Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tationem curasque nostras convertimus. Postulabat id quidem nostra Ecclesiarum omnium sollicitudo. Nos vero tanto id ipsum ardentius cupiebamus, quanto idem regnum vicinitate ipsa sua Nobis est carius. Singularis praeterea illa, qua semper carissimum in Christo filium nostrum Ferdinandum Regem sumus prosequuti benevolentia vehementer Nos urgebat, ut de illius gloria, perfectaque Populorum suorum felicitate, quae a prospero Religionis statu sejungi non potest, praecipuum in modum solliciti essemus semel atque iterum ad eam rem manum admovimus, eamque totis viribus conficere pertentavimus ante illas etiam vicissitudines, quibus, a Sede Nostra erepti, in exteras regiones abducti sumus. Statim vero ac Nos ditioni nostrae miserante Deo redditi, et Rex in principem regni sui urbem fuit restitutas, cum ejus desideria nostris plane studijs faverent, venerabili fratri nostro Innico Didaco S. R. E. Cardinali Caracciolo Episcopo Praenestino, qui Neapoli morabatur, et Presbytero Romano Philippo Guidi, nuper e vivis erepto, quem illi adjunximus, in mandatis dedimus, ut de componendis Religionis Ecclesiaeque negotiis, quae potior nostra cura est, cum regiis Ministris dilectis filiis Marchione Thoma de Somma, Equite Aloysio de Medicis, et Marchione Donato Tommasi Majestatis suae Consiliariis atque a secretis Status ad hanc rem destinatis agerent, quod diu, summoque utrinque cum studio ac diligentia peractum est.

Cum vero Neapoli res perfici non potuisset, praestantissimus Rex, ratus difficultates illas, quae felicem tractationum exitum prohibuerant removeri posse, si dilectus in Christo filius Noster Hercules S. R. E. Cardinalis Consalvi a secretis nostri Status, atque ex praedictis regiis Ministris alter in colloquium una venirent, hoc suum consilium aperuit Nobis, comiterque obtulit Se illum ex suis Ministris, quem ad id destinasset, in eam, quae Nobis placuisset ditionis nostrae urbem missurum. Oblatam opportunitatem libentissime amplexati, Cardinalem praedictum, nulla mora interposita, misimus Tarracinam, quam in urbem cum jussu Regis dilectus filius Eques de Medicis Majestatis Suae Consiliarius, a secretis Status, ac regio aerario Praefectus, eodem tempore venisset, re per plures dies sine intermissione discussa, tandem Deo favente confecta est. Itaque

[ocr errors]
[ocr errors]

uterque illorum die 16. Februarii Conventioni subscripsit, No→ strae ac Regis approbationi subjiciendae. Quam quidem Conventionem cum et Ferdinandus Rex ratibabuerit, misso ad Nos per dilectum filium Marchionem Thomam Spinelli suum Mini. strum Plenipotentiarium apud Nos et Sanctam hanc Sedem ratihabitionis Instrumento, Nosque ipsi, audito consilio selectae Congregationis nonnullorum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalium, pariter probaverimus, eam apostolicis litteris nostris solemniter confirmatam Vobis exhiberi mandamus.

Prope est igitur jucundissimus ille dies, quo ecclesiasticis utriusque Siciliae regni negotiis compositis, viduatas magnam partem illarum regionum Ecclesias, Pastoribus suis instructas recreatasque videbimus. Praeficere quidem hoc ipso in Consistorio iis Ecclesiis Episcopos voluissemus: sed cum temporis angustiae prohibuerint ea, quae ad id necessaria sunt, in promptu esse, cumque Consistorium ipsum differre noluerimus, ut faustum initae Conventionis eventum citius Vobis nuntiaremus, quod hodierna die praestare non potuimus quam primum Deo adjuvante perficiemus.

[ocr errors]

1

Pius Episcopus

servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam.

[ocr errors]

4.

Päbstliches Schreiben zur Bestätigung des vorstehenden Konkordats.

Ti

In supremo Apostolicae dignitatis culmine meritis licet imparibus constituti, ubi primum, pacatis rebus, datum Nobis benignitate Dei iterum fuit ex hac Fidei ac Religionis arce in uni versam Ecclesiam oculos nostros intendere, illico circumspeximus quot calamitates, et quain acerba vulnera Christianae Rei. publicae tanta illa perturbatio superiorum temporum intulisset. Ingenti sane maerore correpti, gravissimisque hisce damnis .com moti, crebra ex imo corde suspiria, et uberes ex oculis lacry+

[ocr errors]

mas fundere coacti fuimus; tum vero in bonorum omnium largitore Deo, qui sperantes in Se confundi non patitur, Ecclesiaeque suae perpetuo Sese adfuturum spopondit, spem nostram firmiter collocantes, paratique omnem pro salute commissarum Nobis Christi ovium subire laborem, in aegrotas, afflictasque res Ecclesiae, quidquid in Nobis virium atque consilii esset conferendum esse decrevimus.

1

Et quamquam universum dominicum Gregem sine intermissione sollicitudo Nostra complectitur, Ecclesiae tamen finitimi Siciliarum Regni primae sese Nobis ante oculos obtulerunt, earumque necessitates, et damna, quibus jamdiu afflictabantur, postremis hisce annis vehementer adaucta, et publicarum rerum conversione multiplicata, paternae charitatis nostrae viscera tetigerunt, ac peculiari quodam jure sollicitiores Apostolici muneris curas sibi vindicare sunt visac. Quas quidem curas cum a fel. rec. Pio PP. VI. praedecessore nostro, tum a Nobis ipsis vel ante praeteritas perturbationes illius Regni susceptas, ut copioso tandem stabilique cum fructu possemus impendere, charissimi in Christo filii nostri Ferdinandi Regni utriusque Siciliae Regis illustris spectata religio, ac pietas magnopere proIpse enim probe considerans, regiam potestatem non solum ad Mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiae praesidium esse collatam*) semel ac veterem citra Pharum Ditionis suae partem feliciter recuperavit, commune Religionis, et animarum periculum Nobiscum miseratus, novam cum hac Sancta Apostolica Sede inire Conventionem, qua perturbatis in Regno Ecclesiae rebus optata cum firmitate consuleretur, incenso studio desideravit, atque ut adeo salutari necessarioque operi manus illico admoveretur prompta Nobiscum voluntate conspiravit.

fuit.

