Sayfadaki görseller
PDF
ePub

et matrem, ut decretum a se promulgatum observaret, scribit Methodius, 1) omnem gratiam et honorem Matri impendit." Quidquid honoris et obsequii ab Angelis et hominibus b. Virgini deferri potest, Christus Matri suae dilectissimae et obtulit et offert. Et quia tota gloriae maternae magnitudo in Filium redundat, is non existimamus satis honoratum, nisi Matrem omnibus, quibus possumus, modis colamus.

"

se

Quare omnes creaturae quantumvis elevatae b. Virgini venerationem debent. „Tanta enim, inquit Doctor Seraphicus, 2) fuit Deiparae dignitas, ut si omnes creaturae, quantumcunque ascenderent in gradibus nobilitatis, essent praesentes, omnes deberent reverentiam Matri Dei." Quid nos tantilli in laudibus Mariae referemus, exclamat idem s. Doctor admirabunde,) quum omnium nostrum membra, si in linguas verterentur, eam laudare nullus sufficere valeret." Ingenue fatetur insufficientiam suam modo laudandi debito b. Virginem. Certe, inquit,4) ad hoc opus (laudes Mariae) fateor nimiam omnino esse meam insufficientiam propter nimiam materiae incomprehensibilitatem, propter nimiam scientiae meae tenuitatem, et propter nimiam personae laudandae laudem et laudabilitatem."

"

[ocr errors]

Neque silentio praeterire possumus mirabilia s. Bernardini. O femina, alloquitur b. Virginem, 5) ab omnibus et super omnia benedicta: tu unica Mater Dei, tu domina universi, regina mundi, dispensatrix omnium gratiarum, tu Ecclesiae decor, tu omnium virtutum, donorum et gratiarum incomprehensibilis magnitudo: tu templum Dei, tu hortus deliciarum, tu exemplum omnium bonorum, consolatio devotorum, totius salutis radix et ornamentum, tu porta coeli, laetitia paradisi, et ultra quam dici possit, laetitia summi Dei: vere balbutiendo has laudes enunti

1) Orat. de purific. 2) In I, Sent. dist. XLIV. 3) In Spec. 1. 1. 4) Ibid. 5) De concept. B. M. V.

amus, sed supple insufficientias nostras, ut te digne laudare possimus per infinita saecula.“

Alios si addidero ss. Patrum textus, videbor fortasse in re hac certissima plus aequo copiosior; sufficiant ergo allegati ad comprobandum, s. Deiparae cultum deberi communi eminentiorem.

Objiciunt adversarii quaedam s. Augustini et s. Hieronymi testimonia. „Non sit nobis, inquit ille,1) religio cultus hominum mortuorum, quia si pie vixerint, non sic habentur, ut tales quaerant honores, sed illum a nobis coli volunt, quo illuminante laetantur meriti sui nos esse consortes." Simili modo d. Hieronymus docet, 2) nec martyrum reliquias, nec Angelos, nec aliquid creatum adorari et coli posse.

Uterque s. Doctor non denegat sanctis nisi cultum latreuticum. „Ab illo cultu, qui graece largeía dicitur, latine uno verbo dici non potest, inquit d. Augustinus,3) quum sit quaedam Divinitati propria servitus, nec colimus nec colendum dicimus, nisi unum Deum." Consonat s. Hieronymus docens: 4) Quis enim (insanum caput) aliquando martyres adoravit, quis hominem putavit Deum?"

[ocr errors]

In quantum augetur cujuslibet personae dignitas, in tantum augeatur oportet et honor seu cultus illi exhibendus. Si ergo Sanctis cultus debetur dulicus, s. Deiparae debetur sine dubio cultus dulia major. Haec est incorrupta semperque permanens ss. Patrum doctrina, haec sana mens Ecclesiae catholicae per totum orbem terrarum diffusae. Quaeritur

1) De vera relig. cp. 55. 2) Epist. 13 contra Vigilantium. 8) Contra Faustum Manich. lib. XX, cp. 21. 4) Epist. 13 contra Vigilantium.

In quonam ratio consistat praecipua, cur b. Virgo colenda sit cultu hyperdulico.

In assignanda hac ratione theologi minime consentiunt; nonnulli eam esse contendunt sanctitatem, plurimi vero iique gravissimi tenent b. Virginis maternitatem. De differentia inter sanctitatem et maternitatem existente quum jam supra fusius tractatum fuerit,1) pauca ad solvendam illam quaestionem hic sufficiant.

Optimo jure asseritur, b. Virginem hyperdulice colendam esse, quum sit Mater Dei. Sanctitas majus quidem bonum maternitate nude sumpta, quia est quaedam divinae naturae participatio. Maternitas ê contra communicatione carnis et sanguinis fundatur. At haec divina maternitas teste Pauwels 2) cumulatius habet, quod fit altioris ordinis:

a. Quia b. Virgo per maternitatem in communicatione humanitatis cum Verbo mediante temporali generatione, fundatam habet cum Deo propinquitatem Deoque conjunctissima est. Quam conjunctionem Angelus Scholae 3) affinitatem vocat.

