Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ANNALES ANTVERPIENSES.

DH 811 .A6 P21

ANTVERPIENSES

AB URBE CONDITA AD ANNUM M.DCC.

COLLECTI EX IPSIUS CIVITATIS MONUMENTIS

PUBLICIS PRIVATISQUE LATINAE AC PATRIAE LINGUAE

IISQUE FERE MANU EXARATIS

AUCTORE

DANIELE PAPEBROCHIO S. I.

AD COD. MS. EX BIBL. REGIA QUAE VULGO BURGUNDICA VOCATUR

[blocks in formation]

ANNALES ANTVERPIENSES.

ANNUS CHRISTI M.DC.XLVIII.

ARGUMENTUM.

1.-X. Archiducis Leopoldi ad hanc urbem accessus, Gevartii stylo ornatus. XI-XIV. Idem singulari affectu apparatuque excipitur apud Iesuitas, ubi eximia etiam Danielis Zegers pictura donatur, et in Collegio recreatur aptissimo dramate.

ACTA PRIORA.

I. CUM superiori anno LEOPOLDUS GUILIELMUS AUSTRIACUS Bruxellis recipiendus esset Belgii et Burgundiae Gubernator; Hollandis huc ad eam inductionem spectandam venturis, publico edicto oblatus est liber commeatus in diem xvIII Martii, quando Archidux Principum ritu Antverpiam ingressus porta Caesarea salutatusque fuit a Consule Extraneo, omnes sex Guldas in occursum ducente.

Inscriptiones, Principis honori positas a S. P. Q. Antverpiensi, consueta sibi elegantia exornavit Gasperius Gevartius, typisque Plantinianis excudi fecit. In fastigio portae Caesareae, sub insignibus Serenissimi sic legebatur :

304022

« ÖncekiDevam »