Sayfadaki görseller
PDF
ePub

>> negotiatio non sit, si tamen quae»stus dumtaxat causa exerceatur, > ad negotiationem proprie dictam >> accedit proxime, ideoque non de» cet personas religiosas; ut pro> inde cum in eadem urgeant ra» tiones, quae contra negotiationem » proprie dictam militant, praesenti > prohibitione per epichiam com» prehensa censeri debeat. Quare

illicite ecclesiastici agunt 1. Si > dicta lucri intentione uvas emant, > ut per famulos aut ministros ad > id conductos vinum ex iis con>>ficiant, quod postea vendant: 2. si > emant hordeum et luputos ut > cerevisia lanam ut pannus, fer> rum ut gladii, secures, vome> res ex iis fiant et distrahan> tur: 3. si emant boves et pabu>>lum ut isto saginati cum lucro » vendantur. Quorum omnium ratio » est, quia esto, res ita empta in >> aliam formam mutata sit, illa » mutatio facta est a ministris con>ductis, ac proinde est fructus > emptionis laboris ministrorum. » Simili ratione illicite conducunt » aliena animalia, praedia, et fundos > si hoc faciant, non ad sui, suo» rumque sustentationem, sed lucri >> causa, ut fructus inde collecti » vendantur, et reportetur lu» crum » (1).

Quorum ratio est manifesta. Ut enim negotiatio clericis et religiosis sit interdicta duo requiruntur: 1. ut res ematur, animo eam vel im

mutatam vel mutatam vendendi; 2. ut ematur gratia lucri, quod ex illius venditione speratur. At qui ea quae supra exposuimus agunt, haec duo omnino agunt; ergo negotiationem exercent.

Exinde deducitur, clericis et religiosis licitam esse negotiationem oeconomicam, qua res emuntur ad propriam et familiae sustentationem et quae superflua manent pretio currenti venduntur; sequitur quoque negotiationem non esse, si Clericus postquam res necessarias sibi comparaverit, iis vel uti nolit vel non possit, easque maiori pretio vendat, dummodo sit pretium commune, aut currens; sequitur insuper negotiationem non esse si quae vendit Clericus superflua non sint, emerit tamen pro se suisque sine animo ea iterum vendendi; etenim sine tali intentione nec negotiatio nec mercatura intelliguntur; demum sequitur non esse de negotiatione arguendum clericum illum, qui cum successerit agrorum vel animalium etc. conductori, usque ad praefinitum tempus conductionem continuat, tum quia in principio defuit animus vendendi, tum quia ad mercaturam requiritur ut idem sit qui emit et qui vendit.

Quamcumque tamen distinctionem negotiationem inter et mercaturam Canonistae et Theologi assignent; adiaphorum pro re nostra est, cum tum Urbanus VIII, tum

(1) Quod declaratum etiam fuit per Sacram Congregationem Concilii anno 1662, ut affirmat Scavini Tom. 1. n. 576 edit. Del Vecchio 1882.

Clemens IX utramque districte et sub excommunicationis poena in praedictis regionibus prohibuerint. Artificium tantum excludendum ⚫ censemus, non quidem latiori sensu acceptum, sed stricto prout illud ex cl. Reiffensteul supra definivimus; si enim latiori sensu sumatur in mercaturam proprie dictam convertitur, ut etiam doctores affir

mant.

Post haec videamus quinam hanc incurrant excommunicationem.

Et clarum est ex Clementis IX Constitutione, eam illos incurrere ecclesiasticos viros tam saeculares quam regulares qui vel ab Apostolica Sede, vel a S. Congregatione de Propaganda Fide, vel a respectivis superioribus uti Missionarii vel quovis alio titulo ad Indias Orientales, praedictam laponiae provinciam, vel utramque Americae partem mittantur, vel ibi quomodolibet morantur.

Ergo personae ecclesiasticae sive saeculares sive regulares indigenae in praedictis locis existentes hac censura non percelluntur. Attamen si quis indigena in Europa degens ad praedictas provincias Missionum agendarum causa vel alio titulo mittatur, excommunicatione percellitur; etenim in lege non definitur cuius regionis Missionarii qui mittuntur esse debeant; sed hoc unum requiritur, ut cuiusvis ordinis, status, gradus, conditionis, Congregationis sint, vel a S. Sede Apostolica, vel a S. Congregatione

de Propaganda Fide, aut a respectivis Superioribus mitti debeant; quod circa indigenam in Europa ex. gr. degentem optime contingere potest. Hinc si qui laponici, et Indi ex America in Iaponiae Iesuiticam provinciam, vel in Indiam uti Missionarii mittantur, vel Americani ex laponia, India, Europa in Americam, dummodo negotiatio'nem vel mercaturam exerceant, excommunicatione percelluntur ; nulla enim apparet ratio qua sint excludendi. Etenim et mittuntur, et uti Missionarii, vel alio titulo mittuntur, et negotiationem exercent; in iis ergo omnes conditiones adimplentur a legislatore praescriptae ut excommunicatio incurratur. ·

Quid autem si indigena Americae Meridionalis in Americam Septentrionalem uti Missionarius vel alio titulo destinetur; num excommunicationem effugiet si negotiationem exerceat?

