Sayfadaki görseller
PDF
ePub

>> idem est ac quaerere: an pec» cans in materia, quam et Consti> tutio Apostolicae Sedis et Conci»lium Tridentinum attingunt, in >> duplicem excommunicationem in> cidat; alteram Rom. Pontifici spe>>cialiter reservatam vi supradictae » Constitutionis; alteram simpliciter > reservatam vi Concilii Tridentini? » Et proinde, an usurpatores bonorum ecclesiasticorum duplici in> nodentur excommunicatione? » Eadem porro Sacra Congregatio respondit.

« Ad 1. Negative. Videlicet usur>patores bonorum ecclesiasticorum

» innodari sola excommunicatione » Romano Pontifici specialiter re» sérvata » (1).

Hinc quantum ad usurpantes attinet excommunicatio Tridentina vim suam amisit, cum conversa fuerit in latam in Cap. XI Pianae Constitutionis.

Attamen quantum ad extensionem vocis putamus, eam eamdem vim habere, ac in Cap. XI Constitutionis Apostolicae Sedis, quo affirmavimus Comment. Tom. 1. pag. 364 de unis usurpationibus quae auctoritative fiunt sermonem esse (2).

(1) Decretum habetur Vol. IX Act. S. Sedis pag. 114.

(2) Porro ita scripsimus. Differunt sequestrum et usurpatio, quod haec fiat auctoritative, scilicet a potestatibus superioribus. Et: Qua de causa usurpatorum nomine venire non possunt privatae personae, quae bonum aliquod Ecclesiae sive fructum usurpent, cum in iis usurpatio stricto sensu, prout hic accipienda est, vix aut ne vix quidem concipi possit, cum legibus latis obstringantur, et potius ut fures et latrones sint habendae, quorum actio sub excommunicatione non cadit, quam usurpatores proprie dicti. Idque auctoritate cl. Roncaglia confirmavimus.

Clarissimus F. Piat Commentarius in Const. Apostolicae Sedis pag. 86, scribit; nostrae interpretationi adversari communiorem Doctorum sententiam, verba legis esse generalia, eiusdem finem esse intactum servare Ecclesiae patrimonium, ei insuper adversari S. Congr. Concilii decretum diei 23 Maii 1874.

Hisce tamen a sententia nostra recedere non putamus. Et nil immoramur circa Doctorum pluralitatem, quorum auctoritas rationi subesse debet. Attamen non omnes qui ab praestantissimo auctore allegantur sententiae favent. Alterius ex. gr. De Censuris Tom. 1. disput. XVII pag. 720 nostrae potius sententiae favere vi detur. Scribit enim « Dicimus in hanc excommunicationem incidere omnes illos, qui iu»risdictionem, aut fructus ad ecclesiasticas personas spectantes ratione suarum ecclesiarum et beneficiorum occupant, praesumentes hoc posse, et eis licere ra» tione auctoritatis et potestatis quam habent, sive sit laica, sive ecclesiastica.... Lata est haec excommunicatio non simpliciter contra fures et raptores, sed contra » Dominos et Superiores qui beneficiorum ecclesiasticorum fructus usurpant. » Equidem non negamus Alterium subdere: « Verum cum non coarctetur ad di»ctos Superiores et dominos, complectitur omnes universaliter, qui ea ratione occupant bona Ecclesiae, ac si ad illos pertinerent, et non rapiunt tamquam aliena bona. Tunc enim quis usurpare dicitur proventus quando potestate domi» nandi, et quasi iure proprio utens illos praeoccupat. »

Iuxta Alterium igitur lex haec lata principaliter fuit contra eos qui usurpant

Quod demonstramus 1°. ex relato Supremae Inquisitionis decreto. Si enim usurpantes, de quibus in Tridentino Capite, incurrunt excom

municationem Cap. XI Constit. Apo stolicae Sedis Romano Pontifici speciali modo reservatam, cum hoc in capite sermo sit de usurpationibus

bona Ecclesiae confisi auctoritate qua potiebantur; principaliter ergo usurpatio haec ex auctoritate iuxta Alterium procedit; aliamque privatam inducit eo quod lege non coarctetur ad Dominos et Superiores. Quaecumque vero ratio fuerit praestantissimo Vaticanae Basilicae Canonico etiam ad privatas usurpationes legem extendere, quae aetate eius facilius contingere poterant ob adhuc invalescentem pheudalismum, non est negandum, aevo nostro difficillimum esse, ne dicamus prorsus impossibile ut contingant. At Pius Papa IX legem tulit praesertim pro hac aetate qua non privatae personae usurpant vel usurparunt, sed supremi imperantes civiles; et cum leges fiant de iis quae frequenter accidunt, non est putandus Pius Papa IX ad privatas usurpationes legem extendere voluisse, ad facta scilicet quae nunc nec contingunt, nec contingere possunt.

