi Conventiones, Pacta et Concordata in omnibus et singulis punctis, clausulis, et conditionibus cum a Nobis, tum a carissimo in Christo filio nostro Ferdinando, regni utriusque Siciliae Rege, approbata, confirmata, et ratihabita fuerint, cumque idem Rex enixe a Nobis flagitaverit, ut pro firmiori eorum subsistentia robur Apostolicae firmitatis adjiceremus, solemniorisque Decreti auctoritatem interponeremus, Nos ad majorem Dei gloriam, et Catholicae Religionis incrementum, ex cérta scientia et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine supradictas Conventiones, Capitula, Pacta, Concordata, et Concessiones, tenore praesentium approbamus, ratificamus, et acceptamus, illis Apostolici muniminis et firmitatis robur et efficaciam adjungimus, omniaque in eis contenta, ac promissa, sincere et inviolabiliter ex Nostra, et Apostolicae Sedis parte adimpletum et servatum iri, tam Nostro, quam Successorum nostrorum nomine promittimus ac spondemus.

Decernentes easdem praesentes Literas nullo unquam tempore de subreptionis, vel obreptionis, aut nullitatis vitio, vel intentionis Nostrae, aut alio quocumque quamvis magno, aut inexcogitato defectu notari, aut impugnari posse, sed semper firmas, validas, et efficaces existere, et fore, suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, et ab omnibus, ad

[ocr errors]

, quos spectat inviolabiliter observari debere, quousque conditiones, et pacta in Tractatu expressa serventur. Et insuper, si secus super his a quoquam quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, irritum et inane decernimus. Non obstantibus Apostolicis, ac in Synodalibus, Provincialibus, et Universalibus Conciliis editis generalibus Constitutionibus, et Ordinationibus, ac Nostris, et Cancellariae Apostolicae Regulis, praesertim de jure quaesito non tollendo, nec non quarumcumque Ecclesiarum, Capitulorum, aliorumque Piorum Locorum fundationibus, etiam confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, Privilegiis quoque, Indultis, et Literis Apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis, et innovatis, quibus omnibus, et singulis illorum tenores pro expressis, et de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suò robore permansuris, ad hujusmodi effectum dumtaxat, specialiter, et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Praeterea quia difficile foret praesentes Literas ad singula, in quibus de eis fides facienda fuerit, loca deferri, eadem Apostolica Auctoritate decernimus, et mandamus, ut earum Transumptis, etiam impressis, manu tamen publici Notarii subscriptis, et sigillo alicujus Personae in ecclesiastica Dignitate constitutae, munitis, plena ubique fides adhibeatur, perinde ac si praesentes Literae forent exhibitae vel ostensae.

[ocr errors]

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae concessionis, approbationis, ratificationis, acceptationis, promissionis, sponsionis, monitionis, hortationis, decreti, derogationis, statuti, mandati, et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli, Apostolorum Ejus, se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Mariam Majorem Anno Incarnationis Dominicae MDCCCXVIII Nonis Martii Pontificatus Nostri Anno Decimo octavo.

A. Card. Pro-Datarius.

Visa de Curia.

Loco

[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

Plumbi.

[ocr errors]

H. Card. Consalvi.

D. Testa.

F. Lavizzarius.

[merged small][ocr errors]

2.

Päbstliches Schreiben, welches die Indult für Ferdinand, König beider Sizilien, und dessen Nachfolger enthält, Erzbischöffe und Bischöffe zu ernennen.

Sinceritas fidei, et devotionis affectus, quibus Tu, Carissime in Christo fili noster, erga Catholicam Religionem tantoperepraestas, quibusque, non sine filialis in Nos observantiae significationibus, nova zeli ac pietatis tuae argumenta, inita cum Apostolica hac Sede Conventione ad componendas in Ditione tua res Ecclesiae, nuper addidisti, Nos impulerunt, ut ea Tibi favorabiliter concederemus, quae ad tui honoris augmentum pertinere, et desideriis tuis respondere cognovimus. His itaque causis permoti, utque singularis animi nostri in Te benevolentiam testificemur, ex certa scientia et matura deliberatione nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, Tibi, (cui jam partim ex legitimo Patronatu, partim ex Apostolico Indulto jus competit ad plures regni utriusque Siciliae Ecclesias praesentandi vel nominandi Nobis et Romano Pontifici pro tempore existenti idoneos ecclesiasticos viros per Nos ac Romanos Pontifices praedictos ad easdem Ecclesias promovendos), nec non Tuis in Regno successoribus catholicis a Te descendentibus, atque una cum Subditis in sinceritate Fidei, et unitate Sanctae Romanae Ecclesiae nec non obedientia Nostra et Successorum nostrorum Romanorum Pontificum canonice intrantium perseverantibus, ac pro tempore utriusque Siciliae regnum possidentibus, in perpetuum concedimus Indultum nominandi, infra tempus a jure praefinitum, Nobis et Romanis Pontificibus Successoribus nostris dignas et idoneas persunas ecclesiasticas iis dotibus praeditas, quas Sacri Canones requirunt, ad omnes illas archiepiscopales, et episcopales Ecclesias regni utriusque Siciliae, ad quas nominandi jure, sive ex Patronatu, sive ex Apostolica concessione, nondum gaudes, firma tamen Personis a Te atque a Successoribus Tuis nominatis obligatione manente ea omnia in ordine ad Institutionem Canonicam obtinendam erga Sedem Apostolicam adimplendi, ad quae

