Sayfadaki görseller
PDF
ePub

SANCTAE SEDIS

IN COMPENDIUM OPPORTUNE REDACTA ET ILLUSTRATA

STUDIO ET CURA

IOSEPHI PENNACCHI ET VICTORII PIAZZESI

SEU

Acta iuridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice immediate dimanantia: acta
inter ea quae publici fieri possunt iuris, sive sint Decreta, sive Instructiones, sive Responsa,
et alia huiusmodi; praesertim vero Cansarum expositiones et resolutiones ex variis
EE. Cardinalium Sacris Congregationibus, ad ecclesiastici iuris accuratam intelligentiam
et observantiam conferentes, in com,eudium diligenti studio redactae: alia denique iuridicas
quibus opportune illustrantur quae in expositis actis vel difficultatem parere possint, vel
ad vigentis iuris notitiam ulterius conducant: in utilitatem eorum qui in Ecclesiae legibus
studiose dignoscendis, et in regimine christiani gregis, vel in colenda Domini vinea
sedulo adlaborant.

[blocks in formation]

1

3

SANCTISSIMI IN CHRISTO PATRIS ET DOMINI NOSTRI DOMINI

LEONIS

DIVINA PROVIDENTIA

PAPAE XIII

LITERAE APOSTOLICAE

Quibus Hierarchia Episcopalis in Scotia

restituitur

LEO EPISCOPUS

servus servorum Dei
ad perpetuam rei memoriam.

Ex supremo Apostolatus apice, ad quem, nullo meritorum nostrorum suffragio, sed divina sic disponente Bonitate, nuper evecti sumus, Romani Pontifices praedecessores Nostri universas Dominici Agri partes, quasi de montis vertice speculari nunquam destiterunt, ut quid Ecclesiarum omnium conditioni, decori et firmamento labentibus annis magis conveniret, dignoscerent; ac proinde, quantum quidem Ipsis ex alto datum fuit, quemadmodum novas ubique gentium erigere Episcopales sedes, ita eas quae temporum iniuria perierant, ad novam vitam revocare solliciti in primis fuerunt. Cum enim Spiritus Sanctus posuerit Episcopos regere Ecclesiam Dei, ubi primum in aliqua regione is est Sanctissimae religionis status, ut ordinarium episcopale regimen inibi aut constitui, aut restaurari sinat, illico eidem ea conferre beneficia decet, quae ex huiusmodi divinitus stabilita ordinatione suapte natura dimanant. Quocirca Decessor Noster sa. me. Pius IX, quem paucis abhinc diebus omnium desiderio sublatum dolemus vel ab initio sui Pontificatus, cum Missiones in nobilissimo florentissimoque Angliae regno ita profecisse innotuisset, ut regiminis Ecclesiastici forma in eum modum restitui posset, in quo extat penes alias catholicas gentes, suos Anglis Ordinarios Episcopos reddere curavit literis Apostolicis Kal. Octobris Anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo quinquagesimo datis,

« ÖncekiDevam »