Huic vero accensendi alii sunt qui diserte sententiam nostram defendunt, ut ipsi adversarii fatentur.

Non inficiamur autem verba legis generalia esse; at neque inficiandum est, eiusmodi generalia verba restringi ad vocem usurpantes; hi autem plano et obvio sensu illi sunt et esse debent qui usurpare possunt et impune, cum incongruum nobis videatur legislatores legem tulisse pfo iis qui vel usurpare non possunt, vel si usurpent, lata lege ad restitutionem et ad poenam cogantur. Addimus, nostra aetate eiusmodi privatam usurpationem impossibilem esse et Pium Papam IX, uti diximus, legem renovasse ob usurpationes iurium et bonorum ecclesiasticorum ab habentibus potestatem politicam patratas. Ergo et tempus, et circumstantiae et Legislatoris intentio atque finis verbum usurpantes ad habentes potestatem limitant, et non ad privatas personas quae usurpare vere et proprie non possunt.

Id vero melius patere arbitramur ex ipsa usurpationis definitione, quae est illa actio, qua quis rem alienam, quasi iure proprio, seu tamquam sibi debitam vindicat et adscribit. Ergo non est furtum, aut rapina. In usurpatione quapropter id quod primo et necessario requiritur est illa mentis credulitas aut cogitatio qua usurpans putat rem illam esse suam vel eam sibi adscribere posse eo quod in eam ius habeat; si enim ex definitione vel indole usurpationis demamus eiusmodi conceptus, iam usurpatio convertitur in furtum aut rapinam, in quibus credulitas eiusmodi locum habere non potest. Atque hinc intelligimus quare Cardinalis Petra Comment. ad Const. 1. Leonis IX, Sect. I. n. 11 de usurpatione dicat: qui actus est, si quis bona Ecclesiae sibi appropriet, auctoritate quadam speciali ins sibi dicens, scilicet usurpatorem putare rem quam invadit sibi competere, ideoque, nullo servato iuris ordine, eam sibi sumere.

Hisce positis: cum bona quaelibet divisa sint atque singula pertineant ad individua, societates, familias, communitates, privatae personae nequeunt eam sibi in animo credulitatem inducere quod bona ex. gr. Titii, aut Ecclesiae, aut beneficii huius vel illius ad se pertineant, aut saltem in ea tale ius habeant ut illa sibi impune adscribere possint; sciunt enim non esse sua; oportet ergo ad talem sumendam credulitatem, ut aliquod ius, vel titulum particularem habere se putent quo credant bona illa esse sua. Atqui in tali casu deest usurpationis conceptus, cum adsit titu. lus particularis quo quis credit rem esse suam. Si vero sine ullo titulo bona, vel

tantum auctoritativis, non intelligitur quomodo sub eodem capite et poena etiam actiones quae usurpationes privatae ab aliquibus vocan

tur comprehendi possint; idque ex natura legis odiosae, quae ad alios casus extendenda non est, neque ad alias personas.

fructus sibi usurparet privata persona, iam non esset usurpatio, sed furtum, vel rapina; qui enim sine ullo titulo bona aliena sibi sumit fur est et latro. In personis privatis igitur usurpatio proprie dicta non concipitur et non supponitur.

At in supremis imperantibus titulus iste particularis, quo putant Ecclesiasticas iurisdictiones, bona, redditus ad se pertinere, non requiritur, cum omnia sibi licita et debita putent ratione potestatis. In supremis imperantibus igitur usurpatio proprie dicta et supponitur et existit, habita etiam ratione quod latis a se legibus sint superiores, neque iis teneantur obstricti. Hoc autem ex plurimis factis constare nemo ignorat, cum et antiquitus, et nunc, et in futurum Reges Ecclesiae iura et bona usurpaverint, usurpent et usurpaturi erunt, ea unica ratione ducti quod supremae potestati omnia licent, praesertim si expediant.

At si consideremus usurpationis obiecta melius rem dignoscemus. Excommunicantur porro usurpantes iurisdictionem, bona, redditus ad personas ecclesiasticas ratione suarum Ecclesiarum aut beneficiorum pertinentes.

Atqui nemo negaverit, usurpationem iurisdictionis ab eo tantum fieri posse qui potestatem habet: quomodo enim privatus quilibet, nunc temporis praesertim, usurpare posset auctoritatem ex. gr. pheudalem, aut spiritualem (quod postremum in sensu adversariorum dicimus) alicuius Episcopi? Aut parochum accepta iurisdictione privare sibique arrogare sine gubernii venia et auctoritate, vel sine eius consensu? Quandoquidem ubi leges vigent, quibus quis iura sua defendere et tueri possft, hoc est impossibile sine gubernii venia, vel auctoritate, vel consensu. Iurisdictionem ecclesiasticam igitur sive temporalem sive spiritualem privatae personae nostra aetate sibi usurpare non possunt.

