Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

Erecta fuit Diæcesis die XXIX. Septembris 1850, à Sanc

tissimo Domino Pio PP. IX.

THOMAS GRANT primus ejusdem Episcopus consecratus fuit

Romæ die 6 Julii 1851.

Capitulum erectum fuit in festo Visitationis Beatissimæ Vir

ginis Mariæ Immaculatæ anno 1852.

Interfuit Episcopus Definitioni Dogmaticæ Immaculate Con

ceptionis anno 1854, Canonizationi anni 1862 et festis Centenarii BB. Apostolorum et Canonizationis anno 1867 à Pio IX. celebratis.

Synodus Diocesana Prima,

HABITA DIE XVII. NOVEMBRIS, MDCCCLIII.

In Nomine Sanctissima Trinitatis Patris et Filii et

Spiritus Sancti. Nos Thomas Dei et Apostolicæ Sedis Gratia Episcopus

Suthwarcensis.

Ad Dei Omnipotentis Gloriam et Beatissimæ Mariæ sine labe originali Conceptæ, Sanctorum Thomæ, Georgii et Augustini et omnium Sanctorum honorem et laudem, pro Ecclesiasticæ Disciplinæ observantia et Cleri populique ædificatione in hac prima Synodo promulgamus Concilii hujus Provinciæ, quæ S. Sedes sancivit, acta et statuta ; decreta in eadam lata observari præcipimus; officialesque quorum opera uti debemus in Synodalibus aliisque Ecclesiasticis constitutionibus exsequendis nominamus et confirmamus. Faxit Idem Omnipotens Deus pro sua Misericordia, ac precibus ipsius Immaculate Virginis Deiparæ et Patronorum Nostrorum ut salutarem omnia hodie edita consequantur effectum.

Becreta.

1. 8. Sedis Apostolicæ canones et constitutiones et ea quæ in Synodo Provinciali, accedente Summi Pontificis auctoritate, acta et decreta sunt, et in hac Synodo modo lecta sunt, toto corde amplectimur, et Clero nostro dilectissimo observanda tradimus et commendamus.

2. Omnes fideliter exsequantur ea omnia et singula quæ in S. Visitatione præparanda, in limitibus Missionum indicandis, in rerum mobilium et immobilium Inventario conficiendo vel à Nobis vel à Sacerdotibus ad id deputatis in ipsa Visitatione disposita fuerint.

3. Districte prohibemus Sacerdotibus et aliis quibuscumque ne quid, propriis etiam impensis, immutent, addant vel detrahant ædificiis et aliis rebus mobilibus et immobilibus ad Ecclesiam et pauperes spectantibus, inconsulto Episcopo.

4. Die 31 Decembris labentis anni 1853, cessat omnino per hanc et alias Diæceses ex decreto Episcoporum die 26 Julii 1853 facto, communicatio facultatum ad triginta dies in Rituali Presbyteris in alienum Districtum transeuntibus concessa.

Smodus Dioecesana Seennda,

HABITA DIE X. MAII, MDCCCLIV.

Humillime offerimus Summo et Omnipotenti Deo in honorem Beatissimæ Mariæ Virginis ejusdem Matris sine labe originali Conceptæ et Sanctorum Patronorum nostrorum Thomæ, Georgii et Augustini decreta in hac Synodo Cleri nostri lata et edita. Dominus noster custodiat gregem suum, nosque et collaboratores nostros dirigat et benedicat, et per Sanguinem Suum Pretiosum nos omnes ad virentia æternæ vitæ pascua deducat.

Decréta.

1. Missionarii frequenter moneant fideles de gravissimis periculis quibus subjacent ipsorum liberi in Scholis acatholicis et mixtis vel sub institutoribus et altricibus acatholicis, et totis viribus curent ut Scholæ pro juventute educanda tam mediæ classis quam pauperioris sub cura et auctoritate Ecclesiastica erigantur vel promoveantur.

2. Presbyteros et fideles hortamur ut in S. Missæ Sacrificio et in aliis orationibus, Beatissimæ Virginis potentissimam opem implorent quo tales Scholæ ubique formentur, et quo operarii zelo animarum ferventes, et viri secundum Cor Dei in messem mittantur.

[ocr errors]

3. Presbyteri sæpe in Concionibus vel in Catechismo exponendo demonstrent quot et qualia mala ex Matrimoniis mixtis proveniant, et quantopere S. Mater Ecclesia cupiat fideles ab iis contrahendis deterrere. Recusent Presbyteri iisdem assistere nisi prius in singulis casibus Episcopus fuerit consultus. (Appendix II.)

4. Confessarii et prædicatores tradant pueris præsertim methodum Orationis Mentalis et usum ejusdem commendent.

5. Edimus atque per totam Dioecesim servandam publicamus legem Concilii Lateranensis et Sacrosanctæ Tridentinæ Synodi, qua præscribuntur proclamationes ter inter Missarum solemnia tribus festivis diebus continuis faciendæ antequam Matrimonium contrahatur. Ubi vero Sponsi in diversis Missionibus degunt, proclamationes fieri debent in utraque. (Appendix XXXVI.)

« ÖncekiDevam »