Sayfadaki görseller
PDF
ePub

HUIC NOVE EDITIONI

THEOLOGIE MORALIS ET DOGMATICE

REVERENDI ET ERUDITISSIMI DOMINI

PETRI DENS,

NUNC PRIMUM ANNEXUM.

TOMUS VIII.

COMPLECTENS

EPITOMEN EX OPERIBUS BENEDICTI XIV. ORDINE ALPHABETICO CON-
FECTAM, NEC NON ET VARIAS SUMMORUM PONTIFICUM, PRÆSER-
TIM VERO EJUSDEM PONTIFICIS, CONSTITUTIONES, LITERAS ENCYC-
LICAS, ITEM SELECTA QUÆDAM EX EJUS OPERE VERE AUREO
DE SYNODO DICECESANA.

DUBLINII:

EX TYP. RICHARDI COYNE,

IN VIA VULGO DICTA CAPEL-STREET; TYPOG. ET
BIBLIOPOL. R. C. COLL. MAYNOOTH.

MDCCCXXXII.

·י7

[graphic][merged small][merged small][subsumed]

TYPOGRAPHI LECTORI.

Plurima sunt ad Moralem Theologiam, atque ad Jus Canonicum pertinentia, quæ Benedictus XIV. immortalis memoriæ Pontifex in operibus suis vere aureis passim disseminaverat, quæque scientiæ moralis studiosos ignorare omnino dedecet, Sed cum non omnes varia illius opera integra vel emere, vel legere possint, opportune in mentem venit P. Joanni-Dominico Mansi tunc congregationis Matris Dei, nunc archiepiscopo Lucensi, viro doctissimo, et non solum in Italia, verum etiam in toto orbe literario eruditissimis libris suis celeberrimo, Epitomen quamdam conficere totius doctrinæ moralis et canonicæ ex illius Pontificis operibus excerpta. Cum igitur nobis exploratum sit, quantum hic eruditissimi viri labor theologis omnibus probatus sit, rem iis pergratam nos facturos esse existimavimus, si illam nunc demum ab eodem clarissimo auctore pluribus in locis emendatam, novisque additamentis illustratam, typis nostris excuderemus. Eam igitur excipe, Lector benevole, et studium publicæ utilitatis nostrum ne asperneris, Vale.

EPITOME

DOCTRINÆ MORALIS ET CANONICÆ

EX OPERIBUS

BENEDICTI XIV.

ABBATES.

ABBATES regulares, nullam animarum curam gerentes, ad synodum diocesanam accedere nequaquam tenentur, ut ex decr. S. C. de Syn. Diœc. 1. 3. c. 2 n. 3. iterumque 1. 7. c. 65. n. 2.

Abbates, priores, præpositi, et alio quocumque nomine nuncupati; cardinales etiam spiritualem jurisdictionem quasi episcopalem in montasteria seu ecclesias cum territorio separato habentes, debent jurare in manibus alicujus episcopi seu nuntii apostoloci aut legati, eorum arbitrio eligendi, se visitaturos sacra limina apostolorum personaliter ac per seipsos, atque romano Pontifici relationem afferre Ecclesiarum suarum ; ex his vero qui Itali fuerint vel insularum Italiæ, tertio quoque anno; reliqui vero quinto quoque anno a die capta possessionis. Id vero si ex legitimo impedimento non possint per se, tenentur per nuntios præstare. Ita in bulla, Quod sancta, num. 7. Bull. t. 1. Si vero ante publicationem hujus bullæ signatæ ann. 1740. die nono kal. dec. possessionem pacificam illarum Ecclesiarum jam habuissent, intra annum si fuerint in Italia et insulis, intra biennum vero si extra, a die latæ constitutionis tenentur eam relationem mittere; dein singulis trienniis ad limina se conferre. Hæc omnia si prætermi

B

« ÖncekiDevam »