Sed ob easdem rationes, ergo neque redditus quorum iurisdictio et bona sunt fons et origo. Ex quo sequitur, si quando legum latores leges de usurpationibus privatorum tulerunt, non proprio sensu illas sumpsisse, sed latiore significatione. Haec vero generice dicta sint. Nam in casu nostro res evidentior fit ratione temporis, circumstantiarum, et finis a legislatore intenti.

Ex quibus, ni tamen fallimur, nutare deprehendimus rationem alteram ex eo petitam quod legis finis sit intactum servare Ecclesiae patrimonium. Etenim haec ratio et nimis probat, et falso supposito laborat. Hoc quidem, quia nisi auctoritatem politicam habentes, seu saeculares principes, Ecclesiastica bona usurpent, patrimonium ecclesiasticum numquam imminuetur; privatae personae enim si usurpare tentarent, in ordinem illico redigerentur: imminutio quapropter patrimonii ecclesiastici ab privatorum usurpationibus metuenda non esset. Nimis vero probat; nonne enim fures et latrones, praesertim si pretiosa mobilia raperent, non solventes Ecclesiae decimas, aut locationes domorum praediorumque patrimonium Ecclesiae imminuunt? attamen hi cum usurpantes non censeantur, Piani capitis ex communicationem non incurrunt.

Superest ut tertium expendamus argumentum petitum ex Decreto lato a S. Congregatione Concilii die 23 Maii 1874. Illud porro latum fuit ad compescendam quorumdam Parochorum audaciam qui ad munus Parochi vel Vicarii Paroecialis in

2o. Quod autem in cit. Const. Apostolicae Capite XI, Pius Papa IX loquatur de unis usurpationibus auctoritativis, praeter argumenta quae

adduximus in eo capite expendendo, demonstratur etiam ex allegato Supremae Inquisitionis decreto, quo quaesitum fuit: «2°. An

Helvetia et Longobardia electi; audebant munia ecclesiastici ministerii obire, et in possessionem iurium et reddituum sese immittere. Contra eiusmodř facinus tuba pontificia insonuit Pius Papa IX literis encyclicis datis die 21 Novembris 1873 (Acta S. Sedis Tom. VII. pag. 465.) in quibus haec dolet et decernit. « Nimirum idem gubernium (Gebennense) sibi ius arrogavit refingendi in eo pago constitutionem » Ecclesiae catholicae, eamque exigendi ad democraticam formam, subiiciens Epi» scopum cum quoad exercitium propriae iurisdictionis et administrationis, tum » quoad potestatis suae delegationem auctoritati civili, vetans ne in pago illo » domicilium haberet; definiens Paroeciarum numerum et limites, proponens formam » et conditiones electionis Parochorum et Vicariorum, casusque et modum revoca» tionis eorum aut suspensionis ab officio, tribuens laicis hominibus ius illas no» minandi, laicis item credens temporalem cultus administrationem, eosque, inspe»ctorum instar, rei ecclesiasticae generatim praeficiens. Cautum praeterea his » legibus, ut sine gubernii venia, et hac quidem revocabili, parochi et Vicarii functiones nullas exercerent, nullas dignitates acciperent illis ampliores quam » per populi electionem essent adepti; iidemque a potestate civili ad iusiurandum adigerentur in ea verba quibus veri nominis apostasia continetur. Nemo non » videt huiusmodi leges non solum irritas et nullins roboris esse ex omnimodo potestatis defectu in legislatoribus laicis et ut plurimum haeterodoxis, sed etiam in iis quae praecipiunt sic adversari catholicae fidei dogmatibus et ecclesiasticae disciplinae, per oecumenicam Synodum Tridentinam et Pontificias Constitutiones » sancitae, ut eas omnino a nobis improbari damnarique oporteat.

» Nos itaque ex officii nostri debito, auctoritate nostra Apostolica, eas solem"niter reprobamus et condamnemus; declarantes simul, illicitum esse ac plane » sacrilegum iuramentum ab ipsis indictum; eosque propterea omnes, qui in Ge"bennensi tractu aut alibi iuxta earumdem legum decreta aut non absimili modo, suffragante populo et confirmante civili potestate electi, audeant obire munia » ecclesiastici ministerii, ipso facto incurrere in excommunicationem maiorem peculiariter reservatam huic Sanctae Sedi, aliasque poenas canonicas: adeoque eos omnes fugiendos esse a fidelibus, inxta divinum monitum, tamquam alienos et fures qui non veniunt nisi ut furentur, mactent et perdant.

