Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Gratulatur 1) vg. Armentario et Paulinae, quod consensu et voluntate communi continentiae votum emiserint, illos ad votum reddendum hortatur et in fine epistolae subjungit: „Sit vester consensus oblatio ad supremum altare Creatoris et victa concupiscentia tanto fortius, quanto sanctius vinculum caritatis." "Beatiora appellat conjugia, quae sive filiis procreatis, sive etiam ista terrena prole contempta, continentiam inter se pari consensu servare potuerint." 2) In epistola ad Ediciam:) „Quod, inquit, Deo pari consensu ambo voveratis, perseveranter usque in finem reddere ambo debuistis; a quo proposito si lapsus est ille, tu saltem constantissime persevera.“

Plenissime consentit s. Hieronymus: 4) Quia, inquit, qui semel duxit uxorem, nisi ex consensu se non valet abstinere nec dare repudium non peccanti: reddat conjugi debitum, quia sponte se alligavit, ut reddere cogeretur." In epistola 14: „Reperi vero te, inquit, miro fidei ardore succensam aliquot jam ante annos continentiam proposuisse et reliquum vitae tuae tempus pudicitiae consecrasse. Magni hoc animi signum et perfectae virtutis indicium est, renuntiare subito expertae voluptati, fugere notas carnis illecebras et calentis adhuc aetatis flammas fidei amore restinguere. Sed illud quoque simul didici, quod me non mediocriter angit et stimulat, te videlicet tantum hoc bonum absque consensu et pacto viri servare coepisse, quum hoc apostolica omnino interdicat authoritas."

Neque silentio praeterire licet, quod hac de re s. Gregorius) docuerit: „Si utrisque, inquit, conveniat, continentem vitam ducere: hoc quis audeat accusare, quando certum est, quod omnipotens Deus, qui minora concessit, majora non prohibuit? Et quidem multos Sanctorum

1) Epist. 45 nunc. 127. 2) Lib. I, de serm. Domini in monte cp. 14 n. 39. 3) Epist. 199. 4) In Apolog. pro lib. adv. Jovinianum ad Pammachium. 5) Lib. IX, cp. 39.

novimus cum suis conjugibus et prius continentem vitam duxisse et postmodum ad s. Ecclesiae regimina migrasse.“ Hinc porro post primarium Deiparae cum s. Joseph exemplum tam numerosa sanctiorum personarum, cujusvis, speciatim regiae ac imperatoriae dignitatis exempla nobis prostant, ut longior esset sermo, omnia si vellemus referre.

Chrysanthus et Daria conjuges secundum breviarium1) nobili genere nati, fide etiam clariores, quam Daria mariti opera cum baptismo susceperat, Romae innumerabilem hominum multitudinem, haec mulierum, ille virorum, ad Christum converterunt. Contemnentes blanditias, contemnentes saevissima tormenta virginitatem usque ad palmam martyrii incolumem servaverunt. Quisnam non meminerit nobilissimae illius virginis Romanae Caeciliae, 2) quae a prima aetate Christianae fidei praeceptis instituta virginitatem suam Deo vovit? Cujus virginitatis votum tanti fecit Deus, ut ipsa nuptiarum nocte in ejus testimonium ac custodiam angelicam apparitionem, cujus etiam desiderio Valerianus sponsus conversus est, exhibere dignatus sit. Praeterea virginitatem suam in conjugio incontaminatam conservabant Julianus et Basilissa. 3) Is enim prima nuptiarum nocte, quum virginitatem antea vovisset, tantam rosarum fragrantiam hiemis tempore per cubiculum, in quod se cum sponsa receperat, a Deo obtinuit, ut ea permota Basilissa, dicente sibi Juliano, hunc esse munditiae virginalis odorem, statim virginitatem servare consenserit, quam e lecto exiliens confestim vovit. Eadem integritas resplenduit in s. Eleazaro, qui cum uxore sua Delphina virginitatis servandae propositum voto firmavit. Itaque sacram aedem adierunt, suas Deo preces effuderunt et post sanctissimum Christi corpus reverenter acceptum,

1) Pars auctumn. ad diem XXV. Octob. 2) Ibid. ad diem XXIV Nov.; cfr. Surius in vita ejus, cp. V; Bened. XIV, 1. c. 3) Cfr. Surium ad diem IX. Jan.; Ribadeneira in eorum vita.

erectis in coelum animis in hunc modum praeeunte sponso vota emiserunt: „Domine Jesu Christe, a quo bonum omne et donum proficiscitur, ego peccator fragilis et infirmus sine tuo speciali dono non possum caste et continenter vivere. Sed de tuo singulari adjutorio confidens voveo et promitto tibi et sanctissimae matri tuae atque omnibus sanctis toto tempore vitae meae me caste victurum et virginitatem servaturum, quam hucusque tua benignitate in me custodivisti. Atque hujus promissionis exsequendae causa paratus sum, quascumque afflictiones et poenas atque etiam mortem ipsam perpeti.“ 1)

Quibus adjungi merentur Eduardus Anglorum rex cum Editha uxore sua, de quibus in breviario 2) legitur: „Ab aulae proceribus compulsum ad nuptias, constans est assertio scriptorum, cum Virgine sponsa virginitatem in matrimonio servasse."

