Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tionem Romano Pontifici simpliciter. esse reservatam; post restitutionem a quolibet ad confessiones approbato absolvi posse.

Verum alii Commentatores propemodum omnes affirmant eam nemini reservatam esse. Et quidem verius; in citatis enim Clementis IX verbis nullo modo apparet, eum Romanis Pontificibus absolutionem eiusmodi excommunicationis reservasse, cum Romanos Pontifices neque nominet; e contra cum Romani Pontifices sibi aliquam excommunicationis absolutionem quamvis simpliciter reservant, solent id exprimere per haec vel similia verba: a qua (excommunicatione) non possit nisi a nobis vel pro tempore existente Romano Pontifice aut ab hac Apostolica Sede absolvi, ut pluribus demonstrare possemus exemplis, quae tamen prostant in variis Capitibus et locis Commentarii nostri.

Exinde vero corruit ratio ab cl. Avanzinio deducta ex comparatione huius Capitis cum Cap. IV excommunicationum simpliciter reservatarum. Etenim non ex verbis

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

(1) Rationem ab Avanzinio allatam ita solvit cl. Ballerini in notis ad Gury Tom. II. pag. 1007. Nota a). At nimis infirmum videtur argumentum petitum ex huiusmodi clausulis, quae mere praescribunt, quid exigendum de iure sit ab eo, qui absolvi postulat; nec alio sensu casus vi eiusmodi clausulae reservatus censeri potest R. Pontifici, nisi quatenus ipse cen Legislator sibi reservat relaxationem harum obligationum, nempe tum denuntiandi in altero casu, tum in altero lucra abdicandi. Atqui idipsum dici potest de obligatione denuntiandi sollicitantes, de qua in numero praecedenti, neque enim cuiquam praeter Rom. Pontificem facultas fit eum absolvendi, qui huic parere obligationi paratus non sit, neque tamen ea excommunicatio inter R. Pontifici reservatas cernitur. Ut definiatur itaque, cuinam elencho accensenda sit excommunicatio eiusmodi clausulis munita, inspiciendum

communicationem hanc non esse Romano Pontifici nec simpliciter reservatam; eam consequenter à quolibet ad Confessiones approbato absolvi posse ea tamen conditione ut delinquens prius lucra ex negotiatione aut mercatura percepta restituat; cum enim potest, et non restituit, prava duci animi dispositione censendus est.

Putamus insuper, eum absolvi non posse quamvis se restituturum promittat; etenim Romanus Pontifex explicite eiusmodi conditionem ante absolutionem adimplendam statuit non simpliciter, sed in poenam admissi criminis; atque facultate absolvendi, non adimpleta conditione, confessarium privavit. Qua de causa huic casui non possunt applicari leges aut regulae statutae pro iis qui restitutionem non exequuntur; iis enim serio. promittentibus restitutionem absolutio conceditur; cum arbitrio et prudentiae Confessarii committatur; neque ulla sit lex qua compellantur Confessarii absolutionem denegare non restituentibus quamvis hi serio se restituturos promittant, et promissionem sincero animo factam

[ocr errors]

esse diiudicare possint. At in casu nostro non ita: Pontifex enim ante absolutionem requirit omnino restitutionem lucri ex negotiatione percepti, idque in poenam admissi criminis, eiusque extirpationem, et facta quibuslibet Confessariis quavis facultate suffultis prohibitione absolvendi nisi prius delinquentes restituant. Non potest igitur praesens casus resolvi regulis communibus, sed legis dispositioni standum est omnino.

Excipiendus est tamen mortis articulus, quia in lege diserte excipitur: Praeterquam in mortis articulo constitutus, quo consequenter delinquens potest absolvi, quamvis lucris non restitutis; quavis id de causa contingat. In quo Romanorum Pontificum sapientium admirari debemus. Si enim in articulo mortis prohibentur Confessarii quominus absolutionem conferant iis qui ex iustitia restituere tenentur cum possint, vel eo quod furati sint, vel damnum intulerint, in casu nostro lucra percepta ex negotiatione aut mercatura iure ecclesiastico prohibita deriyantur, non ex furto, aut damnis illatis, aut

potius videtur, num casus adhuc R. Pontifici reservatus maneat, quando poenitens officio suo satisfacit. Atqui id solum contingit, cum agitur de sectariis; nam etiam post factam coryphaeorum denunciationem de iure a solo R. Pontifice non denuntians absolvi potest; in aliis autem casibus potest poenitens a quolibet Confessario absolvi. Nam alioquin nulla extitisset ratio, cur excommunicatio contra non denuntiantes sectariorum coryphaeos poneretur inter reservatas Pontifici, secus vero inter nemini reservatas collocaretur lata contra non denuntiantes sacerdotem sollicitantem. Cum itaque ad absolvendum eum, qui obligationi suae satisfecit, nulla specialis facultas necessaria sit, concludendum est, eiusmodi excommunicationes elencho nemini reservatarum esse adiungendas.