Hisce Rom. Pontificis Epistolis subsecutum est Decretum ab S. C. Concilii latum die 23 Maii 1874, quo inter alia haec habentur: « Quin imo scelus huiusmodi eam praeterea redolet nequissimam iurisdictionis, bonorum, ac iurium Ecclesiae usurpa»tionem quam Concilium Tridentinum anathemati tamdiu subiecit, quamdiu usurpa»tio cessaret, ac Constitutio Apostolicae Sedis IV Idus Octobris 1869 obnoxiam declaravit excommunicationi late sententiae speciali modo Rom. Pontifici reservatae. Cum tamen tot saluberrimae SS. Canonum sanctiones haud fregerint audaciam ac » nequitiam novatorum, ne in superioribus Italiae regionibus illud ipsum patrare» tur nefas, quod in proxima Helvetia nuper fuerat Apostolica auctoritate disie»etum, SSmus D. N. Pius Papa IX, prae maxima qua flagrat erga omnes oves >> sollicitudine et charitate, mandavit huic S. Congregationi Concilii eidem malo

» qui emunt bona ecclesiastica ab » usurpatoribus usurpata incidant > in excommunicationem Romano » Pontifici specialiter reservatam? » Cui responsum fuit: « Minime » dubitandum, quin ementes 'bona » ecclesiastica ab usurpatoribus in>cidant in excommunicationem Ro» mano Pontifici reservatam. »

Atqui usurpatores de quibus et dubium proponebatur, et responsio data fuit non sunt alii quam ipsi principes Supremi, seu ipsa gubernia; ab his enim bona ecclesiastica usurpata sunt et usurpantur, atque ab his privatae personae,illa et emerunt et emunt. Non debet igitur caput illud ad privatas usurpationes extendi. Sed qui usurpant non

Tridentinam incurrunt excommunicationem, sed illius capitis. Ergo et Tridentini capitis usurpationes auctoritativae, non privatae, intelliguntur.

3°. Pro eiusmodi insuper quaestione omnia illa argumenta faciunt, quae in superiori nota attulimus; cum usurpationes privatae proprie dictae vel impossibiles sint, vel fe-. re, et certe admodum difficiles et potius furta sint et latrocinia, quam usurpationes in sensu vero et proprio; leges autem conduntur de iis quae frequenter accidunt.

Ex verbis autem Tridentini Capitis non percipimus, in eo sermonem esse de privatis usurpationibus, cum de talibus agatur factis

» eadem occurrendum esse medela: ideoque iussit Ecclesiasticis Provinciis Venetae » ac Mediolanensi, singulisque Dioecesibus patriarchali ac metropolitanae iurisdi»ctioni subiectis applicari atque inculcari, prout praesenti decreto reapse applicantur atque inculcantur, ea omnia, quae pro Helvetica foederatione, quoad popu»larem parochorum electionem sapientissime constituta sunt in nuperrimis litteris » Encyclicis diei 21 Novembris 1873; adeo ut quicumque in praememoratis Dive» cesibus, suffragante populo, ad Parochi sive Vicarii officium electi audeant sive » Ecclesiae, sive iurium ac bonorum praetensam possessionem arripere, atque obire "munia ecclesiastici ministerii, ipso facto incurrant in excommunicationem maio» rem peculiariter reservatam S. Sedi, aliasque poenas canonicas etc. » Acta S. Sen dis Tom. VIII pag. 702.

Ex eiusmodi porro decreto ita concludit doctissimus Piat. Comment. pag. 87. "Iam autem neque Parochi, neque Vicarii publica potiuntur potestate, qualem requirunt prioris sententiae patroni.

Verum, privata ne potestate eiusmodi Parochi atque Vicarii sese intromittebant in Paroecias? Et nonne potius auctoritate illa qua eos communierat Gebennense gubernium? nonne vi latarum legum quas Pius IX solemnissime repudiat atque condemnat? Deretum igitur S. Congregationis Concilii nostrae sententiae, non adversae favere dignoscitur. Equidem intrusi illi erant privatae personae. At potuissent nisi auctoritate publica muniti faissent, atque vi legum, parochos legitimos expellere, eorumque iura sibi usurpare? Profecto non potuissent. Usurpatio igitur iurisdictionis, bonorum et reddituum Ecclesiae sine publiea auctoritate, nostro saltem aevo, non intelligitur. Nihil autem refert quod qui iurisdictionem usurpatam exercent sint privatae personae; id enim in eiusmodi facinoribus semper eve

« ÖncekiDevam »