Sayfadaki görseller
PDF
ePub

R758

Editor sibi vindicat ius proprietatis.

JUL 15 1932

7/15/320

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Quae

uae singularis fuit providentia Decessorum illustrium, sacro isto Consilio condito ampliterque aucto ad christianum nomen in gentibus proferendum, ea usque clarior, iam tria fere saecula, elucet ex constitutionibus et praescriptis quae in eamdem rem tum ipsi Pontifices romani tum ipsum Consilium plurima opportune tulerunt. Ornamento igitur bonoque Ecclesiae ac studiis etiam doctorum hominum plane debebatur, ut illa utriusque generis documenta novà copia et industria rursus ederentur, uno distributa corpore, quod Ius pontificium de Propaganda Fide plene referret. Tale quidem propositum quum primum ab eodem sacro Consilio susceptum est, omni Nos auctoritate auspicioque sumus complexi: rem vero ipsam expectationi respondere Nostrae volumina quatuor probe declarant, quae aliud ex alio oblata accepimus, delectu et ordine rerum, neque minus nitore artis, admodum commendabilia. De quo nunc placet peculiarem tibi comprobationem testari, qui pro munere huic etiam negotio eximia sollertia

praees, atque iustam per te laudem tribuere dilecto filio Raphaëli De Martinis, presbytero Vincentiano, cuius intelligenti iudicio, laboriosisque curis tam densum opus digestum est ac procedit feliciter. Felicius autem procedat vehementer optamus, atque ad exitum perfectionemque adducatur: in quo sane habebitur et codex optimus legum ad sacras Missiones regendas, et locuples prudentiae sapientiaeque thesaurus, ad rem historicam, canonicam, moralem illustrandam perutilis. Quae omnia tibi, Dilecte Fili Noster, cunctoque isti sacro Consilio gratulantes, ac summam affirmantes benemerendi de rebus vestris voluntatem, Apostolicam benedictionem tibi et singulis eidemque operis curatori peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XX. augusti MDCCCXCIII., pontificatus Nostri sextodecimo.

LEO PP. XIII.

« ÖncekiDevam »