.

alia de causa iniusta; ideoque quantum ad iustitiam commutativam attinet nihil delinquentes restituere tenentur. Sapientissime igitur, et misericorditer Romani Pontifices exceperunt articulum mortis, quia in eo constituti talibus in circumstantiis physicis vel moralibus versari possunt, ut nec prudens sit, nec aliquando possibile ad lucra percepta restituenda eos compellere; ideoque censentur Romani Pontifices poenam relaxare ne animae in aeternum pereant. Quid igitur? Num ne delinquentes eiusmodi in articulo mortis constituti non sunt a Confessario monendi ut lucra percepta restituant?

Putamus hoc remitti confessariorum prudentiae, qui omnibus perpensis decernere debent quid pro infirmi aeterna salute expediens fuerit: idque ex lege. Si enim Clemens IX interdixit absolutionem negotiatoribus aut mercatoribus nostris conferre dum sanitate fruun tur, nisi prius lucra restituant, hanc autem conditionem pro iis qui in articulo mortis versantur praetermisit, non possunt Confessarii onus imponere quod imponendum esse ex lege non constat.

Haec vero relate ad delinquentes, eos scilicet qui eiusmodi negotiationes et mercaturas etiam semel exercuere.

At relate ad Superiores immediatos, vel provinciales aut generales non ita; hi enim, dummodo

legem latam exequi curaverint, a quolibet possunt absolvi, lucris nondum restitutis. Clemens IX enim delinquentes tantum qui ex illicitis negotiationibus lucra perceperunt absolvendos interdixit, nisi prius lucra restituerint; Superiores autem provinciales et generales nisi delinquentes puniverint, saltem per amotionem a loco quo deliquerunt. Cum ergo Superioribus aliis non edixerit absolutionem esse denegandam nisi prius lucra restituantur a delinquentibus, possunt ante horum restitutionem absolvi, nec delinquentium mora eis nocere potest.

Restitutio autem locorum Ordinariis, seu eorum Vicariis in spiritualibus generalibus, aut Officialibus, vel Apostolicis Vicariis, seu pro Vicariis est facienda, qui lucra restituta erogare debent in usum et commodum pauperum, hospitalium, Seminariorum ecclesiasticorum ac operariorum. Non tamen religionum, congregationum, societatum, etiam lesu, seu Instituti eorum qui in praemissis, vel circa ea deliquerint, sed aliorum non delinquentium..

Haec sed vero quantum ad excommunicationem attinet: ceterae illatae poenae, ex. gr. privationis vocis activae et passivae, officiorum etc. subsistunt; etenim per Constitutionem Apostolicae Sedis nihil circa illas innovatum reperitur, ut non semel observavimus.

APPENDIX XL.

Excommunicantur sive Clerici sive laici qui Ecclesiarum, aliorumque piorum locorum bona, iurisdictiones, fructus, etc. in proprios usus converterint vel usurpaverint.

Excommunicationes Tridentinae de quibus egimus in praecedentibus capitibus nulli reservatae reperiuntur, haec autem de qua nunc agimus Romano Pontifici simpliciter est reservata. Quamvis autem de bona Ecclesiae usurpantibus Vol. 1, p. 352 Commentarii nostri pertractaverimus, in eoque Capite exponendo nonnulla etiam de praesenti Tridentina excommunicatione dixerimus, tamen cum plurimae existant inter utrumque caput differentiae, Tridentinam hanc censuram diserte expendere censuimus, ut haec tractatio plenior et clarior evaderet; et referre hoc insuper in loco varia decreta possemus circa bonorum ecclesiasticorum emptores lata.

Porro Caput Tridentinum ita se habet Sess. XXII, Cap. XI De Reformat.

