Sayfadaki görseller
PDF
ePub

communicatione percelli; scilicet cogere vel ad ingrediendum monasterium, vel ad habitum suscipiendum, vel ad professionem emittendam.

At quoad ingressum quaeritur: an ad excommunicationem incurrendam necessarium sit ut cogentes mulierem invitam ad ingrediendum monasterium compellant ea intentione ut professionem religiosam deinde emittat, an satis sit ut quacumque de causa ad id cogant?

Et quidem doctores discrepant: Suarez Disp. 23 Sect. 7 n. 9 et Filiuccius Tract. 14 c. 6, 1. 5 n. 89 affirmant a cogentibus excommunicationem incurri quamvis compellant mulierem invitam ad monasterium ingrediendum unius suscipiendae civilis et christianae educationis causa. E contra Rodriquez, Sanchez, quos citat Bonacina loc. cit. n. 6, contendunt, coactionem mulieris invitae ad ingrediendum monasterium excommunicatione non percelli, nisi in ordine ad professionem religiosam. Ita vero Bonacina disserit: « Primum est ad » ingrediendum monasterium; quod >> ego tamen intelligendum puto » per ordinem ad professionem; » Concilium enim in hoc capite con»suluisse videtur libertati religio>nis; propterea si metus incutia» tur ad alium finem, ut si foemina > constituatur per metüm in mo» nasterio, ut ibi educetur, donec

» nuptui apta fit, excommunicatio > huius capitis incurri non videtur. » Ita Rodriquez in Summ. 2 part. » cap. 8 conclus. 5 n. 10; et San» chez loc. cit. id est in op. morali » lib. 4 n. 12. Quamvis in hoc ul» timo casu, in quo foemina per » vim, vel metum collocatur in mo> nasterio, ut educetur, oppositum » sentit Suarez, et Filliuccius etc.

» Neque obstat, Concilium sim» pliciter et absolute loqui de in» gressu in monasterium. Respon»deo enim, ipsius mentem colligi > ex subiecta materia, de qua in ea » sectione agitur. »

Hanc autem Bonacinae sententiam clar. De Varceno Theol. Moral. Thom. II, pag. 517, n. 4: rationabiliorem appellat, eamque amplectitur.

Verum hac in re praestat audire S. Alphonsum qui Lib. VII n. 212 utriusque partis sententiam his verbis exponit: « An (hanc excommu-. »nicationem) incurrant qui cogunt » foeminam ad monasterii ingres» sum, non ut profiteatur, nec ut » habitum sumat, sed ut ibi hone>>ste educetur?

» Affirmant Suarez... Navarrus... » Bonacina (1)... Filiuccio. Id pro» bant ex Tridentino Sess. 25 » cap. 18 de Regular. ubi excom>municantur quicumque coegerint » aliquam virginem, vel viduam, » aut etiam quamcumque mulierem » invitam (praeterquam in casibus

(1) Quantum ad Bonacinam attinet falso, ut ex testimonio supra relato patet.

» in iure expressis) ad ingredien» dum monasterium, vel ad susci» piendum habitum cuiuscumque > religionis, vel ad emittendam pro»fessionem. Concilium igitur hic » tria membra distinguit, et inurit > censura omnes cogentes foemi» nam, sive ad ingressum mona» sterii, sive ad susceptionem ha» bitus, sive ad emissionem pro»fessionis; spectavit enim Triden> tinum, ne occasione ingressus de> tur causa mulieri suscipiendi ha» bitum, aut profitendi minus li» bere propter suasionem monia> lium, vel ob exeundi pudorem. Negat vero Sanchez cum Manuel. >> Ratio, quia in praedicta sanctione » Tridentini videntur non tria, sed > duo membra contineri. Ibi enim > damnantur cogentes ad ingredien> dum monasterium (quod est quid» dam commune habens duos fines, » nempe) vel ad suscipiendum ha> bitum cuiuscumque religionis, vel > ad emittendam professionem. Ergo » qui cogat ad ingressum tantum » causa educationis, non vero ad » habitus susceptionem, vel ad pro> fessionis emissionem, ibi minime. > improbatur. Et cum simus in poe> nalibus, iuxta regulam iuris, be» nignior facienda est interpretatio. » Sed hoc non obstante prima sen» tentia mihi est probabilior, et » ducor quia Concilium postquam > principales cogentes damnat, eam» dem fert censuram contra eos, » qui consilium, auxilium et favo> rem dederint, quique scientes eam

non sponte ingredi monasterium » (nota) aut habitum suscipere, aut· » professionem emittere; quoquo mo» do eidem actui vel praesentiam, » vel consensum, vel auctoritatem » interposuerint. Ex hac igitur se» cunda parte sensus primae col- . » liditur; sicut enim in hac secunda » parte tria membra distinguuntur, > cum damnentur praebentes con» sensum actni coacto in tribus ca» sibus; nempe quando mulier in» vita aut ingreditur monasterium, >> aut habitum suscipit, aut profes>sionem emittit; sic etiam intel» ligendum prima parte quoad prin»cipaliter cogentes. Quia tamen » Concilium excipit casus in iure » expressos, dicunt probabiliter Sua» rez et Bonac. cum Filliuc., licite » posse cogi mulierem delinquen» tem ad ingrediendum in sui cri» minis poenam, vel ne labatur in >> aliquam incontinentiam ut eruitur » ex C. significavit, et C. Gaudea» mus de convers. coniug. »

