Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

Typi et charta Leopoldi Sommer et Comp.

Litterarum graecarum, praecipue ecclesiasti

carum cultoribus.

Magna sane animi voluptate qui: quis rebus historicis vel tantil

lum instructus facile animadverterit, viros praeclari ingenii in excolendis litteris graecis, iis praesertim, quae ad historiam tum civilem tum sacram gentium orientalium spectant, peculiari quodam amore aetate nostra certatim, ut ita dicamus, versari. Studium hoc nobilissimum catholicos haud secus ac eos, qui ab ecclesia catholica dissentiunt, pariter arripuit. Orientales ipsi atque ex occidentalibus, qui sacra graecorum sequuntur, quos inter Rutheni et Rossiaci vel Moscovitae principem sibi locum vindicant, ad eruendos et perquirendos fontes, quibus ecclesia orientalis vel nititur vel comprobatur aut dilucidatur, alacriter incumbunt. Catholicis demum ad egregiam hanc viam percurrendam Summus Pontifex Pius PP. Nonus calcar addidit, qui, ut omnibus notum, ductus mirabilis tudio, quo erga orientales aut in avita fide confirmandos aut ad eam reducendos flagrat, consessum virorum ecclesiasticorum doctrina et litteris nec non muneribus publicis ac dignitatibus insignium non ita pridem instituit, congregationem nempe pro negotiis orientalium, quos veluti consiliarios ad praeclaram hanc provinciam bene gerendam adscisceret, quibus, nullo nostro merito suffragante, nos quoque benevolentia eiusdem Pontificis adscripti fuimus. Haud itaque miraberis, urbane lector, quod, ne tantus honor in nobis vacuus sit, ad negotium istud sane gravissimum adiuvandum aliquid pro parte nostra conferamus.

Asservantur in sanctioribus Vaticani tabulariis nonnulla monumenta haud parvi momenti, quae graecam ecclesiam illustrant, partim nondum edita, partim in lucem publicam non sine mendis prolata. Rei litterariae gratum acceptumque fore confidimus, si quae hucusque latuere, iuris publici faciamus, et quae mendis scatent, ad genuinam originalium lectionem reducamus.

Quatuordecim monumenta nobis occurrunt, quorum nonnulla paucis verbis percensere sufficiat, delegantibus rei historicae cultoribus vel iis, qui ad concinnandos ecclesiae orientalis annales incumbunt, ea amplioribus commentariis adiuvare. Huiusmodi consilium eam ob rem instituimus, quod monumenta proferenda nimis diversa et dissita tempora respiciunt, quae si explicare velles, longam rerum historicarum seriem repetere necesse esset, quod ab instituto nostro nimis alienum foret.

Prima duo monumenta Ioannem Comnenum, imperatorem Constantinopolitanum, qui Alexio, patri suo, XVIII. kal. septembres 1118 defuncto, eodem die successit, et imperium usque ad VI. id. apriles 1143 rexit, auctorem habent. Litterae, graeco sermone exaratae, addita versione latina coaeva in calce, Summo Ecclesiae Romanae Pontifici, omisso eius nomine, qui mos plerumque apud Graecos priorum temporum Romanis Pontificibus litteras mittentes invaluit, quod hodie apud solos Gallorum reges usu venit, inscriptae sunt. Verumtamen haud difficile est nomina Pontificum in huiusmodi litteris ex datis eis adiectis eruere. Alterae nimirum Ioannis litterae, ut earum annus mundi et indictio indicant, mense iunio anni 1124, alterae mense aprili 1126 datae sunt, ideoque priores Calixto P. II., qui Romanae Ecclesiae a kal. februarias 1119 usque ad id. decembres 1124 praefuit, alteras Honorio P. II., qui ei XIII. kal. ianuarias anni sequentis in supremo pontificatu successit ac XVI kal. martias 1130 obiit, omnino inscriptas esse oportet.

Dolendum sane quam maxime, litteras, quas Calixtus et Honorius in negotio unionis inter Ecclesiam Romanam et Graecam instaurandae ad Ioannem imperatorem dederunt, quarumque ipse imperator in responsione ad utrumque Pontificem data mentionem iniecit, deperiisse; dolendum aeque, historicos coaevos tum graecos tum latinos,

de hac Pontificum Romanorum solemni legatione ad aulam Constantinopolitanam missa altum silentium tenere. Mirum porro ac sane periucundum, quod imperator in litteris ad Honorium Pontificem datis doctrinam vel potius allegoriam de duobus gladiis, altero summo Romano Pontifici, altero Caesari a Deo ad regendum orbem christianum concesso, latinis scriptoribus huius aevi satis obviam, apud graecos fere ignoratam, aeque adoptavit. Quae scriptores coaevi tum graeci tum latini de hac inter utramque ecclesiam tentata unione satis confuse et permixte, perturbato saepius ordine temporum, referunt, Leo Allatius, diligentissimus ac doctissimus harum rerum investigator, De Ecclesiae Occidentalis et Orientalis perpetua consensione. Coloniae 1648 in 4°, magna eruditione dilucidat, novis monumentis adductis, ex quibus patet, Alexium Comnenum, patrem Ioannis, de quo sermo, qui graecorum imperium a kal. aprilibus 1081 usque ad XVIII. kal. augustas 1118 tenebat, de unione Romanam inter et Graecam Ecclesiam instauranda cogitasse.

Extant de ea re Paschalis II. Romani Pontificis ad Alexium praestantissimae litterae, Troiae prope Beneventum IX. kal. septembres 1115 datae, quas non ita pridem vir clarissimus, Wilhelmus Giesebrecht, ex codice Vaticano Ottobon. eruit. Ph. Jaffé, Regesta Pontificum Romanorum nro. 4782 pag. 510.

Agitabatur illis diebus celeberrima controversia inter Occidentales Imperatores et Romanos Pontifices de libertate ecclesiae et de nominandis episcopis iam a tempore Gregorii Pontificis VII. exorta, vulgo de investitura nuncupata, cuius rumor etiam orientales terras pervaserat. Fama refert, Cononem, Cardinalem Praenestinum, a Paschali II. Pontifice veluti sedis apostolicae legatum in orientem missum, imperatorem Henricum V. in quodam concilio Hierosolymitano anathemate percussisse atque exauctorasse. Quid mirum, Alexium, Graecorum imperatorem, de adipiscenda corona imperiali Occidentalium, ac ita de uniendo utriusque imperii diademate iam iam cogitasse, veluti alterum Constantinum Magnum? Huius rei praeclarum testimonium perhibet solemnis eius ad Romanos anno 1112 missa legatio, cuius Petrus, monachus Cassinensis, scriptor haud obscurus huius aevi, meminit. Chron. Cassin.

« ÖncekiDevam »