Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][ocr errors][ocr errors][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

PIUS PAPA IX.

Fidelis domus Domini thesaurorum custos, et di

spensator Romanus Pontifex sollicite, atque assidue thesauris ipsis advigilare jubetur. Quae igitur ad eorum administrationem vehementer conferre perspexerit, ea vel constituere, vel constituta conservare, atque augere; quae contra non levibus patere incommodis, aut detrimentis animadverterit, ea praecidere, ac de medio tollere omnino debet. At enim nullo fieri pacto potest, ut in tanta praesertim negotiorum varietate, ac multitudine gravissimae huic officii sui parti satisfacere commode queat, nisi eorumdem thesaurorum rationem perspectam, et exploratam habeat. Vix autem perspectam habere eam poterit, si thesauri iidem per plures administrentur, qui nullo fere inter se vinculo conjunguntur, et a quibus nisi post multum temporis quid a singulis, qua norma, quo tempore fuerit erogatum, sciri facile potest. Atqui incommoda, de quibus querimur, in Indulgentiarum concessione locum habere constat ea potissimum de causa, quod uno eodemque tempore acta concessionum et a Secretaria Nostra, quae a Brevibus Litteris nomen mutuata est, et a Congregatione, cui sacri Indulgentiarum thesauri cura, et sacrarum Reliquiarum recognitio, deque istis disquisitio a rec. mem. Clemente IX Praedecessore Nostro commissa est.

Huic ergo tam gravis momenti rei consulere sane volentes, atque illud etiam animo reputantes Congregationem praedictam eo praesertim consilio institutam fuisse, ut difficultates, ac dubietates in Sancto

"

rum Reliquiis, aut Indulgentiis emergentes expediret, utque si qui in eis irrepsissent abusus, illos, judicii forma plane postposita, corrigeret; nec non curaret moderationem adhiberi in concedendis Indulgentiis, Sanctorumque Reliquiis donandis, omniaque pie, sancle et incorrupte fieri; Nos praesenti Motu proprio, et ex certa scientia, ac matura deliberatione decernimus, ut Congregatio eadem pergat quidem retinere quaestiones, et disceptationes, quae super Indulgentiis, aut Reliquiis forte oboriantur, et peragere etiam, atque expedire alia omnia, quae suae dumtaxat institutionis munia respiciunt ad tramites Motus proprii, quem hac de re praelaudatus Antecessor Noster Clemens IX dedit sub die VI Iulii anni MDCLXIX; abstineat tamen omnino ab emittendis actis illis, quae ad Indulgentiarum pertinent concessionem.

Volumus autem, ut id genus acta a praedicta Nostra Secretaria in posterum dentur juxta facultates, quas aut jam accepit, aut acceptura erit sive a Nobis, sive a Romanis Pontificibus Successoribus Nostris. Atque ita demum fiet, ut unus tantum ad Nos, et Successores Nostros referat quidquid ad concessiones eiusmodi spectat, atque in unam, eamdemque librorum classem acta conferantur.

Haec Nos statuimus, decernimus, atque mandamus, non obstantibus, si opus fuerit, Nostra, et Cancellariae Apostolicae regula de jure quaesito non tollendo, nec non privilegiis, consuetudinibus, aut aliis speciali licet ac individua mentione, et derogatione dignis in contrarium facientibus quibuscumque.

« ÖncekiDevam »