Quamnam igitur sententiam amplecti debemus, vel probabilis saltem censenda est?

Imprimis cum S. Alphonso certum esse putamus, in Capite Tridentino de triplici actu agi absolute distincto, de actione scilicet vel ad ingrediendum monasterium, vel ad habitum suscipiendum, vel ad professionem religiosam emittendam. Capitis contextus, et doctorum pluralitas sententiam a doctissimo Sanchez propugnatam excludere videntur.

At pariter uti certum retinemus, in Tridentino capite, relate ad ingressum, non agi de puellulis, quae a parentibus quamvis invitae compelluntur ad ingrediendum monasterium christianae educationis suscipiendae gratia, vel eas a periculis, quae debiliori sexui imminent liberandi, vel quia ob matris mortem, vel aliam circumstantiam, eas domi tuto retinere non possunt, vel opportunam educationem praebere. Eo enim iure parentes pollere censemus, ut filias suas ad educationem suscipiendam iis in locis collocent, quae opportuniora et securiora ipsis videntur; neque ad filias spectat educationis locum eligere. Cum autem Ecclesia permittat ut puellae in monasteriis educentur, et parentum sit educationi filiorum consulere, nullam profecto excommunicationem illos incurrere arbitramur, si filias quamvis invitas ad monasterium debitis facultatibus obtentis, ingrediendum ea de causa compellant, ut deinceps, opportuno tempore domum reducant. Quin imo probamus, de eiusmodi casu in Tridentino Capite sermonem non esse, et fortasse nec esse posse; sin minus parentum auctoritati vulnus inflixisse Patres Tridentini viderentur. Quin et illud addimus, inter conditiones requisitas ut puellae in monasteriis admittantur educationis suscipiendae causa, nulla prorsus est quae, referatur ad ipsarum voluntatem; scilicet, non indicitur ut interrogen

tur: an libere et voluntario monasterium ingrediantur, ut patet ex Lucio Ferraris V. Moniales, Art. 1, n. 2 ad 30. Si autem iura id non praescribunt, quomodo parentes argui possunt si illas invitas ad ingrediendum compellant? De cetero in eiusmedi facto parentes neque Monasterio ad quod ingrediendum eas cogunt ullam inferunt iniuriam, sed neque aliquo sese peccato commaculant, cum filiarum bonum spirituale et civile absolute procurent; quo igitur argumento eos excommunicatos dicemus?

Attamen illorum sententiam neque amplectimur qui dicunt, ad incurrendam excommunicationem ratione coactionis ad ingrediendum monasterium requiri in cogentibus intentionem ut virgo vel mulier coacta professionem emittat. Etenim Tridentini patres nedum coactionem virginum interdicunt, sed etiam viduarum, et quarumcumque aliarum mulierum; quae dictio cum sit prorsus generalis nullam excludit mulierem, sed quamlibet includit cuiusvis aetatis, status, et conditionis; eo vel magis quod designent virgines et viduas; cum igitur addant aut aliam quamcumque mulierem invitam, haec profecto non erit neque virgo, neque vidua, sed etiam coniugata, aut corrupta, et senectute confecta. At patet, non omnes et quascumque mulieres posse professionem religiosam emittere. Ergo patrum Tridentinorum mens non fuit, ut intuitu professionis religio

sae emittendae ad ingrediendum monasterium non compellerentur mulieres invitae, sed etiam aliis de causis. Id autem confirmatur ex quo Tridentini Patres coactionem permittant in casibus in iure exceptis; Inter hos casus autem et ille est ut compellatur ad ingressum Monasterii mulier adultera, quam maritus suscipere non vult, ut ibi perpetuam agat poenitentiam; at praeter huiusmodi mulieres adulteras aliae sunt certe quae ad ingrediendum monasterium compelli possunt, quin tamen possint professionem religiosam emittere; at has Concilium non vult compelli; ergo non potuit excommunicatione percellere coactionem ad ingressum monasterii ea tantum intentione factam, ut mulier invita religiosam professionem emitteret.