B. Gratiae plenitudo b. Virgini collata fuit a Deo qua congrua dispositio ad dignitatem maternitatis; omnes gratiae quasi totidem formant gradus ad maternitatis thronum ducentes. Quare expressis verbis docet d. Augustinus:4) „Inde novimus, tantam gratiam Virgini esse collatam, quia Deum meruit concipere et parere.

[ocr errors]

7. Ex maternitate juxta ss. Patrum doctrinam omnia dona supernaturalia, omnia privilegia in aliis Sanctis divisa, in Mariam profluunt conjunctim. Divina maternitas, veluti principium et radix omnium gratiarum ac privilegiorum, se habet ad illa ut prima forma ad suas proprietates. Jam vero quum forma perfectior sit proprietatibus ac dispositionibus suis, etiam maternitas

1) Cfr. pag. 446 sqq. 2) Anthologia Mariana Antverpiae 1775 pag. 172. 3) 2 2a CXXX, art. 4 ad 2. 4) Lib. de nat. et grat. cp. 36.

omnibus aliis gratiis omnibusque virtutibus b. Virginis superior fuit.

Audiamus aliquot saltem theologos hac de quaestione disputantes.

Albertus Magnus quadraginta assignat1) causas, cur b. Virginem summe venerari debeamus, quarum omnium praecipua et prima ratio cultus hyperdulici est dignitas divinae maternitatis. Eandem doctrinam tenet Dionysius Carthusianus. „Primo igitur, inquit, *) Maria honoranda est nobis ratione suae dignitatis, quae dignitas est maternitas, per quam comparentalis est Patri aeterno: id est parens ejusdem Filii, cujus ille est Pater. Per hanc dignitatem mirabilem excellentior omni pura est creatura, et cunctis creaturis praelata, utpote Domina Angelorum, Regina coelorum, Mater et Advocata omnium hominum." Nisi porro Doctor Seraphicus idem sensisset, profecto non dixisset: 3) „Quoniam b. Virgo excellentissimum nomen habet, ita quod excellentius purae creaturae convenire non potest, ideo non tantum debetur ei honor duliae, sed hyperduliae.“

Similia tradidit Doctor Angelicus ad quaestionem, utrum mater Christi sit adoranda adoratione latriae, ital respondens: „Dicendum, quod quia latria soli Deo debetur, nulli creaturae debetur latria, prout creaturam secundum se veneramur. Licet autem creaturae insensibiles non sint capaces venerationis secundum se ipsas, creatura tamen rationalis est capax venerationis secundum se ipsam. Et ideo nulli purae creaturae rationali debetur cultus latriae. Quum igitur b. Virgo sit pura creatura rationalis, non debetur ei adoratio latriae, sed solum veneratio duliae, eminentius tamen, quam caeteris creaturis, in quantum est ipsa Mater Dei: et ideo dicitur, quod debetur ei non qualiscumque dulia, sed

1) De laud. B. Mariae lib. 2. 2) De visit. B. M. V. 3) In III, Sent. dist. IX, a. 1 q 3 tom. III. 4) III, p. q. XXV, art. V, in concl.

[ocr errors]

hyperdulia. „Maxima reverentia debetur juxta eundem s. Doctorem 1) homini ex affinitate, quam habet ad Deum.“ Nemo hac de dignitate luculentius disseruisse videtur s. Bernardino Senensi. „Prima, inquit,2) dignitas seu excellentia Virginis gloriosae, quae ejus gloriam magnam ostendit, maternitas dicta est: maxima nempe excellentia, quod Virgo beata sit Mater Dei, quam quod sit domina creaturarum Dei; hoc enim dependet ab illo sicut ramus. a radice. Nam ut dicitur Hebr. I, sicut Filius Dei sedet a dextris Majestatis in excelsis, tanto melior Angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen. haereditavit, quod nomen est, ut sit vere Deus per gratiam unionis: sic et Mater Domini nostri Jesu Christi gloriosa Maria, tanto melior est Angelis effecta, quanto prae omnibus creaturis haereditavit, ut obtineret dignae Matris nomen." Praecipuum ergo cultus hyperdulici motivum existimatur celsissima Matris Dei dignitas, quae eam Deo reddat affinem illique dominium tradat et sceptrum regale. Dignitas haec sublimissima est etiam ratio principalis, cur tam fidenter ad b. Virginem recurramus ejusque imploremus auxilium.

Cap. II.

DE INVOCATIONE BEATISSIMÆ VIRGINIS. „Petrus Gnaphaeus, 3) inquit Chemnitius, 4) in suo episcopatu praecepit Mariae nomen ab omnibus invocari: igitur Maria prius non fuit publice invocata, sed ejusdem invocatio Gnaphaeo auctori debet ascribi." Hunc ratiocinandi modum flacidum jure merito nominat ven. Ca

1) 2a 2ae q. CIII, art. IV, ad 2. 2) Serm. 61 art. 1 cp. 5. 3) Petrus Gnaphaeus, Ecclesiae Antiochenae Archiepiscopus et Leonis I, Pont. Max. coaetaneus, quartam Synodum Chalcedone coactam sua aetate vidit. Cfr. Canisius 1. c. p. IV, sect. 11, cp. XVII. 4) In Exam. Conc. Trid. circa invocat. Ss.

« ÖncekiDevam »