Sayfadaki görseller
PDF
ePub

et Apostolicam Benedictionem, pignus benevolentiae Nostrae, per amanter impertimur. 1bc Buissonia'," uideq je s IMI 1611

Datum Romae apud S. Mariam Majoren die 3 Aprilis anni MDCCCXVIII Pontificatus Nostri anno XIX. ligavene H11

Pius PP. 71).
Concordat cum originali

...!
(LS.)

H. Card. Consalvia

6. Königliche Verordnung: dass die Rechte des Tri

bunals der Monarchia Sicula, wie sie in der Bul. le des Pabstes Benedicts XIII. enthalten sind, durch das neue Konkordat nicht aufgehoben worden.

3

Ferdinando I. etc. Visto l'articolo 22. del Concordato del di 16 di febbraio 1818, fatto tra Noi e la Santa Sede;

Abbiamo risoluto di decretare e decretiamo quanto segue:

Arl. I. Col suddetto articolo 22. non sono aboliti i legittimi e canonici privilegü del tribunale della Monarchia di Sicilia, contenuti nelle bolla del Sommo Pontelice Benedetto XII. che lo riguarda.

Art. II. Il nostro Segretario di Stato ministro degli Affari ecclesiastici, ed il ministro di Stato residente presso il nostro Luogotenente generale ne' nostri reali dominii al di là dal Faro, sono incaricati della esecuzione del presente decreto, Napoli, il di 5 aprile 1813.

Ferdinando
Il Segretario di Stato Ministro Cancelliere,

Marchebe Tommasi.

1,10')

7.

Vorerwähnte Bulle des Pabstes Benedicts XIII.

[ocr errors]

m.

Benedict us Episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei Memoriam.

Pro e mi a Fideli ac prudenti dispensatori, quem in supreino Apostolatus apice constituit Dominus super familiam suam,

maxime convenit, tradita sibi coelitus uti potestate, ut, si quae sint inter pontificalem auctoritatem, et regiam potestatem contentiones, quantum fieri potest, amoveantur, utque nedum fidelium populorum pericula arceantur, sed etiam incommoda leniantur, prout locorum, et temporum ratione habita, magis in Domino videbilur expedire.

§. 1. Causae hujus Constitutionis promulganda e.

Cum itaque felicis recordationis Clemens Papa XI. praedecessor noster Apostolicam Regni Siciliae ultra Pharum Legationem, ac Monarchiam, nuncupatam, ejusque tribunal extinxerit, ac suppresserit, et aboleverit, si quae essent privilegia, et indulta a quibuscumque Romanis Pontificibus Praedecessoribus quomodolibet concessa revocaverit, et abrogaverit, et certum interim modum praescripserit, quo causae ad forum Ecclesiasticum pertinentes cognosci, et in eodem Regno fine debito terminari possent, quemadmodum in ejus Apostolicis literis, expeditis anno millesimo septingentesimo decimo quarto et millesimo septingentesimo decimo quinto, plenius continetur. Cumque charissimus in Christo filius noster Carolus VI in Romanorum Imperatorem electus, Siciliae ultra Pharum Rex, exponi nobis nuper fecerit, jura Apostolicae legationis in eodem Regno, sibi, ejusdem haeredi legitimo, et possessori, ex privilegia signanter Urbani Papae II Praedecessoris nostri, competere: quae quidem jura jam olim Rogerio Comiti e Normannorum gente ejusque successoribus ob eliminatam Saracenorum tyrannidem, catholicam fidem restitutam, Ecclesiasque, Patriarchatui Constantinopolitano tunc temporis adhaerentes, Romanae Sedi ite

rum subjectas, concessa, anteactorum sex saeculorum decursu usque ad Caroli II obitum, in suo robore atque usu permanserint; hinc nos, et si compertum habeamus, hujusmodi rationibus eundem Praedecessorem nostrum, praesertim propter abusus, quos irrepsisse constabat, minime acquievisse: nosque ipsi, dum Cardinalatus honore fungebamur, eidem Constitutioni reverenter subscripserimus, omniumque circumstantiarum opportune reminiscamur; attamen cum graves inde exortae fuerint contentiones atque mala non sine animarum pernicie, publicaeque tranquillitatis detrimento, serio propterea considerantes, quantum pastoralis sollicitudinis intersit, causas etiam talium contentionum avertere ac prorsus eliminare, ita ut, abusibus e medio sublatis, jus ex aequo universis reddatur, ex voto Congregationis venerabilium Fratrum Nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, pro hujus negotii examine specialiter deputatae, ac etiam motu proprio, et ex certa scientia, et matura deliberatione, nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, finem huic operoso gravissimoque negotio imponentes, nostra hac perpetuo valitura constitutione, vim, et effectum concordiae habente, haec, quae sequuntur, decernimus, et sancimus, ac inviolabiliter ab bis, ad quos spectat, et in futurum spectabit, observari mandamus,

. 2. Ordo cognoscendi causas , Ecclesiasticas in Sicilia post Majores, quae apud unam Apostolicam Sedem cognosci debent.

