Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Misaulus.

Tunc cum ille jaceret jam victus potor, ac inter dormiendum vomeret, inter vomendum dormiret, excubantibus juxta canibus, qui defluentes *) mediotenus palato sordes elamberent.

Castus.

Cum alii scorta, taxillos alii poscerent,

Misaulus.

Non tam ignoras igitur, ejusmodi tibi, si huc concedas, exhaurienda sentina sit. Quod si cum ipso non nunquam principe seorsum cænes, ut laute omnia parata, eleganter apponentur **), non audes per verecundiam apposita sumere, ac Tantali more in copiâ eges, Vel te ***) interficiunt, aut morbis omnibus obnoxium reddant, varia ciborum genera, si appositis iis, ****) continere te facile non possis *****) quin nimium edas. Ibi etiam †) longo intervallo missus importantur. Ae ea plurimum hora cibus sumitur, quæ tibi minime convenit. Neque enim in aula tunc editur, quando homines esuriunt, aut tunc bibitur, quando sitiunt, aut suo tempore quiescitur. Omnia confusa sunt, omnia intempestiva. Et forte expectandus est ille, qui aut in venationem abest ††), aut jus dicit †††), ac leges dat ††††). Quæ omnia eo tendunt, ut valetudinem negligas, ae corrumpas, ut febres, ut podagras, ut ulcera ac pestes contrahas. Sed jam credo satisfeci et tuæ, Caste! petitioni, et meo in te studio, quo magis ad servitutem remittas jam me, atque audin' sonare ens illud, quod me dixi ad officium vocaturum ?

Castus.

Audio, sed breviter adde aliquid si restat, Epilogi in modum.

*) defluentes; omnes. **) apponentur: apponantur. ***) Vel: Tum. ****) iis beigefügt. *****) possis: potes. †) Ibi etiam: Et. ††) vena= tionem abest. venatione abfuit. †††) dicit : dixit. ††††) dat: dedit.

Misaulus.

ne

Quid vis addam, nisi ut te moneam, quo mare illud tot modis suspectum fugias, ac vites. Ne unquam navigationi te committas, tam periculosæ, tam exitiosæ. Ne in rebus adeo dubirs, adeo incertis spem ponas, tibi pedicas induas, ac spontaneam *) servitutem accersas, in qua postea miser cum sis, non identidem sis miserabilis, cum talis esse volueris, et ex miseria voluptatem tibi petendam duxeris. Ne te ex commodiore vita in has tempestates, has procellas, unde emergere difficillimum sit, abjicias. Ne ab animo exules. Et in his afflictionibus immunitatem ne quæras. Utque **) memineris libertati renunciatum, ut primum in aulam te mancipaveris, nisi servus non est, aut captivus non est, qui unam domum egredi citra præscriptum non audet. Omnino, ut longum valere dicas aulæ, in qua corrupta sunt omnia, ovde vyko. Ubi difficultates miræ objiciuntur, arcana reticere, otium recte disponere, injurias tolerare, ubi aliis opera impenditur, sibi malum accersitur, ubi optimum quod habemus, frustra tempus conteritur ***). Tandem vide sis huic invenustæ venustati ne te capiendum præbeas, quo ne foris jucundissime demulctus, intus acerbissime tracteris, denique misere subvertaris. Num quid refert, aureis te catenis victum quis, an ferreis detineat? Aut aliquid refert, a quo metallo piscis trahatur? In summâ, ut mare esse memineris aulam de me, ubi ab isto naufragio enatem, ipse ****) videro.

Castus.

ex

Ubi felicitatem tibi opto, et dabo ipse operam, te ut profecisse videri possim †), ac tibi multa libenter debeo, qui me in tempore monueris.

*) ultro vor servitut. durchgestrichen. **) Utque: Ut. ***) con= teretur: conterimus. ****) ipse beigefügt. †) Ubi felicitatem tibi opto, etc. Dabo equidem operam.

Misaulus.

Tibi ego gratiam vicissim habeo, quod me non oscitanter audiveris. Sed jam eundem est, tu vale, ac in longum vale, et extra aulam vale.

Castus.

Et tu vale, ac liber esto!

Misaulus.

Quod Diis videatur Caste! Sed ecce Velinum video reverti a Principe, quem de salario solvendo moniturus hodie accessit. Interrogabo quod responsum tulerit. Heus tu Veline! Audin' Veline? TO, ó áñóλdwy nanu θάρισεν ? )

*) ἡ ἀπόλλῶν κεκυθάρισεν: ἀπόλλῶν κεκιθάρισεν.

XLIII.

Ulrichi de Hutten

ad

Bilibaldum Pirkheimerum

Patric. Norimberg.

Epistola.

« ÖncekiDevam »