<< Si quem Clericorum vel lai» corum, quacumque is dignitate > etiam imperiali aut regali praeful» geat, in tantum malorum omnium » radix, cupiditas occupaverit, ut >> alicuius Ecclesiae, seu cuiusvis » saecularis aut regularis beneficii, » Montium pietatis, aliorumque pio>> rum locorum iurisdictiones, bona, » census ac iura etiam pheudalia et >> emphyteutica, fructus, emolu

» menta seu quascumque obven» tiones quae in ministrorum et > pauperum necessitates converti » debent, per se, vel alios, vi, vel > timore incusso, seu etiam per > suppositas personas clericorum > aut laicorum, seu quacumque arte, > aut quocumque quaesito colore, in proprios usus convertere, il»lasque usurpare praesumpserit, > seu impedire ne ab iis, ad quos >> iure pertinent, percipiantur; is > anathemati tamdiu subiaceat, > quamdiu iurisdictiones, bona, res, > iura, fructus et reditus quos oc> cupaverit, vel qui ad eum quo» modocumque, etiam ex dona» tione suppositae personae, per» venerint, Ecclesiae eiusque admi»nistratori, sive beneficiato, inte> gre restituerit; ac deinde a Ro» mano Pontifice absolutionem ob» tinuerit. Quod si eiusdem Eccle» siae patronus fuerit, etiam iure. » patronatus, ultra praedictas poe> nas, eo ipso privatus existat. Cle>> ricus vero qui nefandae fraudis >> et usurpationis huiusmodi fabri»cator, seu consentiens fuerit, » eisdem poenis subiaceat, nec non » quibuscumque beneficiis priva» tus sit, et ad quaecumque alia >> beneficia inhabilis efficiatur, et a >> suorum ordinum executione, e

» tiam post integram satisfactionem >> et absolutionem, sui Ordinarii > arbitrio suspendatur. »

In eiusmodi Capite expendendo, ipsius Capitis ordinem sequimur. Inquiremus scilicet:

1. Quaenam personae huic excommunicationi subiiciantur.

2. Ob quasnam actiones excommunicationem incurrant.

3. Sub quibusnam conditionibus. At in hisce expendendis etiam differentias indicabimus quae intercedunt inter presens Tridentinorum Patrum Caput, et Caput XI exc. 1. cl. quod hoc loco inserimus, ut lectores illud sub oculis habeant: Usurpantes, aut sequestrantes iurisdictionem, bona, reditus, ad personas ecclesiasticas ratione suarum Ecclesiarum aut beneficiorum pertinentes.

Utrumque Caput legentibus patet, Tridentinum latius sese extendere prae Capite XI. Dum enim in hoc excommunicantur tantummodo usurpantes et sequestrantes in eo excommunicatione plectuntur etiam illi qui nedum usurpant, sed quacumque arte vel quaesito colore in proprios usus convertunt, vel impediunt quominus bona vel ecclesiastici reditus quicumque ad quos pertinent pervenire possint; ac insuper etiam illi ad quos per donationem suppositae personae bona, fructus, vel iura huiusmodi pervenerint, nisi ignorantia excu

sentur.

Qua de causa occupantes huius

modi quamvis effugere possint Constitutionis Apostolicae Sedis censuram Cap. XI latam, non item Tridentinam excommunicationem, quae sese extendit ad aliud quodcum-. que occupationis genus fundatum in quocumque titulo etiam colo

rato.

Attamen quantum ad usurpationem attinet observandum est, eodem sensu in utroque Capite sumi; at relate ad poenas quae incurruntur ob idem crimen tum in Tridentino, tum in Piana Constitutione excommunicationi subiectum, praevalere Constitutionem Apostolicae Sedis; ideoque usurpatorem bonorum ecclesiasticorum non incurrere Tridentinam Censuram, sed excommunicationem Pianae Constitutionis, et nullo pacto utramque.

Id constat nedum ex iuris aequitate, qua scimus ob idem crimen. duplicem non esse poenam eiusdem speciei imponendam, praesertim si inter poenas gravissima sit, ut in casu nostro, quo usurpantes incurrerent excommunicationem maiorem speciali modo Romano Pontifici reservatam in Const. Apostolicae Sedis, et simpliciter reservatam in Concilii Tridentini Capite; sed etiam ex declaratione lata a Suprema Inquisitione die 8 Iulii 1874. Supremi Inquisitores enim interrogati huiuscemodi:

<< Qua parte Tridentinae Censurae » a Constitutione Apostolicae Sedis >> confirmatae adhuc, vigeant? Quod

« ÖncekiDevam »