Non putamus; etenim conditiones requisitae ad excommunicationem incurrendam et in hoc adimplentur; ecclesiasticus enim est, saecularis, vel regularis, et a S. Sede, vel a S. Congregatione de Propaganda Fide, vel a propriis Superioribus ad missiones sacras peragendas, aut alio titulo mittitur. Qua de causa dum de indigenis loquimur, de illis tantum loquimur qui vel ibi existunt, vel ad propria ex aliis regionibus revertuntur, sponte, non missi, neve destinati missionum agendarum causa a Sancta

Sede Apostolica vel etc. Neque difficultatem facessunt verba: aut in illis partibus quomodolibet morabuntur: nil enim aliud dicunt quam quod hae personae ex aliis regionibus ad praedictas provincias transmigrare debeant, eisque sint extraneae, quamvis nec a Sede Apostolica, nec a Superioribus uti Missionarii, aut alio titulo ex. gr. praefecti, catechistae missae fuerint et ibi negotiationem exerceant. Quod etiam patet ex verbo commorari, quod de eo dicitur qui loco in quo versatur est alienigena. At indigenae qui ibi sunt non sunt missi neque commorantur, sed ibi existunt; e contra indigenae qui ex aliis regionibus ad propria a Superioribus mittuntur officii alicuius agendi causa sunt reapse missi; ergo hi excommunicationem incurrunt si negotiationem exerceant, non illi.

Quid ergo de indigena qui studiorum causa Romae degat, et cursu confecto, ad propria revertatur a nullo missus, num si negotiationem exerceat, est excommunicatus?

Nequaquam; etenim in lege requiritur ut quis ad praedictas provincias vel missus sit, vel quacumque de causa ibi commoretur; quod postremum de externis dicitur. Ille vero de quo loquimur, nec missus est, nec externus; ergo sub lege non comprehenditur.

Exinde deducitur, Missionarios esse non debere Europaeos ut vetitam actionem in dictis provinciis

exercentes excommunicationem incurrant; sed cuiusvis sint gentis quovis titulo illuc mitti debent. Num ne si Urbani VIII, (1625-1644) aut Clementis IX (1667-1670) tempore ad provincias illas missus fuisset sacrarum missionum ågendarum gratia Africanus, vel Americanus, aut Sinensis excommunicationem evasisset, si negotiationem exercuisset aut mercaturam? Hoc nemo dixerit, cum et hi et alicuius religionis vel Presbyteri saeculares esse potuerint, et a propriis Superioribus, vel a S. Congregatione de Propaganda Fide missi; omnimodis proinde sub lege conclusi.

Non putamus tamen sub eiusmodi lege Episcopos comprehendi. Etenim Urbanus VIII religiosos tantum cuiuslibet Ordinis et Instituti negotiationem in dictis provinciis exercentes excommunicationi subiecit; hi vero non possunt esse Episcopi, qui de coetero non a propriis Superioribus, sed vel ab Apostolica Sede, vel a S. Congregatione de Propaganda Fide ad regendas missiones destinantur.

Quamvis autem Clemens IX excommunicatione feriat omnes et singulas personas ecclesiasticas tam regulares, quam saeculares, iuscumque status, gradus, conditionis et qualitatis; tamen sub hisce nominibus non veniunt episcopi 1. quia horum comprehensio ordinario exprimitur per verba cuiuscumque sint dignitatis; 2. quia hae personae mittuntur sub

nomine Missionariorum; episcopi autem hoc nomine non mittuntur; 3. nec vim inferunt alia verba: aut quovis alio titulo: dignitas enim Episcopalis non est titulus; qua de causa ea verba intelliguntur de aliis titulis qui non includunt dignitatem episcopalem, uti sunt praefecti Apostolici, Superiores Missionum, Oeconomi, Catechistae etc.; 4. quia Superioribus immediatis et provincialibus atque generalibus Ordinum, Congregationum et Societatum excommunicationem Pontifex comminatur si respective subditos delinquentes ab locis commissi per eos delicti non removeant; at non pertinet ad generales, multo minus ad provinciales, et multo etiam minus ad Superiores immediatos removere Vicarium Apostolicum, vel Episcopum ab suo Vicariatu; id enim pertinet ad Romanum Pontificem et ad Sacram Congregationem de Propaganda

Fide.