de jure et consuetudine tenentur, prout jampridem in more positum fuit..

Decernentes praesentes literas, et in eis contenta quaecumque; nullo unquam tempore de subreptionis vel obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae defectu notari, aut impugnari posse, sed semper firmas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri, et obtinere, et ab omnibus, ad quos spectat, inviolabiliter observari debere.

Non obstantibus Apostolicis, ac in Synodalibus, Provincialibus, Universalibusque Conciliis editis Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, caeterisque contrariis quibuscumque.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae Concessionis, Indulti, Decreti, Derogationis, ac Voluntatis in. fringere, eique ausų temerario contraire: si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac Beatorum Petri et Pauli, Apostolorum Ejus, se noverit incursurum. Datum Romae etc.

3.

Päbstliche Rede an die Kardinäle (in Betreff des vorstehenden Konkordats).

[blocks in formation]

Non alieno tantum admoniti exemplo, Venerabiles Fratres, sed propria etiam experientia edocti probe intelligimus misericordem Deum ita cum servis suis agere, ut illis neque tribulationes, neque jucunditates sinat esse perpetuas, sed moestis rebus secunda quaedam permisceat, ut recreati confirmatique justitiae iter alacri animo insistere pergant. Dum enim calamitates illas, quibus Ecclesia Dei premitur, et gravissima, quae catholicum gregem circumstant pericula meditantes vehementer angimur, ecce Dominus subito in ista nostra fluctuatione, qua laboramus, dat Nobis fiduciam veniens ad Nos, et confortans Nos, tantum ne tur

-

[ocr errors]

bati in navi excutiamus Nos, et projiciamus in mare). Hoc plane modo infirmitatem nostram erigere, ac nostra studia excitare videtur, ut nullis deterriti difficultatibus vires omnes ad explendas apostolici ministerii partes intendamus, memores Illum, cui data est omnis potestas in coelo et in terra, perpetuo excubare conservandae tuendaeque Ecclesiae suae, contra quam nullos unquam inferorum conatus praevalituros spopondit. Divinae hujus bonitatis argumenta aliqua non ita pridem Vobis ex hoc ipso loco exposuimus; quod autem hodierna die Vobiscum communicamus eo Vobis ipsis gratius futuram existimamus, quo diutius expetitum est, ut propterea minime dubitemus, quin par nostrae futura sit consolatio vestra. Eam Nos carissimo in Christo filio nostro Ferdinando Primo, regni utriusque Siciliae Regi, referre debemus acceptam, qui recenti ac luculento testimonio comprobavit quam merito in ejus religione ac pietate firmissimam ordinandarum in suo regno Ecclesiae rerum fiduciam collocassemus.

In tanta regionum propinquitate profecto non ignoratis, Venerabiles Fratres, quot quantasque perturbatae in eo regno vel ante praeteritos casus ecclesiasticae res felicis recordationis Pio Papae VI. praedecessori nostro sollicitudines attulerint. Scitis etiam quam deterior proximorum temporum acerbitate, ac publicarum rerum conversione Ecclesiarum illarum conditio evaserit. Non est igitur cur in exponenda tot calamitatum congerie vos detineamus.

Opus similiter non est ut Vobis in mentem revocemus praedicti praedecessoris nostri numquam intermissa studia, ut opportunis tractationibus Ecclesiae res in praedicto regno componeremus. Cum tamen Ejus iterata conamina, permittente Deo, effectu caruerint, ad colligendos laborum ab Eo susce, ptorum fructus divina Nos clementia, licet immeritos, reservasse videtur.

Et sane ubi primum demandata Nobis fuit suprema ovilis dominici cura, illico ad ecclesiastica illius regni negotia cogi

[merged small][ocr errors][ocr errors]
« ÖncekiDevam »