Sayfadaki görseller
PDF
ePub

SANCTAE SEDIS

IN COMPENDIUM OPPORTUNE REDACTA ET ILLUSTRATA

STUDIO ET CURA

VICTORII PIAZZESI

IURIS UTRIUSQUE DOCTORIS

SEU

Acta iuridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice immediate dimanantia: acta
inter ea quae publici fieri possunt iuris, sive sint Decreta, sive Instructiones, sive Responsa,
et alia huiusmodi; praesertim vero Causarum expositiones et resolutiones ex variis
EE. Cardinalium Sacris Congregationibus, ad ecclesiastici iuris accuratam intelligentiam
et observantiam conferentes, in compendium diligenti studio redactae: alia denique iuridica,
quibus opportune illustrantur quae in expositis actis vel difficultatem parere possint, vel
ad vigentis iuris notitiam ulterius conducant: in utilitatem eorum, qui in Ecclesiae legibus
studiose dignoscendis, et in regimine christiani gregis, vel in colenda Domini vinea
sedulo adlaborant.

Volumen XXXIV.

ROMAE

EX TYPOGRAPHIA POLYGLOTTA

S. CONGR. DE PROPAGANDA FIDE

1901-902.

C!

JUN 8 1927

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

OVETEN.

INDULTI A SERVITIO CHORALI.

Die 27 Aprilis 1901.

Per summaria precum.

COMPENDIUM FACTI. In Capitulo Cathedrali Ecclesiae Ovetensis ex consuetudine Canonicus Theologus seu Magistralis obtinet indultum a servitio chori, excepta adsistentia missae conventuali per integram hebdomadam praeviam lectioni S. Scripturae, quam habere debet ipse Canonicus. Deinde huius privilegii facta est prorogatio, ex receptis moribus, confirmatis per statuta Capitularia recens edita, favore illorum Canonicorum qui onus habent praebendae adnexum nonnullarum concionum, illis impositum ob decretum Regium a. 1888 cum Sede Apostolica concordatum. At pro his Canonicis indultum absentiae limitatur ad tres dies praevios concioni habendae quotiescumque haec habeatur in Urbe Episcopali. Denique fruuntur privilegio indulti a servitio chori per integram hebdomadam illi canonici qui sponte suscipiunt onus conciones habendi in cathedrali Ecclesia. Episcopus haec refert:

« Episcopus Ovetensis debita cum reverentia exponit in sua Ecclesia Cathedrali ius esse, cuius vi Canonicus Praedicator seu Magistralis ceterique canonici praesentia gaudent in choro die quo sacrum habent sermonem necnon septem praecedentibus diebus, usque dum decisio S. C. C. in Vallisoletana die 29 Aprilis 1899, denegans huius Ecclesiae canonicis similem praxim, conscientiam Oratoris affecit, qua de causa exoptans in re tam gravi tuto omnino se habere, hanc consultationem ad S. C. C. elevat (1).

(1) Recole Vol. XXXII, 87.

3

» Cum vero praxis huius Ovetensis Ecclesiae alia eaque, ut videtur, firmiora habeat fundamenta, operae pretium erit eadem summatim exponere, quibus inspectis S. C. aeque et iuste, ut ipsi mos est, rem in casu nostro decidat.

» 1. Huius Cathedralis Ecclesiae Praebendas inter adest. , quae Magistralis audit, sicuti per universam accidit. Hispaniam, cuius proprium et speciale munus in eo est ut tanquam eiusdem Praedicator Officialis conciones ad populum ex ambone habeat toties quoties Episcopo aut Capitulo placuerit praeter numerum fixum concionum pro quolibet anno assignatum. De hoc ergo Praedicatore ita loquitur percelebre Concilium Compostellan. anno 1565 Salmanticae habitum in Act. 2, cap. 39, in quo agitur de tempore concesso quatuor canonicis, qui vulgo de officio vocantur, dum proprio muneri incumbunt : Praedicatori liceat, quoties sermonem est habiturus, per octo dies integros abesse, dum tamen Missae sacrificio adsit. Nec abs re adnotandum, hanc Provincialem Synodum in universa compostellana ditione fuisse receptam et, quod ad supraexcriptam dispositionem attinet, sicuti in Ovetensi sic in ceteris Provinciae dioecesibus viguisse et adhuc impraesentiarum vigere.

» Post haec, nihil mirum si, tanto innixa fundamento, Statuta Capitularia huius Ecclesiae, in observantiam (ut in ipsorum Prooemio fatentur) Concilii Tridentini et Synodi Provincialis, Salmanticae nuperrime celebratae, anno 1588 concinnata, ita eadem de re ad folium septimum statuant:

Canonicus Magistralis tenetur eas omnes in hac Sancta. Ecclesia conciones habere, quas Capitulum ipsi iniunxerit; et cum praedicaturus erit, sunt ei octo dies ad sermonem conficiendum, quibus perdurantibus at in omnibus habendus perinde ac si iubilatus existeret, dummodo Missae diei intersit -. Quae quidem antiquissimae sanctiones receptae et confirmatae fuere in novis Statutis Capitularibus anni 1892 (sunt enim haec, quae immediate sequuntur illa anno 1588 confecta, cum non sint alia) in quibus § I c. V Partis lae sic de Magistrali statuitur: Canonicus Magistralis tene

tur ex officio proprio suae Praebendae decem unoquoque anno in hac Sancta Ecclesia conciones habere, ceterasque extraordinarias quas sive Episcopus sive Capitulum ei iniunxit.... Quo debite possit seipsum praeparare, conceditur ipsi praesentia in choro die quo sermonem habeat, cum iure ad omnes distributiones lucrandas, sicuti etiam in septem praecedentibus diebus -. Quod idipsum decernitur in Parte 4,

mox citanda.

non

» Gratia ergo sermonis (sic enim vulgo dicitur praesentia in choro ad concionem parandam concessa) qua hucusque Canonicus Magistralis Ecclesiae Ovetensis gavisus est, habet in sui favorem: 1. Concilium Provinciale legitimum, quod adeo venerabile apud nostrates habetur ut in Decreto indictionis subsequentis Synodi Compostellanae anno 1887 celebratae, de ipso potuerit praedicari quod solum huius provinciae dioeceses, tunc temporis numerosiores, influxu saluberrimo effecit, verum etiam alias Hispaniae ditionis non paucas 2. Statuta Capitularia antiqua huius Ecclesiae, quae per tria saecula integra hanc venerabilem Ecclesiam, Sedi Apostolicae usque ad annum 1851 immediate subiectam, moderavere gubernaruntque. 3. Statuta Capitularia nova confirmantia illud ipsum, quod anteriora sanxerant: 4. Quod inde abundantissime patet, praxis vetustissima, consuetudo nempe, quae saltem ad trecentos triginta quinque assurgit annos in quorum longo decursu quam pacifice, absque ulla contradictione aut reclamatione, consentientibus omnibus, Canonicus Magistralis usus est iure provinciali et dioecesano efformante illam consuetudinem, utique secundum ius quae optimo quidem iure legitime debet praescripta dici, cum nullo alio ex parte materiae impedimento laboret, quod ipsam potius corruptelis accen

seret.

» 2. Ex iure novissimo introducto per Regium Decretum cum Sede Apostolica concordatum et die 6 Decembris 1888 promulgatum, vi cuius nonnulli canonicatus Ecclesiarum et Cathedralium et Collegialium debent praevio concursu pro

« ÖncekiDevam »