Clarum est pariter ex eadem Clementis IX Constitutione, excommunicatione percelli Superiores immediatos, seu illos qui praesunt Sacri Evangelii praeconibus vel aliis quovis titulo in dictis provinciis commorantibus, ac provinciales et generales Ordinum, Congregationum et Societatum etiam Iesu, nisi subditos negotiatores puniant saltem per eorum a praedictis locis amotionem. Et haec adeo clara sunt et aperta ut expositione non indigeant.

At quaerimus: Superiores immediati sunt ne tantum regulares, aut etiam saeculares?

Ni fallimur: in lege excommunicantur uni Superiores regulares. Revera nobis clarum videtur verba Su- · periores immediatos, ac provinciales et generales pertinere ad sequentia: praedictorum Ordinum, congregationum et societatum etiam Iesu, quibus exprimuntur uni regulares; Sed regularium Superiores sunt regulares. Accedit quod Religiosorum Praefecti utique vocantur Superiores; at eiusmodi nomine non appellantur Praefecti presbyterorum saecularium Sacras Missiones apud exteras provincias peragentium. Accedit etiam quod ordinario provinciales, multo magis generales non commorantur in locis. ubi Sacrae Missiones peraguntur; qua igitur de causa excommunicantur? Profecto quia admoniti a Superioribus immediatis subditum delinquentem ex loco commissi delicti vel non removent, vel removere nolunt. At id probat Superiores illos immediatos esse regulares, non saeculares.

Utique lectores nostri dicturi erunt per Superiores immediatos intelligi posse etiam saeculares. Verum quominus id concedamus sequentia obstant. Quidquid enim dicamus, verba: respective subditos referuntur unice ad Ordines, congregationes, et societates religiosas: Sed de eis in lege dicitur. Superiores immediati, ac provin

ciales et generales; ergo sunt regulares non Saeculares; hi enim non sunt respective subditi ordinum religiosorum. Demum in lege odiosa benignior est interpretatio instituenda, et nemo sub ea est comprehendendus nisi comprehendi certo constet. Nos autem nescimus quomodo sub verbis latae legis comprehendantur Superiores saeculares; et doctiores iudicent.

Neque id novum aliquid est. Etenim et in Const. Effraenatam a Xisto V latam contra procurantes abortum (Cf. Comment. nostrum Tom. II, Ap. XXXII) quamvis decursu Constitutionis etiam mulieres praegnantes Pontifex recensuerit, tamen quin eas dum poenas intulit praetermisit, ab excommunicatione etiam hac de causa eximuntur.

Ut autem excommunicatio incurratur, non refert quo modo negotiatio et mercatura exerceatur; incurritur enim quomodolibet exerceatur, quovis praetextu, titulo, colore, ingenio, causa, occasione et forma, etiam semel, per se, aut mediantibus ministris, seu aliis personis Subsidiariis, directe vel indirecte, tam nomine proprio, quam suarum respective religionum seu congregationum, ac Societatum, etiam lesu, vel aliorum quorumlibet, et alias quovis modo et qualitercumque se ingerant vel immisceant. Ita ut Romani Pontifices

nullum reliquerint effugium ut eiusmodi pessimum vitium eliminare possent; atque idcirco in ir

ritum canones antiquos miserint, quibus mercaturae exercitium interdicebatur; qua de causa si qui semel et iterum eam exercuissent, poenas evadebant. Nostri Pontifices non ita; sed excommunicationi subdiderunt etiam missionarios illos qui semel negotiationem exercuerint.

Circa reservationem eiusmodi censurae fcl. Petrus Avanzini, Acta S. Sedis Tom. VII, pag. 324, putat eam simpliciter Romano Pontifici esse reservatam. « Puto, scribit, > congrue poni posse sub elencho > excommunicationum Romano Pon» tifici simpliciter reservato; eo vi> delicet modo, quo sub eo elencho » recensetur excommunicatio quarta » in eos inflicta, qui non denuncient » occultos Sectarum coriphaeos, et » duces donec non denunciaverint. » Similis enim clausula apposita est >> excommunicationi de qua agimus, » per verba Constitutionis Clemen» tinae. A sententia vero excom»municationis huiusmodi per Su»periores vel alium seu alios quos» cumque, etiam quavis facultate » suffultos, nemo ex praedictis de» linquentibus absolvi possit prae» terquam in mortis articulo con»stitutus niși lucris huiusmodi » prius restitutis. Quod si condi» tioni lucri satisfecerit a quovis >> Confessario absolvi possit, sicut > in mortis articulo ».

Ex quibus duo inferri posse videntur: eiusmodi scilicet excommunicationem ante lucri restitu

« ÖncekiDevam »