Causae omnes, ad forum Ecclesiasticum quomodolibet pertinentes, iis exceptis, quae vere Majores sunt, quaeque juxta canonicas sanctiones apud Apostolicam Sedem tractari, eta Romano Pontifice, vel a judicibus, quos ipse specialiter deputaverit, cognosci debent, non alibi, quam in ipso Siciliae ultra Pharum Regno cognoscantur, et fine debito, quem justitia postulaverit, terminentur, ita videlicel, ut non exemptorum causue in prima instantia coram Ordinariis locorum dumtaxat cognoscantur, nec ab eorum curiis avocentur, nisi per viam legitimae appellationis a sententia definitiva, aut ab interlocutoria, vim definitivae habente, vel ab actu, cujus gravamen per appellationen a definitiva reparari nequeat, vel praejudiciale sit invertendo justum juris et judiciorum ordinem, aut nisi iu

1

tegro biennio, a die 'motae litis computando, coram ipsis Ordinariis remanserint indecisae, quemadmodum a Concilio Tri. dentino in cap. 20 Causae omnes, sessione 24 de Reformatione, decretum est. Sique secus fiat, quaecumque appellatio, inhibitio, aut sententia, eo ipso nulla, et irrita sit, juxta ejusdem Concilii praescriptum. Respectu vero exemptorum ab Ordinariis, judex ecclesiasticus, a Rege illius Regni, ut infra dicendum, nominatus, et delegatus, et pro tempore, ejus arbitrio nominandus, et delegandus, tanquam ordinarius, de causis civilibus, et criminalibus illorum, ut postea dicetur, cognoscat, ne aliter hujusmodi personae, et jura sine providentia remaneant. A sententia Ordinarii ad Metropolitanum appelletur, servata itidem in omnibus forma in antedicti Concilii decretis constituta.

S. 3. Qui Judex causas appellationum a sententiis Metropolitani cognoscere debet.

Postquam vero Metropolitanus in causa pronunciaverit, vel in secunda instantia, quoad sententias suorum suffraganeorum, vel in prima, quoad causas propriae Dioecesis, possint partes, vel earum altera, provocare ad eum virum, in jure Canonico Doctorem seu Licentiatum, nobilium Universitatum more, diligenti examine praecedente, promotum, et in Ecclesiastica dignitate constitutum, a charissimo Filio nostro Carolo VI in Romanorum Imperatorem electo, et Siciliae Rege, ejusque in Regno Siciliae ultra Pharum successoribus, aut de eorumdem mandato, ex concessione Sedis Apostolicae deputatum, et delegatum, et in posterum ab ipso, ejusqne in eodem Regno successoribus, aut de eorumdem mandato deputandum, et delegandum: quem eo ipso delegatum auctoritate Sedis Apostolicae constitutum, et pro tempore constituendum, recognoscimus, et firmamus, ut causas Ecclesiasticas antedictarum appellationum in praedicto Regno Siciliae ultra Pharum cognoscere, aliaque inferius exprimenda peragere possit, servalis ta. men praemissis, aliisque inferius explicandis, ita ut quidquid aliter sive scienter, sive ignoranter fieri contigerit, ipso jure uullum irritumque sit.'

S. 4. Remedia pro iis, qui se a sententia ejusdem primi: Judicis appellationum gravati sentient.

[ocr errors]

Si vero antedictus judex gravamen inferat, vel quomodo cumque partes, sive earum altera, gravatas ab ejusdem sententia seu Decreto sese senserint, tunc, ut appellationis atque extremae proyocationis remedio, omnibusque legum atque Canonicarum sanctionum auxiliis Christifideles praedicti Siciliae Regni uti, et frui possint, eademque remedia, juris ordine servato, sicut oportet, experiri, idem charissimus in Christo Filius, Siciliae Rex, ejusque successores in perpetuum, vel alter de ejusdem, aut de ipsius successorun mandato, sedulo providendum, ut apertum, atque patens in omni tempore tribunal, seu curia : in qua tamen vir, etiam in dignitate Ecclesiastica constitutus, atque, ut supra, in utroque jure licentiatus seu doctor, deputatus, et delegatus cum tribus aliis assessoribus, in utroque jure versatis, eodem pariter modo, uti supra, deputandis, et nominandis, jus reddat, atque primum diligenter expendat, an appellatio rejici, vel admitti debeat, et quibus clausulis causa committenda sit. Quoties vero causa fuerit visa digna ulteriori cognitione, eam primo cognoscat, et judicet idein modo dictus judex, a quo ulteriori cognitione digna decreta est, adhibito eorumdem assessorum consilio. Quod si post haec res adhuc ulteriori discussione .opus habeat, nec lis finita sit, eadem coram altero idoneo Ecclesiastico judice, ut supra, cum assessoribus vel consiliariis nominando, discutiatur, et ila deinceps, ita tamen, ut causa in quacumque instantia coram judice Ecclesiastico semper pertractetur, et in omnibus, juris ordine servalo, terminetur,

§. 5. Appellantes in una tantum causa in reli.. quis appellare non censeantur.

Appellantes in una causa, omnino subjecti remaneant, quoad alias causas, jurisdictioni suorum Ordinariorum, a qua eximi nec a Metropolitano, nec a Delegato possint, nisi in casibus a jure Canonico praescriptis.

6. 6. De causis Regularium,

In causis, in quibus conservatores Regularium decretum vel sententiam tulerint, qui se ab illis gravatum existimaverit recursum similiter babere poterit ad antedictum Delegatuine! qui quidem, si, inspectis utriusque partis juribus, appellationem duxerit admittendam, ipse in talis causae cognitione, prout

« ÖncekiDevam »