Itaque ut Nostra, ac piissimi Regis desideria expleremus, statim Ven. Fratrem Nostrum Didacum Innicum Episcopum S. R. E. Cardinalem Caracciolo nuncupatum cum necessariis facultatibus, et instructionibus deputavimus, eique postea Presbyterum Romanum Philippum Guidi, nuper vita functum, adjunxi. mus, ut cum regiis Ministris Neapoli ejus negotii gratia pertra

*) S. Leo PP. ad Imp. Aug. ep. 124.

[ocr errors]

ctarent. Actum diu est, summoque utrinque cum studio, ac diligentia; cum tamen ad eam, quae ex utraque parte expetebatur, conciliationem perveniri non potuerit, idem Ferdinandus Rex postulavit a Nobis, ut Dilectum Filium Nostrum Herculem S. R. E. Diaconum Cardinalem Consalvi nuncupatum a secretis nostri Status deputare vellemus, qui una cum altero ex praecipuis Regis Administris rem conferret, atque conjunctim darent operam difficultatibus removendis, quae usque ad eam diem impedimento fuerant quominus tractatio suscepta optatum ad exitum perduceretur. Itaque Nos praedictum Cardinalem sine ulla mora Tarracinam civitatem nostram misimus, quo cum ex parte Regis dilectus filius Eques Aloysius de Medicis Majestatis suae Consiliarius, a secretis Status, ac, regio Aerario Praefectus eodem tempore se contulisset, post assiduam plurium dierum tractationem ea in Urbe habitam, res tandem favente Misericordiarum Patre inter utrosque variis articulis confecta est, iisque tam noster, quam regius Plenipotentiarius die 16. Februarii hujus anni subscripserunt. Quibus articulis ad Nos delatis, eos diligentissime expendimus, auditoque consilio selectae Congregationis nonnullorum Venerabilium Fratrum Nostrorum suprema approbatione Nostra dignos judicavimus.

5.

Päbstliches Schreiben an die Erzbischöffe und Bischöffe und an die Capitel und Canonici der erledigten Kirchen beider Sizilien.

Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis et Episcopis ac dilectis filiis Capitulis et Canonicis Ecclesiarum vacantium Ditionis citra Pharum utriusque Siciliae regni.

[ocr errors]

Pius Papa VII. Venerabiles Fratres, ac dilecti filii Salutem et Apostolicam Benedictionem.

Jam inde ab anno 1741, quo inter Sanctam hanc Sedem, et Carolum III, utriusque Siciliae Regem, Conventio inita fuit, non

[ocr errors]
[ocr errors]

nullae Episcopales Sedes ad eam partem istius Regni, quae citra Pharum est posita pertinentes adeo exiguis, angustisque finibus circumscriptae, earumque! Mensarum reditus tantae tenuitatis erant, ut Episcopalis ibidem dignitas, cujus omnem aequum est haberi rationem, prorsus vilesceret. Gravis adeo haec causa communi omnium opinione probata tunc visa est, ut ad remedium huic malo afferendum, unionem nonnullarum Sedium Episcopalium, in Conventione ipsa, utraque Contrahentium pars prorsus necessariam agnoverit, quin tamen ea unio revera peracta fuerit.

[ocr errors]
[ocr errors]

Multo autem magis eam perfici nunc tandem oportere cognovimus, cum illarum aliarumque etiam Sedium conditio, temporum vicissitudine et asperitate, tanto in praesentiarum sit deterior effecta. Quare Articulo III. Conventionis inter Nos et carissimum in Christo Filium Nostrum Ferdinandum I., istius Regni spectatissimum Regem, nuper initae mutua consensione statutum est, in praedicta citra Pharum Ditione novam esse faciendam Dioecesium circumscriptionem, quae quidem ejusmodi erit ut Dioeceses, seu Territorium Ecclesiarum illarum, quae ob nimiam redituum tenuitatem, vel obscuritatem locorum, in quibus Episcopi Sedes constituta est, aut ob alias justas et rationabiles causas, ne tamquam Concathedrales quidem conservari poterunt, iis Ecclesiis aut integre, aut ex parte adjungan. tur, quae conservabuntur.

Habetis consilii Nostri rationem, Venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii: antequam vero illud opere compleamus, has ad Vos dandas esse litteras judicavimus, ut unusquisque ex Vobis, qui in nova hac Dioecesium divisione interesse habet, a Nobis ipsis cognoscat quam justae et graves causae Nos ad hanc ineundam rationem induxerint, atque in eam prompto libentique animo assentiatur; eo vel magis quod persuasum esse debet Vobis, in constituenda circumscriptione ipsa, fidelium commodum, et spiritualem eorum utilitatem omnino Nos propositam habituros. Minime vero dubitamus, quin Vos hortationi huic Nostrae, facilem sitis aurem praebituri, celerique responso Vestro effecturi, ut quod concordibus animis Regem inter et Nos hac de re conventum est quam citissime exequi valeamus. Interea

fausta a Domino, feliciaque omnia adprecamur Vobis ex corde,

« ÖncekiDevam »