Sayfadaki görseller
PDF
ePub

PRAELECTIONES'

[blocks in formation]

Auctor sibi vindicat iura proprietatis iuxta vigentes leges

[blocks in formation]

Summarium.

1. In hoc titulo comprehenduntur crimina quae directius offendunt ius Ecclesiae privatum. — 2. In primis coercentur poenis abusus in administratione sacramentorum. 3. Statutis poenis cavetur, ne simonia aut ipsa simoniae labes inficiat sive beneficiorum collationem, sive usum aliarum rerum sacrarum, veluti Indulgentiarum et SS. Reliquiarum. 4. Quoad loca sacra, constitutae sunt poenae in violantes ius asyli competens Ecclesiis, nec non in transgredientes clausuram monialium.

[ocr errors]

1. Materia tractationis facili sermone explicatur. Etenim in superiore titulo de criminibus egimus quae, suapte natura, impetunt ius Ecclesiae publicum, illud videlicet genus iurium quae competunt Ecclesiae, quatenus est societas perfecta; et vidimus haec iura defendi tum in se ipsis, tum in eorum subiectis. Siquidem poenas consideravimus in eos constitutas qui, vel immediate huiusmodi iura laedunt, vel ipsas personas ecclesiasticas, quae hisce iuribus congrue exercendis pro suo munere incumbunt.

Ecclesia autem, qua externa societas, instructa est mediis. suo fini consentaneis et accommodatis, et haec media per leges disciplinares ita ordinat et componit, quo melius respondeant fini: istae leges constituunt ius ecclesiae privatum. Porro

705

maxime interest reipublicae christianae, hoc ius religiose custodiri et observari; proinde poenis severe arcendae erant a societate christiana perversiones eiusmodi legum.

2. Iamvero inter media quae praesto sunt Ecclesiae in finem consequendum, recensentur, cum primis, sacramenta. Quamobrem antea perpendimus crimina et poenas quae profluunt ex abusu, vel ex usu sacramentorum praepostero.

3. Praeterea inter haec media seu res ordinatas in Ecclesia ad sanctificationem fidelium, excellunt SS. Indulgentiae et Reliquiae Sanctorum; ast, pro ratione mediorum, sane potiorem obtinent locum beneficia, utpote quae adnexum habent officium sacrum, unaque prospiciunt congruae sustentationi Ministrorum rerum sacrarum. Verum ob ipsum temporale bonum quod pariunt istae res inter homines, Ecclesiae historia docet, facile eiusmodi res fieri venales, nempe in earum administratione turpis lucri studium excitari, adeo ut ab ipsis Ecclesiae incunabulis tam grave facinus suum nomen nactum sit in Simone Mago, omnium primo, inter christianos, huius teterrimi commercii auctore. - Huc spectant poenae comparatae in simoniacos. 4. Denique specialem reverentiam merentur loca sacra, quae sunt veluti domicilia sanctitatis, nimirum Ecclesiae et ipsa monasteria, ubi degunt viri vel foeminae regulares.

Ecclesias quod attinet, quia a cultu divino, qui fovetur in Ecclesiis, magnopere sunt alienae turbae, tumultus armorum et sanguinis effusiones, inde constitutum est ius asyli.

Monasteria vero intra quorum septa se recipiunt viri aut foeminae, mundanum aufugientes strepitum, ut Deo penitus se devoveant, fruuntur lege clausurae; quamobrem monasteria virorum regularium ingredi non licet foeminis vel sanctimonialibus. Monasteria autem monialium arctius muniuntur lege clausurae, quae statuit, ingredi septa monasterii nemini licere. cuiusque sexus et conditionis; eisdemque monialibus egredi non licere. Haec iussa legitimis poenis roborata sunt.

CAPUT I.

DE CRIMINIBUS IN ADMINISTRATIONE SACRAMENTORUM

ADMISSIS.

Summarium.

5. De sacramentali absolutione complicis.

[blocks in formation]

exquirendo in confessione nomine complicis. - 7. De denunciatione
confessarii sollicitantis. 8. Religiosis non fas est ministrare
Extremam Unctionem et Viaticum absque parochi licentia.
9. Sacerdotes matrimonia celebrare praesumentes absque parochi
licentia. 10. Coercetur mercimonium quoad eleemosynas Mis-
sarum. 11. Explicantur suspensiones 1. s. reservatae Rom. Pon-
tifici decretae in male ordinantes et in male ordinatos. Regulae
generales. 12. Suspensio 1. s. in ordinantes absque titulo; in
ordinantes subditum ALIENUM absque dimissorialibus litteris; vel
PROPRIUM absque testimonialibus, quum semel hae expostulantur.
13. Percelluntur suspensione 1. s. reservata R. P. ordinati ab alieno
episcopo, ei non oblatis litteris testimonialibus; vel ab Episcopo
excomm. suspenso, interdicto nominatim denunciato. 14. Ex sin-
gulari iure dioecesis romanae, eiusdem speciei suspensio indicta est
in male ordinantes et in male ordinatos.

5. Const. Ap. Sed. confirmans prudentissimas dispositiones Bened. XIV, respicientes sacramentum Poenitentiae sub n. X, inter excom. sp. m. P. reservatas, censurat: « Absolventes complicem (1) in peccato turpi, etiam in mortis articulo, si alius sacerdos, licet non approbatus ad confessiones, sine aliqua gravi exoritura infamia et scandalo, possit excipere morientis confessionem ». Conf. Constitutiones Bened. XIV: Sacramentum Poenit. - et « et « Apostolici muneris » et « Inter praeteritas ». Rem nostram quod spectat innuere sufficiat:

(1) Complices hic intelligimus omnes qui concurrunt ad crimen patrandum, prouti explicavimus, Vol. III, n. 39 seq.

« ÖncekiDevam »