Sayfadaki görseller
PDF
ePub

dumtaxat specialiter, et expresse derogamus,
et expresse derogamus, cæterisque contrariis
quibuscumque.

Datum Romæ apud S. Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die 26 Martii 1722 Pontificatus nostri anno primo.

J. Card. Oliverius.

PRÆFATIO.

Admirabilis Immaculatæ Virginis benignitas , quæ ut Sol in terras sibi regione subjectas, sic in eos præcipue, qui se illi dicarunt, splendidius effulget, præter cætera, quibus suam hanc Congregationem ornavit, beneficia, hoc etiam vere singulare adjecit, ut qui certis festis diebus ad eam colendam, venerandamque conveni

mus

[merged small][ocr errors]

nocenzo XIII con Breve dei 26

aliis præterea frequentioribus diebus ad suos pauperes in fo- Marzo 1722. ro juvandos coetum ineamus, atque hoc pacto in ejus aula omnes domestici ejus vestiti duplicibus, idest duplici charitate nitentes conspiciamur, amplioraque in dies tam pio obsequio merita apud Deum nobis comparemus; neque enim hoc Instituto sanctius quicquam, vel ipsi Deo gratius, vel certe pauperibus necessarium magis a nobis præstari potest. Nam licet præclarissimis misericordiæ operibus ad multiplices pauperum calamitates sublevandas magna hæc Urbs urbium sit instructissima, nemo tamen est, qui non videat, quam multi, nisi per nostram Congregationem iis subveniatur, constanti patrocinio destituti, maxima tum corporis, tum animi pernicie, huc illuc jactatæ navis instar, quam remamentis nudatam tempestates distrahant, miserandum in modum ferantur, et agitentur. Itaque ad horum legitima jura tuenda nostrum hunc benignissima Virgo exercitum sub faustis, felicibusque signis suis collegit, ut uno charitatis instituto omnia fere misericordiæ opera complectamur. Cujus ut exacta disciplina sit, unde victoriæ omnes pendent, atque inde pro pauperibus ipsa Congregatio fortis fiat,ut castrorum acies ordinata, Constitutiones nobis condendas, atque edendas majores nostri putaverunt: harum autem Constitutionum exemplaria ita tempus absumpsit, ut vix unum salvum superfuerit: Quocirca Eminentissiet Reverendissimus D. Cardinalis Petrus Marcellinus Corradinus nostræ Congregationis Protector eas iterum typis dare statuit. Adeo autem eximia in hoc pium, Deoque gratissimum opus præfati Eminentissimi D. Cardinalis charitas efferbuit, ut nihil magis in votis habuerit, quam ut nostra Congregatio vehementiori in pau

mus

perum auxilium studio ferretur: Et idcirco, ut ex tam pii animi sententia hoc facilius assequeretur, veteribus Constitutionibus nonnulla addi curavit, quorum beneficio litigantium pauperie oppressorum commodo multifariam eadem Congregatio sollicite consulere, valeat. Has itaque Constitutiones provida Eminentissimi D. Cardinalis Protectoris vigilantia in majorem nostri instituti profectum utillime auctas nos ita amplecti, atque observare æquum erit, ut et tanti accepti beneficii gratias Virgini si non referamus, saltem habeamus, et susceptum institutum pro rei præstantia, pro nostro officio, pro pauperum necessitatibus , pro Virginis meritis, proque S. Ivonis exemplo, quantum cujusque nostrorum vires patiantur, omni studio exerceamus.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

CONSTITUTIONES

Congregationis Immaculate Conceptionis, et S. Ivonis Pauperum Advocati apud Clericos Regulares S. Pauli olim ad Columnam Romæ, modoque ad Ecclesiam S. Caroli ad Catenarios.

CAPUT I.

De iis, quoe Fratres Congregationis erga Deum,
et Deiparam Virginem, ac S. Ivonem
præstare debent.

Cum præcipuus Congregationis nostræ scopus, ac finis sit Dei Omnipotentis gloria, et nostra ipsorum salus, prima harum Constitutionum præscriptio sit; Fratres ut omnes quærant primum Regnum Dei, et justitiam ejus,, atque animæ potissimum sua consulant, eamque vivendi rationem, quæ vere christiano digna est instituant, et colant. Itaque et sacris, statisque conventibus adesse meminerint qui festis diebus haberi solent, et frequenter sacra confessione expiari, sanctissimoque Christi Domini Nostri Corpore se recreari curent: nam et copiosissimos indulgentiæ thesauros, quibus per eximiam PAULI V Summi Pontificis benignitatem Congregatio nostra ditata est, consequentur. In primis vero erga SSmam Virginem Deiparam, a qua nostri hujusce operis et originem, et incrementum omne agnoscimus, et stabilitatis speramus præsidia, singulari quadam veneratione, et animi pietate sint affecti; atque illam omnibus quidem locis, ac temporibus, sed iis præcipue quæ ipsius mysteriis sunt sacrata, quam maximo cultu, et obsequio demereantur. Quorum in numero cum Immaculata ipsius Conceptio, cujus titulum nostra hæc Congregatio præfert, amplissimum locum obtineat; ea die ne quis omnino sit, qui convenire, sacraque synaxi dum Sacrum fecerit, Eucharistiamque ministraverit Emus D. Cardinalis Protector aut Præfectus, seu alter Prælatus nostræ Congregationis adscriptus, se reficere omittat. Pietati in gloriosissimam Virginem is etiam animi affectus erga S. Ivonem accedat, qui alter patronus huic pio Operi adoptatus est, ut illum tamquam charissimum Religionis, caritatisque parentem veneremur, ac veluti exemplar nobis ad imitandum proponamus.. Cujus quidem Natalis dies summo quodam studio

