Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[graphic][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]
[graphic]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

8-11-37 ACTA ROMANI PONTIFICIS

34492

EPISTOLA ENCYCLICA

SS. D. N. Pii div. prov. PP. X ad Archiepiscopos, Episcopos universumque clerum et populum Galliae.

[blocks in formation]

FRANCISCO MARIAE S. R. E. PRESB. CARD. RICHARD

ARCHIEPISCOPO PARISIENSI

VICTORI LUCIANO S. R. E. PRESB. CARD. LÉCOT

ARCHIEPISCOPO BURDIGALENSI

PETRO HECTORI S. R. E. PRESB. CARD. COULLIÉ

ARCHIEPISCOPO LUGDUNENSI

IOSEPHO GUILELMO S. R. E. PRESB. CARD. LABOURÉ

ARCHIEPISCOPO RHEDONENSI

CETERISQUE VENERABILIBUS FRATRIBUS

ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS

ATQUE UNIVERSO CLERO ET POPULO GALLIAE

PIUS PP. X

Venerabiles Fratres et dilecti Filii

salutem et Apostolicam benedictionem.

Vehementer Nos esse sollicitos et praecipuo quodam dolore angi, rerum vestrarum causâ, vix attinet dicere; quando ea perlata lex est, quae quum pervetustam civitatis vestrae cum Apostolica Sede necessitudinem violenter dirimit, tum vero indignam miserrimamque Ecclesiae in Gallia conditionem importat. Gravissimum sane facinus, idemque, ob ea quae civili societati allaturum est aeque ac religioni detrimenta, omnibus bonis deplorandum. Quod tamen nemini arbitramur inopinatum accidisse, qui quidem postremis temporibus, quemadmodum sese adversus Ecclesiam rei publicae moderatores gererent, attenderit. Vobis certe nec subitum accidit nec novum, Venerabiles Fratres; quibus ipsis testibus, christiana instituta plagas tam multas tamque magnas, alias ex aliis,

« ÖncekiDevam »