Sayfadaki görseller
PDF
ePub

MANDATUM RECTORIS.

Nos CAROLUS ROLLIN, Rector universi studii Parisiensis, omnibus præsentes litteras inspecturis, Salu-. TEM. Jampridem a nobis viri boni efflagitant ut, quam pluribus in collegiis privatim aliquot professores piam consuetudinem usurpant quotidiana Scripturæ sacræ recitatione suorum studia consecrandi , eam nos publica et communi lege sanciamus. Id quidem ipsa Academia, pietatis non minùs quàm doctrinæ parens, tacitè quodam modo innuit, dum imprimis jubet ut pueri a magistris et litteras simul discant et bonis moribus imbuantur. Hinc stati apud illam et crebro indicti dies, quibus intermissa studia uni relinquunt pietati locum; hinc antiquus ille mos singulis in scholis djebus Sabbati pueros doctrinæ Christianæ præceptis instituendi; hinc denique laudabilis consuetudo initium et finem prælectionum ducendi a Christianis precibus : quibus si addatur quotidiana Scripturæ sacræ quantulacumque mentio, hoc velut divivo sale reliqua puerorum studia condientur. Petamus sanè a profanis scriptoribus sermonis elegantiam, et ab iis verborum optimam supellectilem mutuemur. Sunt ista quasi pretiosa vasa , quæ ab Ægyptiis furari sinè piaculo licet. Sed absit ut in iis (quemadmodum oliin Augustinus de suis magistris conquerebatur) incautis adolescentibus vinum erroris ab ebriis doctoribus propinetur. Qui aulem poterimus id vitare periculi , nisi tot profanis ethnicorum hominum vocibus inseratur divina vox, Christianisque scholis, ut decet, quotidie intersit, imo

11

MANDATUM RECTORIS. præsideat unus hominum magister Christus. Nec timendum ne divinus ille præceptor rejiciat a se pueros , qui ipse, dum in terris degeret, parvulos, ut ad se venirent, tam amanter invitabat. Scilicet ætas illa simplex, docilis, innocens, plena candoris et modestia, necdum imbuta pravis artibus , accipiendo Christi Evangelio maximè idonea est. Sed , proh dolor! brevì illam morum castitatem inficiet humanarum opinionum labes, sæculi contagio, consuetudinisque imperiosa lex; brevi, omnia trahens ad se blandis cupiditatum lenociniis, voluptas tenerum puerilis innocentiæ florcm pervertet, nisi contra dulce illud venenum adolescentium mentes severis Christi præceptis tanquam cælesti antidoto muniantur. Debent igitur magistri puerorum animis, dum patientes culturæ sunt, quotidie divini Verbi semina committere; quæ si in iis hac primâ ætate radices egerint, divinâ Christi adspirantė gratia , fructum dabunt in tempore suo. Nam plantare, irrigare, magistrorum id munus est; dare verò incrementum, unius Christi. Nos ergo, ut optimorum virorum desiderio et muneri nostro faciamus satis, ex consilio integerrimorum Censorum præclaræ Facultatis Artium, quorum opera in lustrandis nuper collegiis usi sumus, hanc legem indicimus singulis collegiorum professoribus, ut in posterum selectas e sacra Scriptura , præsertim ex Evangeliis , aliquot sententias quotidie discipulis memoriter ediscendas proponant, iisdemque divini illius libri, qui verba vitæ æternæ continet, quàm maximam fieri potest reverentiam inspirent.

Datum in ædibus nostris Laudunensibus, V. Cal. Octob. Anno Domini MDCXCVÍ.

PRIÈRES QUOTIDIENNES.
In nomine Patris, et Filii, et Spiritûs Sancti. Amen.

ORAISON DOMINICALE. Pater noster qui es in cælis , sanctificetur nomen tuum : adveniat regnum tuum : fiat voluptas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Amen.

SALUTATION ANGÉLIQUE. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui Jesus.

Sancta Maria Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in horâ mortis nostræ. Amen.

SYMBOLE DES APÔTRES. Credo in Deum, Patrem omnipotentem, Creatorem coeli et terræ ; et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum ; qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine; passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et scpultus : descendit ad inferos, tertiâ die resurrexit a mortuis : ascendit ad cælos , sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis : inde venturus est judicare vivos et mortuos.

Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, Sanctorum Communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam æternam. Amen.

CONFESSION DES PÉCHÉS. Confiteor Deo omnipotenti, beatæ Mariæ semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, bealo Joanni Baptistæ, sanctis Apostolis Petro et Paulo, omnibus Sanctis, et tibi, pater, quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere : meâ culpa, meâ culpâ, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, bealum Michaelem Archangelum, beatum Joannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te, pater, orare pro me ad Dominum Deum nostrum. Amen.

« ÖncekiDevam »