,

ac celebritate, eodem Emo Protectore personaliter interesse specialiter rogato, agendus est: nec quisquam ex nostris iis quæ in Sacello nostro ad ipsius honorem, ac cultum fient, non intersit. Inter Missæ vero solemnia aliquis a nostra Congregatione ad id obeundum selectus sacrum, brevem tamen, qui quartam horæ partem non excedat, sermonem habebit, in quo Congregationis fratres excitet ad sanctum nostri instituti opus ea explendum charitate in proximum, eo studio, alacritate, ac diligentia, ut pauperibus litigantibus misericorditer compatiendo, eosque sæpe, vel suarum causarum seriem, et circumstantias narrare, ac explicare nescios, vel quandoque importunos, patienter sciscitando, audiendo, et tollerando, ac demum ea omnia, quæ prospero causarum exitui expedire noverint, ita sollicite, ita pie gerendo, ut ad Dei gloriam vere facta sentiantur, atque S. Ivonis vestigia præviribus sectari videamur, ut proinde de inexhaustis Divinæ misericordiæ thesauris retributio indeficiens speranda nobis sit. Istis autem Immaculate Conceptionis, ac S. Ivonis solemniis exceptis, si quis antequam in nostram venerit, alteri forte Congregationi adscriptus reperiatur, consuetas ibi spirituales exercitationes illi prosequi integrum erit. Prout etiam piæ quædam aliæ actiones, quæ apud nos sunt in usu, voluntariæ prorsus, atque ad cujusque arbitrium erunt: Cujusmodi sunt certis diebus ad sese flagellis cædendum convenire, infirmos ad Xenodochia visitare, atque his similia.

Coloss. 3.

1. Cor. 12. 25.

CAP. II.

De iis, quæ in fratres Congregationis, et in pauperes
ex proprio Congregationis instituto
agenda sunt.

Alter, quem nostra Congregatio intuetur scopus est charitas in proximum. Atque idcirco fratres nostri omnes ex præcepto Apostoli ita se induere studeant viscera misericordiæ, ut eam omni loco, et tempore præseferant, et quoad ejus fieri possit re ipsa testatam faciant, primum in seipsos, deinde in pauperes. In seipsos quidem, ut veluti ejusdem corporis membra, uniusque membri articuli invicem sollicili sint, atque omnes seipsi mutuo juvent. Neque hoc in vita solum, sed etiam post mortem. Quare si quis forte ægrotaverit, eum fratres, maxime vero ad id munus, ut infra dicetur, de

putati invisent. Si vero is mortem obierit, pro animæ illius requie sacrum fieri ad Altare privilegiatum in Ecclesia S. Caroli quaestor Congregationis statim curabit: proximo vero Conventu Secretarius obitum defuncti fratris palam nunciabit, omnesque hortabitur ad Divinam pro illius anima, vel Miss Sacrificio ad Altaria privilegiata, vel aliis piis operibus, misericordiam exorandam, tantundem post ipsorum mortem sperantes, quantum pro aliorum Defunctorum ani. mabus ipsi viventes impenderint. Singulis autem annis in mense Januarii die a Congregatione destinanda exequia generales omnium fratrum defunctorum in eadem Ecclesia peragentur. In pauperes autem ea charitas eluceat, ut iis ex instituto pro viribus quisque, ac conditione egregia animi alacritate, ac quasi certatim opem ferat. In hoc enim præcipue nostrum positum est institutum, et tota ratio nonostri consilii: ut peculiari quodam studio, gratuito, Christique solius gratia patrocinium suscipiat pauperum, et Viduarum ad omnia hujus almæ Urbis Tribunalia, atque in omnibus eorum causis civilibus, minime vero in quæstionibus de crimine; nisi forte aliquando, etiam in iis, pro casus dignitate, ac pro merito innocentis, pluribus fratrum præsentium suffragiis defensio, atque advocatio decernatur. At vero qualiscumque illa sit, nullius omnino rei controversia recipiatur, nisi per supplicem libellum, cui Parochus, sive Religiosus aliquis spectatæ fidei Romæ degens subscripserit, ac dignum patrocinio nostro testetur, utroque nomine scilicet et ob paupertatem, et ob mores. Utque securiori hac in re circumspectione procedatur, simul ac supplex libellus a Parocho de supplicantis paupertate, moribusque testante fuerit exhibitus, a Secretario Congregationis illum transmitti curabitur ad nobilem illius regionis, in qua supplicans habitationem habebit (cum in unaquaque Urbis regione nobiles nostræ Congregationi sint adscribendi, ut dicetur in Capitulo sequenti) ab coque exacta, tam paupertatis, quam morum recurrentis informatio sumetur, de quibus relatio posterius perhibenda ab illo erit. Ob paupertalem autem dignus ille intelligatur, qui vere præsenti rerum statu nullo modo litis impensas sustinere possit, arbitrio, sententiaque Congregationis. In quo quidem maxima oura incumbet non modo Præfecto, aut Secretario, sive cuicumque libellum capere contigerit, verum etiam causarum patronis: ne patrocinium nostrum cuiquam tribuatur, qui nec justam habeat litigandi causam, nec veram nostrum auxilium implorandi indigentiam. Quin immo si forte accidat, ut quis in clientelam nostram accipiatur, qui ex adhibita dili

« ÖncekiDevam »