Dicimus ergo Patres Tridentinos excommunicatione illos perculisse, qui avaritiae ex. gr. causa filias, sorores, consanguineasque ad monasterium ingrediendum cogunt, ut ita parcant rebus suis, earumque redditibus magis ditescant; tum illos qui ad. idipsum eas compellunt,

ut domi ad lubitum lubricam vitam agere possint, quin piarum sororum, amitarum etc. obiurgationes ferant; tum tutores illos qui virgines, quarum tutelam susceperunt, quarumque accuratam educationem aliter gerere possunt, ad monasteria compellunt invitas, et ut de earum cura gerénda sese expediant, et ut ad lubitum domi agant, vel alias ob causas.

Neque verum esse videtur, Tridentinos Patres in citato Capite prae oculis unice habuisse libertatem professionis religiosae; id enim falsum esse patet ex allegatis rationibus, ex quibus apparet non unico religiosae professionis intuitu prohibuisse quominus mulieres quaecumque invitae ad monasteria ingredienda compellerentur; patet etiam ex quo triplex actio distincta interdicatur, ingressus scilicet, habitus susceptio, et professio religiosa, quorum unum ex alio non sequitur; demum patet ex quo non unice libertas religiosae professionis in mulieribus invitis cavenda sit, sed etiam, et quidem maxime, quies monasterii, et sanctimonialium pietas. Constat enim, mulieres huiusmodi in monasteriis conclusas nulla vel fere nulla pietate duci, linguam non caule custodire, in mundana esse effusas, ira maxime abripi, detractionibus indulgere, aliisque quae praeterire decet; quin imo et illud contingit ut mentecaptae vel fere fiant; ita ut sanctimoniales vel scandalum sumant, vel quietem animi perdant, et aliquando etiam maximo timore corripiantur. At patres Tridentini his certe incommodis consultum voluere; ergo dicendi. non sunt unico libertatis religiosae professionis amore ductos cogentes mulieres invitas ad monasterium ingrediendum excommunicatione perculisse. S. Alphonsi sententiae qua de causa subscribentes; excommunicationem hanc et illum in

currere arbitramur, qui mulierem invitam ad monasterium ingrediendum compellit etiam sine voluntate ut professionem religiosam emittat.

Nulla autem quaestio esse potest quod excommunicationem incurrant qui virginem, viduam, aut aliam quamcumque mulierem invitam ad suscipiendum habitum cuiuscumque religionis, vel ad emittendam professionem cogunt.

Attamen verba, illa cuiuscumque religionis occasionem praebuere Commentatoribus et theologis inquirendi: an excommunicatio haec incurratur etiam ob coactiones ad ingressum, susceptionem habitus et professionem in qualibet familia religiosa, ex. gr. Congregatione in qua vota simplicia emittantur, vel requiratur ut illa triplex actio perficiatur in ordine religioso proprie dicto, in quo vota religiosa solemniter nuncupantur?

Et quidem cl. De Varceno loc. cit. pag. 517 scribit : « Haec excom» municatio locum habet etiam » quando agitur de religione, in » qua emittuntur vota simplicia » perpetua. Concilium enim voluit » liberum ingressum in Monaste>> rium, vel susceptionem habitus » cuiuscumque religionis, sicut le>> gitur in Decreto. Ratio est, quia » finis Concilii non est alius, quam » ut libere, non autem coacle, > mulier amplectatur statum reli» giosum. >>

Attamen contraria sententia multo nobis verior videtur. Certum est

enim, in iure religionis nomine venire ordines religiosos votorum solemnium, ut alias nos in primo Commentarii nostri volumine plurimis probavimus argumentis. At Concilium Tridentinum usum esse religionis vocabulo legenti patet; non ergo, praesertim cum in poenalibus versemur, ad alias pias Societates extendendum est, quae solemnia vota non nuncupent. Neque difficultatem facessere putamus, quod Tridentini Patres dicant: habitum cuiuscumque religionis; etenim eiusmodi dictio veritatem sortitur, quamvis ad Ordines tantum in quibus emittuntur vota solemnia coarctetur, cum reapse eiusmodi Ordines seu Religiones plures sint.

Cum autem sive coactio ad ingressum Monasterii, sive ad susceptionem habitus, sive ad professionem religiosam emittendam excommunicatione plectatur, non inopportunum erit quaerere; an qui triplicem hanc actionem relate ad eamdem personam committit, triplicem excommunicationem in

currat?

Qua in re scribit Gibalini Disquisitiones Canonicae de clausura regulari Disq. 1. Cap. VII, n. 10: << Quia videtur esse una coactio » perseverans, unam quoque in» curri censuram existimat Suarez, » quae per primam actionem statim » contrahitur, et per sequentes » deinde magis aggravatur, sicut » et ipsa contumacia >>.

At praestantissimis scriptori

« ÖncekiDevam »