INDEX LIBRORUM PROIBITORUM SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI GREGORII XVI PONTIFICIS MAXIMI JUSSU EDITUS Editio novissima in qua libri omnes ab apostolica se de usque ad annum 1883 NEAPOLI EXCUDEBAT CAN. JOSEPH PELELLA 1884 BENEDICTUS PAPA XIV AD PERPETUAM REI MEMORIAM Quae ad Catholicae Religionis puritatem integerrime tuendam, et castos mores a contagione caute servandos maxime pertinent, cum semper ab Apostolica hac sancta Sede provide, sapienterque constituta, et sanctissime custodita sint; tum illud in primis laudabili Romanorum Pontificum praedecessorum nostrorum zelo, ac vigilantia provisum, et cautum fuit, ne ullum propter pravos, exitiososque Libros, quibus fides, et pietas labefactari plerumque solent, Christifidelium animabus praejudicium, ac detrimentum irrogaretur. Quamobrem non solum huiusmodi Libros improbare, et proscribere consueverunt, sed ne vetitae quoque eorum lectionis oblivio ulla unquam subreperet, aut ignorantia obtenderetur, publicis tabulis, atque catalogis eosdem perniciosos Libros describi, et consignari voluerunt; quo sane fieret, ut, palam denunciata, atque oculis subjecta eorum pravitate, ab omnium manibus facilius removerentur. Crescente autem in dies exitiosa ipsorum segete, et copia, renovari identidem, atque augeri oportuit Indices ipsos, quorum primum quidem publica Ecclesiae auctoritate a sapientissimis Tridentinae Synodi Patribus dispositum fel. rec. Pius PP. IV. praedecessor noster optimis regulis communitum perfecit, atque Apostolica auctoritate vulgavit, deinde vero Clemens PP. VIII. itidem praedecessor noster Librorum numero auctum, atque nonnullis in antedictas Regulas observationibus illustratum nova luce donavit. Alexander denique PP. VII, pariter praedecessor noster diversa a prioribus methodo ordinatum, atque in varias partes tributum hujusmodi Indicem suo nomine edi voluit, ac promulgari. Etsi autem pro temporum conditione satis diligenter, atque utiliter in iis conficiendis laboratum sit, diuturna tamen observatione, atque experimento compertum est, memoratos Indices neque satis correctos, neque satis usui accomodatos prodiisse: quapropter e publica utilitate fore |