Porro Eghardus et Catharina, s. Birgittae filia; Boleslaus V. Polonorum rex et Cunegundis; s. Conradus, Henrici IV. Imperatoris filius cum Mathilda; Henricus II. Imperator et Cunegundis. S. Henricus „virginitatem raro exemplo matrimonio junxit, sanctamque Cunegundam, conjugem suam propinquis ejus, morti proximus illibatam restituit." 3) „Qualem mihi eam assignastis, inquit Imperator, talem eam vobis resigno: virginem eam dedistis et virginem reddo."

Liceat hic causae celebris) multis jam abhinc annis in S. S. R. Congregatione pendentis, nempe venerabilis servi Dei Sebastiani de Apparitio, religiosi laici professi ordinis Minorum s. Francisci de observantia, mentionem facere. Antequam ille nomen religioni daret, duplex contraxit matrimonium, sed nunquam debitum reddidit. Introducta de more, inquit hac de causa

[ocr errors]

1) Cfr. Canisius 1. c. sectio II, cp. XI. 2) Ad diem XIII. Octob. lect. V. ) Ad diem XV. Julii lect. V. 4) Bened. XIV. 1. c. lib. III, cp. 24 n. 57.

Ferrari, 1) in Sacror. Rit. Congregatione ejus causa, exquisitoque Promotoris Fidei voto super debito conjugali, neutri ex iis ab ipso reddito, Prosper Bottinius Archiepiscopus Myrensis et Prosper de Lambertinis, postea Summus Pontifex Benedictus XIV. illum peccasse dixerunt, non quia laudabilia quodammodo et heroica dici non debeant matrimonia, in quibus mutuo accedente conjugum consensu nulla fit ejus consummatio, sed quia de consensu tam primae, quam secundae uxoris non constabat et quaerimoniae non defuerunt consanguineorum praedictarum foeminarum, quod eis debitum non redderetur, ex quibus inferebatur ad praedicti consensus defectum. Multa fuerunt a doctissimis Postulatoribus allata, ut difficultati satisfieret; suffragia quoque Academiarum seu Universitatum theologicarum Parisiensis, Salmanticensis et Patavinae requisita et Romae edita anno 1722 fuerunt omnino concordia in asserendo, matrimonia non modo valida fuisse, sed commendatione digna; nec praemissum servandae virginitatis propositum substantiae matrimonii obfuisse, quum ex Sanctorum Patrum sacrorumque canonum doctrina pro certo habeatur simplex servandae virginitatis propositum dictae matrimonii substantiae nihil officere. Mulierum quoque consensum implicitum aut explicitum non defuisse et quaerimonias a consanguineis excitatas fuisse, non quia dictae uxores unquam de redditione debiti cogitaverint, sed quia ipsi pinguem servi Dei haereditatem ad filios ex suis consanguineis nascituros deferri ardenter exoptabant, ut ex scripturis Postulatorum et Theologorum suffragiis clare habetur."

Numquid hunc virginitatis florem, qui mirifico mirabilique quodam modo tot exornavit matrimonia, denegare possemus matrimonio sanctissimorum conjugum, qui unquam hac in terra vixerunt? Nonne Maria virtutum

1) Prompta bibliotheca tom. VII. vox: votum.

suarum, speciatim castitatis virginalis, vidualis et conjugalis suae exemplo omnibus omnia facta est, ut omnes virgines, omnesque viduas et conjuges ad se imitandam provocarit? Suscepit Maria conjugium, quin unquam mutaverit virginitatis votum.

§. 3.

Matrimonium beatissimae Virginis cum s. Joseph fuit convenientissimum.

Nonnulli, qui non divino ineffabilique consilio, sed lubito atque ingeniolo suo dimetiri res volunt, plurimum sibi displicere ajunt catholicum dogma, quo traditur, ex virgine quidem, sed tamen nupta nasci voluisse promissum Messiam. Melius (horum quidem judicio) dignitati atque excellentiae mysterii hujus fuisset consultum, si ex tenella in aede aliqua jugiter conclusa ac nulli hominum pervia virgine natus fuisset unigenitus Dei filius. Cognovissent scilicet tum omnes, eam esse, quam jam pridem notissimis verbis praedixerat Isaias ideoque etiam Emmanueli ex hoc ipso argumento hominibus manifesto convenientia praebuissent obsequia. 1)

Contra illos sua quidem opinione prudentes contendimus, matrimonium Marianum non solum verum ac licitum, sed etiam convenientissimum fuisse et quidem ex parte Dei, ex parte Salvatoris nostri, ex parte s. Deiparae, sicuti ex parte nostra. Non modo licet, sed et decet et prodest, hujus voluntatis atque dispensationis causas modeste inquirere seduloque contemplari. Haec enim animadversio veram et necessariam in Ecclesia fidem illustrat docente ven. Canisio 2) ac deinde singularem Dei suaviter ac fortiter omnia disponentis")

[ocr errors]

1) Cfr. Trombellius Mariae sanctissimae vita ac gesta cultusque illi adhibitus p. II, diss. X, quaest. V, cp. 1. 2) De Maria Virgine incomparabili lib 5. ) Sap. I, 8.

« ÖncekiDevam »